Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PAGANUS

PAGANUS, Dominus alicujus praedii rustici. Charta ann. 1261. ex Chartul. 23. Corb.: Johannes, dictus Paganus de Cherisi, et domicella Margarita ejus uxor recognoverunt coram nobis se vendidisse... quoddam vierium suum, situm inter Cherisiacum et Salliacum aquosum;... dicta siquidem domicella... receperat excambium, videlicet totam excadentiam, quae ipsi Johanni ex parte patris et matris poterat obvenire. Ex quibus haud satis assertum mihi videtur quod supra propositum est, Pagani scilicet nomine interdum significari, qui militiam nondum est consecutus. Et quidem Radulfum ibi Paganum appellari, quod baptizatus non esset, auctor est Menagius in Hist. Sabol. pag. 22.