Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PACIFICO

PACIFICO, (PACIFICARE) Solvere, exsolvere, Gallice Payer. Testamentum Alionorae Comit. Boloniae apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 119: Volo et praecipio quod clamores mei et patris mei Pacificentur et emendentur de plano et sine strepitu judicii.... Et clamores meos et patris mei Pacificent, et de me et de Patre meo expetentibus satisfaciant competenter. Vide Clamor pacificatus.