Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PALATIA

PALATIA Regia, Publica, Ea dicebantur, quae Reges nostri intra ditionum suarum limites variis in locis ac provinciis habebant; quo, si hac iter facere incumberet, in ea diverterent, ac interdum hiemarent. Vita Ludovici Pii ann. 796. de Carolo M.: Ordinavit qualiter in quatuor locis hiberna transigeret, ut tribus annis exactis, quarto demum anno hiematurum se quisque eorum susciperet locus: Theodwadum scilicet Palatium, Cassinogilum, Andiacum, et Eurogilum; quae loca, quando quartum redibatur ad annum, sufficientem regio servitio exhibebant expensam. Ex quibus patet hisce palatiis ac suburbanis attributos et annexos fuisse amplos reditus, quibus regia aleretur familia. Narratio de depositione Ebbonis Remorum Archiepiscopi ann. 835: Qui scilicet Lotharius veniens per Imperialia Palatia adduxit patrem suum usque Suessionis ad Monasterium S. Medardi. Annales Francor. Bertiniani pag. 868: Carolus autem per curtes regias in pago Laudunensi consistentes pergens, etc.

In haec etiam divertebant Missi Dominici ac Regii, ne populus eorum gravaretur mansionibus. Synodus Ticinensis ann. 855: Sancimus, ut singuli conventus et exactores rei publicae in suis ministeriis... per loca solita restaurent Palatia, quibus cum iter dictaverit, nos legatosque nostros valeant recipere, ne gravetur Ecclesia. Alii vero in iis hospitare vetabantur. Edictum Pistense Caroli Calvi cap. 37: Volumus et expresse mandamus, ut sicut nec in nostro Palatio, ita nec in isto herebergo, aliquis alius sine nostra jussione manere praesumat. Concilium Ravennense ann. 904. cap. 4: Ut homines Comitum nullatenus in domibus Arimannorum resideant, sed domos reipublicae instaurent, ibique resideant. Nam etsi Palatia non modo regia, sed et publica dicerentur, usui tamen regio unice addicta erant, cum quod publicum dicitur, Regii esse intelligatur patrimonii: nam villae regiae et proprietates dicuntur in Annalibus Francorum Bertinianis ann. 858. Unde promiscue utraque nomenclatura donantur apud scriptores, et in veteribus Tabulis. Verbi gratia, Carisiacum, quod nomine Palatii regii vulgo et fere semper indigitatur, Palatium publicum vocatur in Charta Ludovici Pii pro confirmatione privilegiorum Ecclesiae Parisiensis, quae sic clauditur: Dat. 4. Kal. Nov. anno Christo propitio 7. Imperii Do. Lodoici Imper. Actum Carisiaco Palatio publico. Sic inquam passim in aliis Chartis. Eodem modo dicuntur esse publicae ditionis, id est regiae. Vita S. Eucherii Episcopi Aurelianensis num. 9: Vernum quoque fiscum publicae ditionis illico convolavit. Nam fiscus publicus, regius, et villa publica ac regia, idem sonant quod Palatium. Hinc Palatium, pro fiscus regius, usurpatur in Leg. Luitprandi apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 59: Omnes res ejus ad Palatium deveniant. Ita saepe in Leg. Longob. Palatium et Curtis regia pro Fiscus. Vide Murator. Antiquit. Ital. medii aevi tom. 1. col. 917. Villas etiam interdum nude vocant scriptores. Vita Ludovici Pii ann. 795. de Carolo M.: Misit illi Missos suos, Willelmum scilicet, Rotomagensis postea urbis Archiepiscopum, et Richardum Comitem, villarum suarum provisorem, praecipiens ut villae, quae eatenus usui servierant regio, obsequio restituerentur publico, quod et factum est. Ubi Regium et Publicum eadem sunt. Supra enim dixerat idem scriptor villas regias plerasque in usus privatos seu privatorum conversas. Sed et hinc advertere licet villis ac palatiis regiis praefuisse Magistratum, qui Provisor regiarum villarum dicebatur, ut fuit apud Romanos Cura Palatiorum, in Notit. Imp. et apud Byzantinos Ἄρχων τῶν Παλατίων.

In iis etiam Palatiis Placita tenebant, ac festa solennia Natalis et Paschatis cum apparatu celebrabant; quod passim docent Annales Francorum.

Atque hinc est, ni fallor, quod promiscue placitum pro palatium, et vicissim palatium pro placitum saepissime occurrit in veteribus Instrumentis. Exemplis, quae in hanc rem congessit Baluzius in Notis ad Capitularia unum addere placet ex Gestis Aigliberti Episc. Cenoman. tom. 3. Analect. Mabill. pag. 192: Quod et Theodoricus Rex Francorum diligenter per fidelissimos Missos, et ipse postea in generale suo Palatio investigans, etc. Ubi Palatium idem sonat quod placitum.

Quae porro in singulis regni provinciis complura erant Regum Palatia, ab ipsis Regibus distracta pleraque, et proceribus concessa; quod a Carolo M. factitatum docet auctor vitae Ludovici Pii, loco laudato, deinde ab ipso Ludovico, ut habent Annales Francorum Metenses ann. 837: In tantum largus,... ut villas regias, quae erant patris sui, et avi, et tritavi, fidelibus suis tradidit in possessionem sempiternam, et praecepta construxit, et anuli sui impressione cum subscriptione manu propria alienavit.

Sed postmodum Normannorum incursionibus pene omnia deleta sunt, adeo ut nulla ferme loci ubi extructa fuerint, ac ne nomenclaturae quidem supersint vestigia; quod quidem exerte tradit autor Chronici Normannorum ann. 881: Quo finito, Normanni famosissimum Aquisgrani Palatium igne cremaverunt,.. Palatia quoque Regum et villas, cum habitatoribus terrae interfectis, igne cremaverunt. Similia habet sub ann. 886. Ne tamen eorum omnino intercidat memoria, locorum qui vel Palatiorum, vel Villarum Regiarum appellatione donantur in veteribus Chartis et apud Scriptores, brevem catalogum hic subjungemus ordine literarum, additis Scriptoribus, qui horum mentionem agunt.

Huic catalogo inserenda iterum duximus Palatia quae nobis inter scribendum occurrerunt; iis etiam additis vel potius indicatis quae ex Michaële Germano edidit Mabillonius in Diplom. lib. 4. ne quod ad historiam nostram vel maxime spectat, in libro huic illustrandae imprimis instituto, desideretur. Observandum vero, non omnes Chartas, quae vocem palatium praeferunt, reipsa in palatio seu domo regia concessas fuisse. Ea enim formula nihil interdum sonat nisi publicum conventum, curiam, quod in quibusdam aliis per publice exprimitur. Instar omnium sit proposita Charta S. Ludovici ex Regesto 31. Chartophylacii Regii num. 482. data in Castris in AEgipto juxta fluvium Nyli, anno Inc. Dom. 1249. mense Decembris. Regni vero nostri ann. 24. Astantibus in Palatio nostro quorum nomina supposita sunt, etc.

Multa Cangius, plura Germanus Palatiorum regiorum nomina congesserunt, quibus non pauca addita sunt in nova Glossarii editione: res tamen haudquaquam exhausta est; sed neque nunc a me plene exhauriendam fore putaverim. Itaque alia perquirendo, quae mihi ea de re occurrerunt subjiciam, et quae in jam dictis irrepserunt menda, emendabo.

Adelhaidis Palatium, nunc Villanova S. Germani, apud vulgus Franqueville, prope Compendium. Vide Mabill. lib. 4. Diplom.

Albiniacum Villa in pago Ribuariensi. Charta Lotharii ann. 855. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 139.

Albulfi-Villa Palatium in pago Wormacensi, in Praecepto Ludovici Pii ann. 835. apud Martenium ibidem col. 94.

Andelaum, vulgo Andelot, in pago Lingonico, apud Fredegar. lib. 5. et ult. Chronici.

Andiacum Palatium, Angeac, in pago Engolismensi; idem forte quod Pandiacum apud Miraeum Dipl. Belg. pag. 262. Michaeli Germano pseudopalatium. Charta Caroli M. ann. 771. apud eumdem Miraeum tom. 1. novae edit. pag. 496. Vita Ludovici Pii ann. 798. Consulendi Mabillonius lib. 4. Dipl. et Valesius in Defens. Notit. Gall.

Andrei-Villa Palatium, Idem quod Andrenacum, Anternacum, Antonacum, Antunnacum, vulgo Andrenac, in pago Megenensi. Charta Caroli Cal. ann. 866. apud Miraeum tom. 2. pag. 933. Vide Mabill.

Anetum, Palatium, vulgo Anet, in Charta Phil. Aug. ann. 1204. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 671. et in alia ejusd. reg. ann. 1205. ex Chartul. Guill. abb. S. Germ. Prat. fol. 216. r°. col. 1.

Ansa-Villa, alias Asa Pauli vel Asa Paulini, hodie Anse, non procul ab Arari et Lugduno, in Charta Rodulfi Reg. ann. 932. inter Probat. Hist. Occitan. tom. 2. col. 69.

Antennacum, Palatium, ad Matronam prope Altivillarense monasterium, in dioecesi Remensi, vulgo Antenay, male Atigni in Chron. S. Dion. ut vult D. Le Beuf in Dissert. edita in Mercur. Franc. ann. 1737. mens. Mart. pag. 446. Hujus palatii mentio fit in Annal. Bertin. ad ann. 876. tom. 7. Collect. Histor. Franc. pag. 122.

Aquisgranum Palatium, Aix la Chapelle. Doubletus pag. 714. 722. Capitul. Caroli C. tit. 36. Capitul. Caroli III. Reg. tit. 1. § 4. Chron. Farfense pag. 654. Labbeus tom. 2. Biblioth. pag. 755. Diplom. Belgica pag. 17. Append. ad Marcam Hispan. col. 770. 772. 774. etc. Aquis nude, in Praecepto Caroli M. ann. 807. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 61. et alibi. Vide, Capellae Regiae.

Arcae Palatium, Arques, ad Mosam prope Macerias. Annal. Bertin. ad ann. 859. Vide Mabillon.

Arelate, Arles, in praecepto Ludovici Imper. ann. 904. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 263.

Arelaunus et Arelaunum Jocundum Palatium, in Vita S. Lantberti Episc. Lugdun. cap. 3. Vide Mabillonium.

Arestalium et Aristallium, Palatium, Idem quod Heristallum infra, ut videtur, in Praecepto Pippini Reg. ann. 751. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 27. et in alio Ludovici Imper. ann. 823. ibid. col. 80. Aristalhum, in Charta Caroli Magni ann. 772. inter Probat. Hist. S. Germ. Paris. pag. 11.

Argentoracum Palatium, Strazbourg, in Charta Lotharii Reg. Stratzburg, in alia ejusdem. Vide Mabillonium.

Arlegia Palatium, f. Arleux, in Artesia Cameracum inter et Duacum. Charta Lotharii Reg. ann. 884. tom. 7. Spicil. Acher. pag. 187. Nisi Arlegia scriptum sit pro Marlegia. Vide infra.

Artiacum. Villa supra fluvium Ararim, in Charta Rodulfi Reg. ann. 925. apud Perardum pag. 163. Alia proinde ab Artiaca ad Albam in agro Tricassino, Arci sur Aube, et Arcia ad flumen Icaunam, vulgo Arcey. Rectius Arciacum.

AsneriAE Palatium, Asnieres, ad Sequanam in agro Parisiaco. Charta S. Ludovici ann. 1261. in Chartular. Domus Dei Pontisar.

Minus bene, uti monet D. Le Beuf tom. 7. Hist. dioeces. Paris. pag. 91. intelligendum enim Asnerias ad Isaram in dioec. Belvac.

Atelae Villa, in pago Viromandensi ubi Radegundis Regina, educata est; Athies, in Mandam. Philippi Pulcri ann. 1305. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 432.

Attiniacum Palatium, in agro Remensi ad Axonam Vongisum inter et Reiteste, vulgo Attigny, in Charta Childerici III. apud le Blanc de monet. pag. 125. Capitula Caroli Cal. pag. 441. Annal. Fr. ann. 786. etc. Capitul. ann. 808. cap. 10. Doubletus pag. 791. 815. Baluzius in Notis ad Lupum Ferrar. pag. 523. Bergerius lib. de Itineribus Rom. pag. 49. Labbeus tom. 2. Miscell. pag. 498. Diplom. Belgica Miraei pag. 29. 264. Hincmar. tom. 2. pag. 604. Bignonius ad Leg. Salic. pag. 178. 179. Sirmondus edit. Lupar. tom. 3. col. 91. Appendix ad Marcam Hispan. col. 773. 783. et Mabillonius Diplom. lib. 4.

Audriaca Villa, in Charta Caroli M. ann. 769. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 32. Vide, Odreiavilla.

Augusta Vindelicorum ad Licum fluvium in ducatu Alemanniae. Ausbourg, ex Chron. Gottwic. lib. 3. pag. 459. Vide Mabill. tom. 4. Analect. pag. 470. et Pezium tom. 1. Anecd. part. 3. pag. 25.

Avincium Villa super fluvium Tarni, hodie Aveins. Charta Caroli C. ann. 843. tom. 1. Hist. Occitan. inter Instr. col. 83. Idem quod Aviziacum, in Charta Pipini Reg. Aquit. ann. 830. inter Probat. Hist. S. Germ. Paris. pag. 16.

Aurelia, Aurelianense Palatium, Orleans. Diploma Odonis Reg. ann. 898. inter Instr. Hist. Occitan. tom. 2. col. 28. Edictum Henrici I. ann. 1051. tom. 1. Ordinat. pag. 2. Aliud Ludovici IX. ann. 1246. ibid. pag. 60. Charta Ludovici VI. ann. 1115. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 634. Alia Philippi Aug. ann. 1188. ibid. col. 981.

Bacivum, Basia, vel Bacium et Baisium, vulgo Baisieu, duabus a Corbeia distans leucis versus Occidentalem plagam. Vide Mabillonium. Chronic. Fontanell. ann. 847. Chifflet. in Tornutio pag. 190.

Becoisellum, vulgo Bécoisel vel Becoyseau, villa regia in silva Crisciacensi in pago Briegio, ex Charta ann. 1330. Vide P. Anselm. tom. 3. pag. 18.

Belgentiacum ad Ligerim, Boisgency, in Edicto Philippi V. ann. 1320. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 750.

Et Balgentiacum, Beaugency, non vero Boisgency.

Bellitas prope Vicenas ad Matronam, vulgo Beauté. Vide Mabillonium.

Domus pulchritudinis, in Lit. ann. 1378. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 379. Domus decoris, in Charta 1379. ex Reg. 114. Chartoph. reg. ch. 347. et in Lit. ann. 1383. tom. 7. earumd. Ordinat. pag. 50.

Belsonancum, Villa regia in media silva Arduenna regnoque Austriae posita, a Gregorio lib. 8. cap. 21. memorata. Haec Hadr. Valesius in Defens. Notit. Gall.

Belvacum Palatium, Beauvais, in Charta Ludovici VII. ann. 1151. apud Pillet. Hist. Gerber. pag. 97.

Berigneium, Berinneium, Bernegium. Vide infra Brennacum.

Bestisiacum et Bistisiacum Palatium, Betisi, tribus a Compendio distans leucis versus Meridionalem plagam. Edictum Philippi Aug. ann. 1200. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 25. Vide Mabillonium.

Charta ejusd. Phil. Aug. ann. 1193. ibidem acta legitur in Chartul. Compend. fol. 57. v°. col. 2.

Betiniaca Villa, in Charta Caroli M. ann. 3. regni ejusd. ex Cod. reg. 9612. A. B. M. et in alia Caroli C. ann. 841. tom. 8. Collect. Histor. Franc. pag. 432. Bertiniaca villa, ex ead. apud Mabill. tom. 2. Annal. Bened. pag. 625.

Bibrax, Idem quod a Caesare memoratur lib. 2. de Bello Gall. num. 7. Fimas esse, vulgo Fismes, cum Samsone lubens crediderim. Charta Chilperici ann. 575. apud Miraeum tom. 1. pag. 6.

Bidolium vel Bedolitum Vicus publicus, vulgo Beloy en France aut Bisseul. Vide Mabillon.

Bieltavum Villa, in Charta Caroli Reg. Frovinciae Lotharii Imper. filii ann. 857. ex Tabular. Vivariensi.

Bigargium Palatium In agro Parisiensi. Vide Vales. in Notit. Gall. et Mabillon. Gesta Dagoberti Reg. cap. 40.

Hodie Garges inter S. Dionysium et Gonessiam, ut putat D. Le Beuf tom. 5. Hist. dioec. Paris. pag. 398. ubi Valesio assentitur.

Bisestat Palatium, inter Wormatiam et Moguntiam, ex Annal. Fuld. ad ann. 873. ut docet Godefr. abb. Gottwic. in Chron. ejusd. Monast. pag. 460.

Bituricense Palatium, in Annal. Franc. ad ann. 767. et in Charta Ludovici VIII. Reg. Franc. ann. 1224. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1187.

Blazon Fiscus regius, vulgo Blaison, in agro Andegavensi. Vita S. Mauri num. 63.

Blesense Palatium, Blois, ad Ligerim fluvium. Vide Mabillonium.

Bodoma Palatium, in Charta Ludovici Pii ann. 26. imperii ejusdem, tom. 4. Analect. pag. 471. idem forte quod Bodobriga apud Vales. in Notit. Gall.

Boiacum Villa, in Charta Rodulfi reg. ann. 931. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 578. An idem quod Bobacum vel Bobiacum apud Vales. in Notit. Gall.

Bonogilum et Bonoilum Villa, Boneuil. Vide Vales. in Notit. Gall. et Mabill.

Vicum esse ad Matronam in agro Parisiaco, vulgo Boneuil, novis argumentis probat D. Le Beuf tom. 25. Comment. Acad. Inscript. pag. 128.

Borciacum Villa sita in comitatu Arvernensi super fluvium Helerium, l'Alier. Praeceptum Lotharii ann. 982. in Append. ad Marcam Hisp. col. 929.

Bospatium, Villa fisci regii in pago Laudunensi, in Charta Caroli M. ann. 18. regni ejusd. ex parvo Reg. S. Germ. Prat. et in alia Caroli C. ann. 872. tom. 8. Collect. Histor. Franc. pag. 640.

Brennacum Villa publica. Annal. Franc. Metenses ann. 754. vulgo Braine ad Vidulam fluviolum. Vide Mabillonium.

Quod et Bernacum, Brenacum vel Brinnacum dicitur, et in Chartis saeculi noni sequentiumve temporum Bernegium, Berigneium et Berinneium, villa dioecesis Meldensis, quae nunc Bergni et a rusticis Bargni appellatur, ut pluribus probare videtur D. Le Beuf in Dissert. cujus excerpta leguntur tom. 21. Comment. Acad. Inscript. pag. 100. et seqq.

Briona Villa, nunc Brienna, Brienne, in Campania Gallica. Praecept. Caroli C. ann. 851. apud Baluz. tom. 2. Capitul. col. 1461.

Britolium Palatium, Gall. Breteuil, in dioecesi Ebroic. Charta Phil. Aug. ann. 1204. in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 114. v°. col. 2. Alia Ludov. VIII. ann. 1223. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 489.

Brivas Palatium, vicus Arvernorum, Brioude, in Chartis Ludov. VII. ann. 1138. ex Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 40. r°. et ann. 1168. in Reg. 44. Chartoph. reg. ch. 36.

Brocmagad Palatium, Idem quod Brocomagus, hodie Brumat vel Broumat, ab Argentorato duabus circiter distans leucis. Praeceptum Karlomanni ann. 770. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 33. Vide Vales. in Notit. Gall. v. Brocomagus.

Bruchariacum Palatium, vulgo Bourcheresse, inter Cabilonum et Augustodunum. Vita S. Agili Abb. Resbac. cap. 6

Brucheriachum, apud Aimoin. lib. 3. cap. 94. Brocariaca villa, in vita S. Columb. num. 32. Bruquele, in Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 263. vulgo Boucherasse prope Aballonem, non Augustodunum, ut probatur in Dissert. ex Mercur. Franc. ann. 1735. mens. Dec. vol. 1. pag. 2602.

Burdegalae Palatium, Bourdeaux, in Diplom. Ludovici Junioris ann. 1137. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 8.

Burio Villa, in Charta Ludov. Transmar. ann. 944. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 599.

Caralaunum Palatium, Cabilonum ad Ararim, Châlon sur Saone, in Diplom. Ludovici Pii ann. 26. imperii ejusdem, tom. 4. Analect. pag. 469.

Cabre Villa, in Charta Rodulfi reg. ann. 889. ex Chartul. Cluniac.

Cachentum Palatium in recentioribus Instrumentis, Caticantum in antiquioribus, Cachant, prope Parisios. Mandat. Philippi Pulcri ann. 1305. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 431. Cachamp, in Ordinat. Johannis Reg. ann. 1356. ibid. tom. 3. pag. 68.

Cadrius-Mons Palatium, in agro Lemovicino, hodie Les-Cars. Vide Mabillonium.

Caduppa Villa, in Charta Ludovici Pii ann. 19. imperii ejusd. ex Tabul. Majoris Mon. Idem forte quod Cadussa, Chaourse, in pago Laudun. quam villam monasterio S. Dionysii concessit Carolus C. Charta ann. 867. apud Felibian. inter Probat. Hist. ejusdem Monast. pag. 75.

Cala, Chelles. Vide Kala.

Cambisonum, in Charta Caroli Reg. Provinciae Lotharii Imp. filii ann. 857. in Tabul. Viennensis Ecclesiae fol. 74. Chamesson, a Castellione una leuca distantem hic indicari scribit Michael Germanus apud Mabill. haud satis recte; positum quippe est in tractu Dusmensi 15. leucis a Lingonibus distans.

Cambriliacum Villa, in Charta Caroli C. ann. 850. tom. 8. Collect. Histor. Franc. pag. 515.

Cameliacum seu Camliacum, Chambly l'Auberger, apud Mabillonium.

Campus in Vosago Palatium, Champ de Vôge, prope Bruyerias, Bruyeres, ad Velognam fluviolum, Velogne. Annal. Franc. ad ann. 805. apud Duchesn. tom. 2. pag. 43. Vita Caroli M. ibid. pag. 61. alia auctore Monacho Engolism. ibid. pag. 82. Hist. Tullensis R. P. Benoit.

Cangiacum Villa publica, in pago Augustodunensi. Praecept. Caroli M. ann. 802. tom. 5. Collect. Histor. Franc. pag. 768. Charta Caroli Simpl. ann. 911. in Reg. 45. Chartoph. reg. ch. 4.

Cantilupum, Chanteloup, in Briegio Latiniacum inter et Turnomium; melius Campus Lupi diceretur, monente Valesio, uti vocatur interdum in Append. Chron. Nangiacens. Litterae Johannis Reg. Franc. tom. 4. Ordinat. pag. 7.

Male, uti monet D. Le Beuf in Hist. dioec. Paris. tom. 10. pag. 245. et tom. 15. pag. 21. istud enim palatium prope Castra, vulgo Chatres, positum erat.

Capella Palatium, in Charta Ludov. VII. ann. 1154. in Chartul. Barbell. pag. 203.

Caprae-Mons Villa regia, Chevremont, ad Mosam in finibus dioecesis Leodic. apud Mabill.

Captonacum Palatium, Idem quibusdam quod Catonacum, Chatou, ad Sequanam. Charta Bertefridi Episc. Ambian. pro monasterio Corbeiensi. Vide Mabillonium.

Nec Chatou, nec Sannoy, ut conjectat D. Le Beuf in Hist. dioec. Paris. tom. 4. pag. 62. sed locus in regno Austrasiae positus, vulgo Captonnay vel Capnay, ut colligi posse videtur ex Appendice ad Hist. Greg. Turon. cap. 39.

Carbonacum Villa, Palatium regium, in Diplom. Ludovici Pii ann. 822. tom. 2. Annal. Bened. inter Probat. pag. 724. Forte Palatium in ea silvae Arduennae parte situm, quae Carbonaria dicebatur.

Carisiacum et Karisiacum Palatium, Kiersy, ad Isaram in pago Suessionico, alibi Cariciacum, Carraciacum. Annales Franc. passim, Doubletus pag. 690. 709. 712. Capitula Caroli C. pag. 127. 143. 167. 253. 268. 269. 276. 388. 424. 427. 440. 447. 448. Hariulfus lib. 3. cap. 15. 17. Append. ad Marcam Hisp. col. 787. 790. 791. Perardus pag. 115. Sirmondus edit. Lupar. tom. 3. pag. 116. Mabillonius Dipl. lib. 4. etc.

Carmentuadis Villa, in Praecepto Caroli Simplicis tom. 3. Annal. Bened. inter Probat. pag. 695. f. Carmentradi, Charmentray, in pago Meldensi ad Matronam, ut conjectat Mabill. ibid. 315.

Carnotense Palatium, in Charta S. Ludov. reg. Franc. ann. 1259. ex Lib. albo episc. Carnot.

Carolina Civitas, vulgo Carolstad, oppidum ad Moenum fluvium; Karelburg fiscus regalis dicitur, in vita S. Burch. saec. 3. Bened. part. 1. pag. 706. Vide Chron. Gottwic. pag. 464.

Casa-Regilis Palatium, in Charta Pippini reg. ann. 827. ex Tabul. S. Maxentii.

Casiacum, Caziacum, Caziei, vulgo Chezi, in dioecesi Suessionensi. Praeceptum Caroli M. ann. 782. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 44. Vide Mabillonium.

Cassinogilum Palatium, in quo natus Ludovicus Pius. Aimoinus de Miracul. S. Bened. lib. 1. cap. 1. Idem de Vita S. Abbonis cap. 20. Casseneüil, Beslio in Ducib. Aquitan. pag. 1. Casaeüil. Vide Vales. in Defens. Notit. Gall. et Mabill.

Extat praeterea in pago Engolismensi vicus nomine Chasseneuil, teste D. Le Beuf tom. 1. Collect. var. Script. ad illust. hist. Gall. pag. 343. Videndum cui horum trium locorum magis conveniat Cassinogilum.

Castellio super Yndram, id est, Andriam, Indre, in Charta Phil. Pulc. ann. 1305. ex Tabul. Pissiaci.

Castrum Luriae Palatium, f. idem quod Euriacum ad Sequanam prope Corboilum, vulgo Euri. Charta Ludov. VI. ann. 1120. ex Chartul. Maurigniac. Vide Notit. Gall. Vales. pag. 417. col. 2.

Castrum Nantonis Palatium, in pago Vastinensi, Chateau-Landon, in Charta Ludov. Jun. ann. 1160. ex Tabul. Neronis villae.

Castrum-Novum super Ligerim, Palatium, Solliacum inter et Floriacum. Charta Phil. Aug. ann. 1182. ex Chartul. episc. Carnot. Alia ejusd. reg. ann. 1192. in parvo Reg. S. Germ. Prat.

Catalaunense Palatium. Vide Mabillonium.

Cauciacum, Cusiacum Palatium, Choisy, in Noviomensi pago, sed dioecesi Suessionica. Vide Mabillonium.

Cersilla vel Sarcella, vulgo Sarcelle, Fiscus regius, apud Mabilionium.

Chaingiacum, vulgo Chaingy, Locus ab urbe Aurelianensi duabus leucis distans. Charta Phil. Pulc. ann. 1300. ex Tabul. abb. de Vicinis. Male itaque editum Cymgiacum tom. 1. Ordinat. reg. Franc. inter notas pag. 527. ubi in altera ejusd. reg. ann. 1313. Gallice dicitur Chingy. Haec ex animadversionibus D. Polluche in Mercur. Franc. mens. Dec. tom. 1. pag. 12.

Chausiacum Palatium, idem quod Cauciacum, Choisy, dioec. Suession. in pago Noviomensi. Charta Phil. Aug. ann. 1187. ex Reg. 119. Chartoph. reg. ch. 338.

Cispiachum in Ardna Palatium, in Praecepto Ludovici Pii ann. 822. tom. 2. Capitul. col. 1423.

Cipsiacus fiscus, in Charta Ludov. Balbi ann. 878. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 102.

Cizciacum Palatium, f. pro Cispiachum, in Charta Ludov. Pii ann. 835.

Clepiacum Palatium, aliis Clipiacum et Clippiacum, Clichy, in agro Parisino. Charta Dagoberti apud Doubletum pag. 657. 662. 677. Chlodovei II. pag. 682. 684. Childerici pag. 686. Vita S. Ansberti Archiepisc. Rotomag. num. 22. Vita S. Amandi num. 17. Gesta Dagoberti cap. 83. Vide Mabillonium.

Haec partim ad alterum Clepiacum in pago Alnetensi, vulgo Aunoy, pertinere existimat D. Le Beuf tom. 1. Dissert. pag. cviii.

Cloia, Claye, in Charta Phil. Pulc. ann. 1302. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 452. r°. col. 1.

Clunacum Villa, in Praecepto Lotharii Imper. ann. 840. pro Eccl. Helenensi, in Append. ad Marcam Hisp. col. 777.

Cociacum seu Codiciacum, Coucy, in pago Laudunensi. Vide Mabillonium.

Colonia Villa, prope Vindinum Cenomannorum, Couleines, apud Sirmondum in Notis ad Capitul. Caroli C. edit. Lupar. tom. 3. col. 1. 2. 3. 5. et 6.

Colonia Agrippina ad Rhenum, primorum Francicorum regum sedes, in qua, teste Jordano Paderborn. in Chron. Pipinus major domus principale domicilium habuit. Ita Godefr. abb. Gottwic. in Chron. ejusd. monast. pag. 465.

Combelli Villa regia, in Briegio non procul a Matrona, vulgo Combeaux. Ibi exstitisse Palatium ex eo maxime efficitur quod typum proferant Bouterous et le Blanc in quo inscriptum legitur Combellis fit. Vide Vales. Notit. Gall. pag. 415.

Commerciacum Villa, Commercy, in pago Tullensi. Annal. Franc. Fuldens. et Eginhardus ad ann. 823. et 825. Vide R. P. Benoit in Hist. Tull.

Compendium Palatium, Compiegne. Praeceptum Childeberti Reg. Franc. ann. 536. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 5. Aliud Clotharii II. tom. 1. Analect. pag. 158. Charta Chilperici II. ann. circ. 720. apud Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. col. 268. Capit. Caroli C. pag. 422. 425. 434. 447. 459. 492. Doubletus pag. 777. 778. 780. 790. 801. 813. Bibl. Floriac. tom. 1. pag. 253. Adde Marcam Hisp. in Append. col. 940. Duchesn. tom. 4. pag. 64. Godefredum in Observ. ad Hist. Caroli VIII. pag. 355. et Mabillonium.

Coneda Vicus, vulgo Cande, ad Ligerim, ubi S. Martinus obiit. Praecept. Caroli C. ann. 869. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 211.

Confluentes ad Rhenum, Coblentz, apud Mabillonium.

Constantia, Gannodurum aliquibus, nonnullis Castellum aquarum, Augusta Turgoiorum, aliis Valeria, item Harudes et Vitodurum appellata, ad lacum Bodemicum, palatio regio clara sub Carolingicis caesaribus. Vide Guilliman. Habspurg. lib. 2. cap. 1. et de Reb. Helvet. lib. 1. cap. 3. Ita Gottwic. abbas in Chronic. pag. 466.

Copsistainum vel Copsistanium, vulgo Cufstein, vel Kupfstain, in suburbio urbis Moguntiae ad Lapidem illum famosum Moguntinum, qui a recentioribus Aichelstain vocatur. Haec Schilterus in Gloss. Teuton. de rebus patriis disserens. Charta Caroli M. ann. 790. apud Felibian. inter Probat. Hist. S. Dion. pag. 42.

Corbaria Palatium, Corbiere, apud Mabill.

Corbiniacum Palatium Corbeny, vulgo S. Marcoul, in dioecesi Laudunensi. Charta Caroli C. in Hist. Corbiniac. S. Marculfi pag. 90. Vide Annal. Franc. Fuld. ann. 771. et Mabill.

Corboilum, Corbolium, Palatium, in agro Parisino, vulgo Corbeil, in Charta Ludov. Jun. ann. 1142. et in alia S. Ludov. ann. 1248. ex Tabul. Maurigniac.

Costa Villa, in Charta Carolomanni ann. 882. inter Probat. tom. 2. novae Hist. Occitan. col. 20. Vide quae de hac villa disserunt ejusdem Histor. Scriptores pag. 13.

Cotia et Causia seu Cuisia, Cuise, apud Mab.

Coynciacum, idem forte quod Quinciacum, Quinçay vel Quincy, aliquot locis nomen commune. Charta Phil. Pulc. ann. 1302. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 452. r°.

Crisciacum, et Creciacum Palatium, Crécy, ad rivum Maiam in Pontivo. Charta Clotharii ann. 660. apud Miraeum tom. 2. pag. 926. Literae Philippi V. ann. 1321. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 815. Vide Mabillonium.

Crispiacum, Crispiniacum oppidum Valesii tractus primarium, Crespy, in Charta S. Ludovici ann. 1247. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1297. et Mandato Philippi Pulcri ann. 1311. tom. 1. Ordinat. Reg. Fr. pag. 484.

Croiciacum, Croviacum, vulgo Crouy, secus Augustam Suessionum. Vide Mabill.

Cruztiacum Villa, vulgo Cruzenach, ad Rhenum prope Bingium, in Charta Caroli Mag. ann. 909. apud Miraeum tom. 2. pag. 937.

Cruciniacum palatium, in Charta apud Eccard. inter Probat. Hist. geneal. march. Misnens. pag. 257. Civitas Palatinatus inferioris ad amnem Navum, ex Chron. Gottwic. pag. 466.

Cunigust Curtis Regia, in Praecepto Carlomanni ann. 879. tom. 2. Capitul. col. 1505. f. Konigstein 4. aut 5. leucis a Moguntia distans.

Cusiacum, Cuciacum. Vide Cauciacum.

Curtis Bosonis, Villa super amnem Ligericum, in Charta Caroli C. ex Tabul. S. Mart. Turon.

Cymgiacum. Vide supra Chaingiacum.

Decima, Curtis regia, hodie Dezen. juxta Mosellam, non procul a Treviris, Charta Dagob. I. apud Zyllesium in Defens. S. Maximi part. 3. pag. 8. Vide Chron. Gottwic. pag. 467.

Dionysianum Palatium, S. Denis. Vide Mabill.

Dispargum, Castrum in termino Tungrorum, in quo habitabat Clodio rex, ex Greg. Turon. lib. 2. Hist. cap. 9. quod idem est, ut nonnullis scriptoribus placet, atque Duysborch prope Lovanium. Vide, Dubos lib. 2. Hist. critic. cap. 7.

Divio Palatium, (Dijon.) Guichenonus in Probat. Hist. Bressensis pag. 216.

Dodiniaca Villa, in Charta Lothar. imper. ann. 854. apud Dunod. in Probat. Hist. S. Claudii pag. 66.

Domus Decoris vel Pulchritudinis. Vide supra Bellitas.

Donatio, Palatium, in Charta Phil. Aug. ann. 1182. ex Tabul. Floriac.

Doncherium Villa dominicalis, vulgo Donchery, ad Mosam, inter Macerias et Sedanum, in Charta Caroli Crassi laudata a Valesio in Notit. Gall. pag. 133.

Dordingtum, Dordingum ad Urbiam, Dourdan sur Orge. Chartul. vetus Prioratus Longipontis: Hoc factum est apud Dordingtum in camera (Ludovici Crassi) Regis. Vide l'Escornay in Comment. de civit. Dordin.

Dripio Palatium, ie Charta Caroli Mag. ann. 3. regni ejusdem. Haud scio an non idem fuerit cum Rouaumé vel Royaumaix in Agro Tullensi, quod Regale madium et Regalis hortus dicitur in Charta ann. 898. Dupium vulgo Duffel, Mabillonio.

Drocae Castrum, vulgo Dreux. Charta Henr. I. reg. Franc. ex Tabul. S. Petri Carnot.: Actum Drocis castro publice in aula regis, anno Incarnationis Dominicae 1065.

Duodeciacum et Duziacum, Douzy, inter Sedanum et Mosomagum. Vide Mabill.

Dura vel Duria Palatium. Doublet. pag. 708. 716. 718. Chiffetius in Tornutio pag. 268. Duriae villae mentio est passim in Annal. Franc. vulgo Duren Ubiorum vicus, veteribus Marcodurum. Vide Mabillonium.

Eduense Palatium, in Charta Ludov. Jun. ann. 1146. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 161. Vide Valesii Notit. Gall. in v. Augustodunum.

Elidio Villa, in Praecepto Caroli C. ann. 876. tom. 3. Annal. Bened. inter Instr. pag. 681. Locus est, teste Mabillonio, haud procul ab opido Trajecto ad Mosam.

Embrecha, Villa supra Rheni fluenta, Embricum, Emmerick, in Westphalia. Charta Caroli Simplicis ann. 922. apud Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. inter Instr. col. 337.

Erchariacum, Ercherecum, Eschery, non longe a Lauduno. Vide Mabill.

Ercrecum, tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 365. Erchericum, ibid. pag. 615. Erteriacum, pro Erceriacum, in Chron. Fontanel. tom. 2. Spicil. novae edit. pag. 263.

Essona seu Exona, Essonne, in agro Parisiensi. Vide eumdem Mabill.

Evrogilum, sive Ebrogilum, Ebreuil in Arvernis ad Sicaulam flumen. Vita Ludovici Pii ann. 798. Vide Mabill.

Fere in Tardanesio Castrum, Fere en Tardenois, in Suessionibus. Literae Johannis Reg. ann. 1363. tom. 3. Ordinat. pag. 438.

Ferrucius Villa ad Garumnam, Castel Ferrus, in Charta Caroli ann. 843. inter Instr. tom. 1. Hist. Occitan. col. 78.

Flameresheim Villa Regia, in Ripuaria seu Ripuariae confinio. Annal. Metenses ad ann. 870. apud Duchesn. tom. 3. Hist. Franc. pag. 312.

Flattana Palatium. Praecept. Lotharii ann. 846. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 115.

Floriniacum. Villa super Carum. Diploma Pippini II. reg. Aquit. ann. 847. tom. 8. Collect. Histor. Franc. pag. 361.

Follanebraium, Follenbray, in pago Laudunensi inter Calnacum et Codiciacum, villa regia Francisci I. et Henrici II. cujus meminit Hincmar. Laudun. in epist. ad Hincmar. Rem. Ita Vales. Notit. Gall. in v. Braium.

Folleye in silva Leonum, a Foliata Gall. Fouillée, locus foliis obsitus, dicta. Charta Philippi IV. ann. 1293. in Chartular. Domus Dei Pontisar.: Actum apud domum nostram Folleye in Leonibus, etc.

Fulleria appellatur in alia ejusd. Phil. Charta ann. 1298.

Fons-Blaudi, seu Bliaudi, Fontainebleau, in silva Bleria pagi Vastinensis. Vide Mabill.

Foracheim, Villa seu Curtis regia in Germania, vulgo Forchain. Charta Ludov. Pii ann. 829. ex Tabul. Novient. Annal. Ful. ad ann. 872. Foraheim, ibid. ad ann. 874. Forahheim, Foreheim in Diplom. Ludov. Germ. reg. ann. 910. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 373.

Foresta in pago Vastinensi prope Milliacum; Forest lez Milly en Gastines, in Charta Phil. V. ann. 1320.

Fosianum Villa, in Charta Karlomanni ann. 881. tom. 2. Capitul. col. 1510.

Franconofurt Palatium, Francfort. Charta Caroli M. ann. 794. tom. 2. Capitul. col. 1400. Theganus de Gestis Ludovici Pii cap. 40. Chron. Farfense pag. 655.

Frisgodios. Vide, Trisgodios.

Gardina Palatium regium non longe, ut videtur, ab Aquisgrano situm. Charta Lotharii ann. 833. in Append. ad Marcam Hispan. col. 771. Consule Baluz. ibid. col. 351.

Gavarciacum Fiscus regius, vulgo Javarçay, in pago Pictavensi. Vide Vales. in Notit. Gall.

Gaverdolium Villa, Idem f. quod Gavarciacum; vel Gargogilum seu Gargolium ad Ligerim, vulgo Jargeau. Charta Caroli C. ann. 851. ex Tabular. S. Albini Andegav.

Gaya in Campania. Charta Phil. Pulc. ann. 1310. ex Chartul. Regalis loci ch. 28.

Gemmeticum Villa regia, vulgo Jumieges, in pago Rotomag. ad ripam Sequanae. Vita S. Filiberti apud Duchesn. tom. 1. pag. 650.

Gentiliacum, Gentilly, agri Paris. villa. Annal. Franc. ann. 766. Vide Mabillonium.

S. Germanus in silva Ledia sive Laia, S. Germain en Laye. Vide Mabillonium.

Germiniacum Palatium, Germigny: quodnam vero sit istud Germiniacum pronuntiare haud ita facile est. Vide Mabill. Charta Caroli C. ann. 854. tom. 2. Capitul. col. 1462. Hariulfus lib. 3. cap. 9. pag. 499.

Germiniacum dioecesis Aurelianensis tribus leucis distans a Magduno ad Ligerim interpretatur D. Le Beuf.

Geseicum Gesiacum Regalis Sedes, in Charta ann. 24. Lotharii ex Chartular. S. Petri in Vallibus.

Gisortium, Palatium, in Veliocassibus ad flumen Ittam, Gisors. Charta Phil. Aug. ann. 1212. ex Tabul. Mauziac.

Goddinga Villa, in Diplom. Caroli Magni. Vide Mabillonium, et infra Gundovilla.

Grania Villa, in Charta Caroli Crassi Imper. ann. 886. apud Perardum pag. 160. An idem quod

Grani-Aquis, pro Aquisgrani, in Charta Caroli M. tom. 3. Analect. pag. 262. Vide supra.

Grene vel Greve, Domus regia. Charta Phil. V. ann. 1318. in Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 217: Nos carissimae consorti nostrae reginae domum nostram, quae vulgaliter nuncupatur de Grene in Campania,... concedimus. Vide, Grania.

Gundovilla, Godingovilla, vel Gundulfivilla Pallatium, Gondreville, ad Mosellam una leuca infra Tullum-Leucorum. Frotharius Episc. Tullensis Ep. 11. Claudius Thiroux in Hist. Comit. Augustodun. pag. 55. Doublet. pag. 715. Columbus in Episcopis Vivariensibus lib. 2. n. 38. Charta Ludovici Balbi ann. 2. Ind. 12. in Tabul. Heduensis Eccl. Adde Annai. Bertin. ad ann. 869. Hincmarum tom. 2. pag. 613. Reginonem ad ann. 984. et 985. Chifflet. in Tornutio pag. 275. Mabill. etc.

Gurziaica Villa super Madernam fluvium, in Charta Ludovici Transmarini ann. 940. apud Perardum pag. 165.

Herinstem, Villa pagi Alsacensis ad Illum fiuvium, Argentinam inter et Schlestadium, in Charta Ludov. Pii ann. circ. 820. Vide Chron. Gottwic. lib. 3. pag. 481.

Heristallum, Herdtallum, Haristallium Palatium publicum, vulgo Herstal, ad Mosam Leodium inter et Trajectum: patria Pippini Majoris Domus Franciae. Charta Caroli Mag. ann. 780. apud Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. col. 291. Baldricus lib. 1. Chron. Camerac. cap. 67. Sammarthani in Episc. Andegav. n. 27. Diplom. Belgica Miraei pag. 271. Meurissius in Praefat. ad Hist. Episc. Metens. pag. 22.

Hesdinium Castrum, ad flumen Quantiae; Hesdim, in Charta Phil. Aug. ann. 1191. ex Chartul. S. Bert. pag. 126.

Hisentiacum Palatium a Mosella flumine 8. fere millibus constructum, in Annal. Franc. Bertin. ann. 842. pro Sentiacum, Sentzich.

Hortus Regius. Vide, Dripio.

Hturnus. Vide infra Turnus.

Huxori, Huxorium, Heuxter, ad Wiseram, in Episcopatu Paderbornensi: quem locum etiam ante Carolum M. villam regiam fuisse scribit Visselbeccius in Chron. Huxor. Vide Paullin. Rer. Germ. syntagm. tom. 1. part. 2. pag. 1. et Mabill.

Jenvilla Palatium, Janville, in pago Aurelianensi inter Aurelias et Carnutum. Charta Ludovici Junioris ann. 1141 ex Tabular. Bonae-vallis.

Ingelheim Palatium, Bingium inter et Maguntiam, in Praecepto Ludovici Pii ann. 826. apud. Marten. tom. 1. Anecd. col. 25. Ingelinheim, in Charta ejusdem Imper. ann. 831. tom. 5. novae Gall. Christ. inter Instr. col. 463.

Insulae super Matronam, Isles sur Marne. Vide Mabillonium.

Jocundiacum, alias Joguntiacum Palatium, vel Jogentiacum, in Lemovicino, nunc Joac. Vita Ludovici Pii ann. 832. Ademarus in Chron. ann. 829. Gesta Lemovicensium Episc. cap. 1. Vita S. Genulfi cap. 7. Jucuntiacum, apud Aimoinum lib. 5. cap. 13.

Jogundiacum, in Charta Ludov. Pii ann. 793. inter Instr. tom. 2. Gall. Christ. col. 346. Jogentiacum et Jogennacum, apud Labbeum tom. 2. Bibl. Mss. pag. 159. et 713. Nonnullis Mont-Joui, locus ab abbatia S. Martialis dependens, qui in Chartis ejusdem Gaudium et Gaudiacum nuncupatur: sed potior mihi videtur opinio D. abb. Belley, cui locus esse videtur, qui etiam nunc Palatium appellatur, ad Viennam positus, una circiter leuca a Lemovico distans. Comment. Acad. Inscript. tom. 19. pag. 721. Quam sententiam firmat Vita Ms. S. Mart. Ludov.: Et cum iter facerent contigit ut devenirent ad quoddam regale palatium, vocabulo Jogentiacum. Fixerunt autem tentoria et papyliones omnes principes et comites e diversis regionibus coadunati super Vinzennam fluvium.

Jopila Villa publica, Jupila, Jupil vel Jopil prope Leodicum. Charta Dagoberti II. tom. 3. Analect. pag. 220. Jobvilla, in Charta ann. v. Pippini ibid. Pag. 239. Annal. Franc. Metens. ann. 714.

Isemburgum Palatium, Isembourg. Vide Mabill.

Issiacum vel Isciacum, Issy, ad Sequanam. Vide eumdem Mabillonium.

Juvenciacum Palatium, Idem quod Jocundiacum, in Charta Ludovici Pii ann. 832. tom. 1. Hist. Occitan. inter Instr. col. 67.

Juviniacum Palatium, Juvigny; duabus leucis a Suessione versus Septentrionem, non Joyne, ut volunt Bollandistae; quod pluribus demonstrat D. Le Beuf tom. 1. Dissert. pag. cxvj. Vita S. Arnulpbi tom. 4. Jul. pag. 404. col. 1: Et sicut solitus erat (Chlodoveus) victor ad Juviniacum in pago Suessionico remeavit.

Kala, vulgo Chelles, hodie Abbatia Sanctimonialium, pone quam situm fuisse palatium regium probabilissimum est. Praeceptum Roberti Regis in Tabul. S. Dionysii: Auctoritate nostra et Episcoporum, qui nobiscum hoc praeceptum in sancta Synodo, quae 16. Kl. Junii Kalae sedis nostrae Palatio, collecta resedit, firmaverunt, etc. Vide Mabill.

Kircheimum Palatium, vulgo Kirkem, in Alsatia inferiori haud procul a Marlegio. Vide Mabillon.

Latiniacum Villa, Lagny. Vide Mabill.

Laudunum Palatium, Laon. Praeceptum Caroli M. ann. 797. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 15. Beslius in Comit. Pictav. pag. 253. Codex Donat. piar. Miraei pag. 120. Lugdunum Palatium dici tur in Charta Caroli Simplicis ann. 921. apud eumd. Miraeum 2. edit. tom. 1. pag. 36. Laudunum clavatum, in Charta Lotharii ann. 954. ibid. pag. 43. Vide Append. ad Marcam Hispan. col. 856. 871. Sirmondum edit. Lupar. tom. 3. col. 63. Mabillonium, etc.

Lemegia Villa, in Charta Odonis Reg. ann. 890. inter Probat. tom. 2. Hist. Occitan. col. 26. Haud scio an Lemegia idem sit quod Limogiae in silva Aquilina, vulgo Limoux; vel Limolium, Limeuil, in Briegio.

Leg. Lernegia, ut editum est loco laudato, et tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 451. Valeat itaque proposita hic conjectura.

Lens, in pago Atrebatensi, inter villas Regias accensetur in Capitul. Caroli C. ann. 877. tit. 53. § 32. Vide Sirmondum edit. Lupar. tom. 3. col. 344.

S. Leodegarius, in silva Lisga vel Lisica. Charta Ludovici VI. ann. 1125. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 685. Vide Mabill.

Leodicum Vicus publicus, aliis Leudica, Liuga, et Legia, Liege. Vita Caroli M. ad ann. 769. Praecept. Lotharii ann. 853. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 130. Vide eumd. Sirmondum col. 95. 101.

Leones, in finibus Veliocassium vulgo Lions. Castrum nostrum de Lyons, in Charta Philippi Aug. ann. 1217. Vide Valesium in Notit. Gall.

Lingonense Palatium, Langres, in Diplom. Caroli Simplicis ann. 921.

Lipciacus Villa Andegavensis, in Charta Carlomanni ann. 882. inter Probat. tom. 1. Hist. Occit. col. 138.

Liptinae Palatium, vulgo Lestines in Cameracensi pago. Mirac. S. Ursmari num. 19. Fulcuinus de Gest. Abbat. Lobiens. cap. 3. 6. Cod. Donat. piar. Miraei pag. 38. Vide Mabillonium.

Livriacum in Alneto, Livry en Aunis, in Edicto Philippi V. ann. 1317. tom. 1. Ordinat. reg. Franc. pag. 650.

Emendandum en Aunay vel Aunoy.

Lociae Castellum, Loches, in finibus Turonum ad Angerim. Mandat. Johannis Reg. ann. 1356. tom. 3. Ordinat. pag. 84. Vide Vales. Notit. Gall. v. Luccae, pag. 288.

Locus-Sanctus Palatium, vulgo Loursain, in Briegio. Vide eumdem Vales. pag. 422.

Longalare, Longlare Palatium in silva Arduenna, dioecesique Leodicensi, non procul a S. Huberti coenobio, vulgo Glare. Charta Lothariii ann. 844. apud Miraeum tom 1. pag. 338. Vide Mabill. Haud scio an idem sit quod Longcamp in Charta Caroli Crassi, Defens. Abbat. Prum. pag. 58: Actum in pago Arduenna in villa nuncupata Longcamp.

Loriacum Palatium in pago Vastinensi, Lory, apud Mabillonium.

Lugdunum Palatium, Lyon. Charta Ludovici Pii ann. 836. in Append. Marcae Hisp. col. 775. Alia Lotharii ann. 968. ibid. col. 892.

Lupara. Palatium Parisiis notissimum. Charta Joan. reg. Franc. ann. 1356. ex Chartul. 23. Corb.: Datum apud Luparam juxta Parisios.

Lusarca Palatium, Lusarche, in agro Parisiensi. Vide Mabillonium.

Madoallus Fiscus dominicus, in pago Cenomannico ad flumen Meduanam. Praeceptum Childeberti I. ann. 528. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 4. Vide Vales. Notit. Gall. pag. 312.

Madriolae Villa nostra, vulgo Maroles, ad Sequanam in pago Melodunensi. Charta Caroli M. ann. 786. tom. 5. Collect. Histor. Franc. pag. 750.

Mamacca villa publica Maumaques, in agro Noviomensi. Praecept. Dagoberti II. tom. 3. Analect. pag. 217. Annal. Franc. Metens. ann. 692. Vide Mabill. et Cointium in Epist. quam regi inscripsit tom. 4. Annal. Eccles. Franc.

Manderfelt Palatium haud procul a Prumiensi monasterio in Electoratu Trevir. Charta Lotharii ann. 854. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 134.

Mantala Palatium in pago Viennensi, Mantaille. Vide Mabillonium.

Mantelus villa, in Charta ann. 858. Caroli C. ex Chartul. eccl. Vien. vulgo Mantaille.

Mareleia, Marlegia Palatium in Elisatia, Marlen. Vide eumdem Mabill. Perperam Metlagium apud Felibian. inter Probat. Hist. S. Dion. pag. 79.

Mariscarias Villa in pago Arvernico. Praecept. Caroli Calvi ann. 843. apud Felibian. ibid. pag. 64.

Marlacum, Marliacum et Morlacum, Palatium, Morlay. Vide Mabillonium.

Marlacum situm in agro Parisiensi, vulgo Marly, intelligit D. Bouquet, cujus rationes videsis in nota ad tom. 4. Collect. Histor. Franc. pag. 658.

Marsna seu Marsana Palatium, Mersen. Vide eumdem Mabillonium.

Maslarium Palatium, f. Maseyck ad Mosam in Episcopatu Leodicensi. Charta Pippini Reg. ann. 766. in Defens. Abbatiae Prumiensis pag. 52.

Masolacum seu Masolagum Palatium. Vide Vales. in Defens. Notit. Gall. et Mabill.

Et Mansolacum, quod Curtis dominica et Palatium promiscue appellatur, D. Le Beuf tom. Collect. var. script. ad illust. Gall. pag. 50. Maslay ad Venenam fluvium, una a Senonibus leuca distans. Ipsum consule.

Mauziacum Palatium, Monasterium Mausiacense, vulgo Mausac, in Arvernis. Charta Phil. Aug. ann. 1184. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 206.

S. Medardus Palatium, Idem quod Croiciacum. Vide Mabillonium.

Mediana Villa, Moyenvic, ut videtur, in Episcopatu Metensi. Charta Caroli C. ann. 845. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 111.

Medonta Palatium, Mellentum ad Sequanam in Veliocassibus, Meulan. Charta Ludov. Jun. ann. 1167. in Chartul. Campan. Cam. Comput. Paris. Aliae Phil. Aug. ann. 1188. ex Chartul. S. Nigas. Mellet. et ann. 1216. ex Lib. rub. ejusd. Cam. fol. 122. v°. col. 2.

Meledunum ad Sequanam, Melun. Charta Ludovici VII. ann. 1139. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 392. Alia S. Ludovici ann. 1230. tom. 1. Ordinat. pag. 54.

Tabul. Carnot.: Actum Meloduni in palatio domini regis Philippi coram ipso, anno Domini 1212. mense Julio. Lit. Caroli V. ann. 1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 346: Donné en nostre chastel de Meleun sur Sainne.

Metlagium. Vide Mareleia.

Mettense Palatium, Mets, in Charta Caroli Simplicis ann. 912. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 270. Vide Mabillonium.

Moguntia Palatium, Mayence. Charta Pipini Reg. ann. 765. apud Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. col. 280. Diplomata Belgica Miraei pag. 24. Vide Mabillonium.

Molariae Palatium, cum foresta. Charta Pippini reg. ann. xi. regni ejusd. ex Reg. 111. Chartoph. reg. fol. 169: Actum in foreste, quae dicitur Molarias. Alia Caroli M. ann. 774. tom. 5. Collect. Histor. Franc. pag. 727: Deinde ad Molarias super Victriacum, etc. Vide Vales. Notit. Gall. pag. 423.

Molignum, Villa, vulgo Moulignon, cujus meminit Sugerius in Lit. ann. 1137. ex Notit. Gall. Vales. pag. 423. Idem videtur quod Moliniaus in Reg. A. 2. Cam. Comput. Paris. fol. 18. r°.: Mémoire de la réfection du chastel de Moliniaus, qui est au décheoir et pourra moust couster à soutenir.

Monasteriolum pagi Pontivi, Montreüil. Praecept. Caroli C. ann. 877. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 48. Vide Mabillonium.

Moncellum seu Monticellum, Monceaux. Vide Mabillonium.

Mons Desiderii in finibus Ambianorum, Mondidier. Vide Vales. Notit. Gall.

Mons Gaudii Palatium, in Charta Phil. VI. ann. 1336. ex Reg. 169. Chartoph. reg. ch. 278: Nostre chastel ou meson de Montjoye au-dessus de l'abbaye de Joienval.

Montelethericum Castrum, Montleheri, in agro Parisino. Litterae Johannis Reg. ann. 1356. tom. 3. Ordinat. pag. 94. Vide Vales. Notit. Gall. pag. 406. col. 2.

Montilz prope Turones. Regest. Camerae Comput. Paris. sign. S. M. fol. 1: Dominus Rex Franciae Ludovicus hujus nominis Undecimus, diem suum clausit extremum in domo sua vocata Gallice les Montilz juxta Turones die Sabbati 30. mensis Augusti circa horam nonam post meridiem ann. D. 1483. Vide Godefredi notas ad Hist. Caroli VIII. pag. 351.

Moretum Palatium in Vastinensi agro ad Lupiam, Moret. Charta Philippi Aug. ann. 1197. tom. 1. Ordinat. pag. 22.

Charta Ludov. VI. ann. 1134. ex Chartul. S. Joan. Laudun. Alia Ludov. VII. ann. 1153. in Chartul. Lingon. fol. 13. v°.

Morlaca, Morlacum, Vicus publicus dioecesis Bellovacensis, vulgo la Morlaie, non Morlai in pago Tullensi, ut opinatus est Germanus ubi de Palatiis, cui assentitur R. P. Benoit in Hist. Tull. quod aperte satis probat D. Le Beuf tom. 1. Dissert. pag. cxxij.

Nantogilum, Nantoilum Palatium, Nanteüil. Vide Mabillonium.

Narbonense Palatium, Narbonne, in Charta Caroli C. ann. 850. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 121.

Neafla, aliis Nielfa Palatium, hodie Neaufle, in pago Vilcassino paroeciae Rotomag. Capitul. Caroli C. tit. 20. Poema cui titulus, Les Adventures advenuës en France ab ann. 1214. ad 1412: L'an mil iiic. iiiixx. avec xviii. ans, De la Raine Blance fu affiné le temps A Neaufle le Chastel. Ubi Nelfa Castellum, Neaufle le Chasteau, in Carnutibus indicatur.

Nemausum, Palatium, Nismes, in Charta S. Ludov. ann. 1248. ex Reg. 133. Chartoph. reg. ch. 48.

Nemetense, Spire, in Praecepto Caroli M. de Institut. Episcopat. per Saxoniam ann. 789.

Nemetodorum Palatium agri Parisiensis, Nanterre. Vide Mabillonium.

Nemons Palatium, in Charta Phil. Aug. ann. 1217. ex Reg. 44. Chartoph. reg. ch. 36.

Neomagum Palatium. Vita Caroli M. pag. 100. Regino ann. 881. Lambertus Schaffnaburg. ann. 1046. W. Heda pag. 226. 244. 1. edit. etc. Numaga, in Praecepto Caroli M. ann. 780. apud Miraeum tom. 1. pag. 246. Niumaga, in Charta Ludovici Pii ann. 815. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 62. aliis Noviomagus, Nimegue, ad Vahalim in Geldria.

Neronda Villa, in Praecepto Carolomanni an. 880. inter Instrum. tom. 4. novae Gall. Christ. col. 64. Vicus pagi Bituricensis.

Nicias Castellum in Provincia, Nice. Charta Ludovici Reg. ann. 894. apud Baluz. tom. 2. Miscell. pag. 158.

Nigella Domus Regia Parisiis, vulgo l'Hostel de Nelle, quae portae urbis cui proxima erat nomen dedit. Charta Johannis Reg. ann. 1350. tom. 2. Ordinat. pag. 340.

Niortum Palatium in Pictonibus ad ripam fluvii Separis, Niort. Charta Ludovici Junioris ann. 1141. instr. tom. 2. Gall. Christ. col. 386.

Nobilis Domus S. Audoëni, S. Oüyn, ad Sequanam prope Parisios, ubi Ordinem Stellae ann. 1351. primum instituit Johannes Rex Franc. Ejusdem palatii pluries occurrit mentio tom. 3. Ordinat. Reg. Franc.

Novavilla Palatium, in episcopatu Bellovacensi, ex Charta Ludov. VII. ann. 1179. inter Inst. tom. 6. Gall. Christ. col. 361.

Novenda, Palatium, in Charta ejusd. Ludov. ann. 1169. ex schedis Mabill.

Noviantus Palatium ad Vidum in pago Bedensi, hodie Void. Hist. Tull. R. P. Benoit. Vide Martenium, tom. 3. Anecd. col. 995.

Novavilla, Neuville, ad ulteriorem ripam Sequanae contra Clippiacum. Praecept. Caroli Simplicis ann. 922. in Append. Marcae Hisp. col. 843.

Novientum vel Novigentum, vulgo S. Clodoaldus, S. Clou. Vide Mabillonium.

Noviomagus. Vide, Neomagum.

Noviomense, Noyon. Vita S. Godebertae n. 4. Vide Mabillonium.

Noviomium Palatium, Noyon, in Charta Ludov. VII. ann. 1143. ex Chartul. S. Joan. Laudun. Noviomum, in alia Phil. Aug. ann. 1210. ibid.

Noviomum Villa, Idem videtur quod Neomagum. Praecept. Caroli Calvi ann. 845. tom. 2. Annal. Bened. pag. 748.

Novum-Castellum Arduennae proximum, Neuf-Chastel, in Diplom. Lotharii ann. 855. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 138.

Novus-Mercatus ad Ittam, Gornacum inter et Gisortium, Neuf-Marché. Charta Philippi Pulcri ann. 1308. tom. 1. Ordinat. pag. 452.

Nucetum seu Nocetum Villa, ad Matronam, Noisy. Vide Mabillonium.

Nuhusen in pago Wormatiensi, Dagoberti aliorumque regum Francorum vetus palatium, ex Chron. Wormat. apud Ludewig. tom. 2. Reliq. Mss. pag. 32. Vide Chron. Gottwic. pag. 498.

Odonis-Villa, quae Curtae Odonisvilla super amnem Liberitum (l. Lidericum, le Loir) dicitur in Diplom. Caroli C. ann. 862. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 167.

Odreia-Villa sive Audriaca-villa, Orreville. Vide Mabillonium.

Ollona Palatium apud Insubres ad fluvium Olenam, sextodecimo circiter milliario a Mediolano versus Occidentem aestivum. Praecept. Lotharii Imper. ann. 838. tom. 2. Capitul. col. 1439.

Opatinacum, in Praecepto Childeberti tom. 3. Analect. pag. 95. perperam pro Captonaco: quod vide.

Ostrenhova Palatium in inferiori Saxonia ad Olsam, Osterwick. Charta Ludovici Pii apud Cointium tom. 8. Annal. Ecclesiast. Franc. pag. 431.

Ostrohova, in Charta ejusd. Ludov. Pii ann. 816. apud Oefel. tom. 1. Script. rer. Boicar. pag. 703. col. 2.

Otinga, Curtis regia, fiscus dominicus, hodie OEttingen in Bajoaria, ex Chron. Frising. apud Meichelbec. tom. 1. part. 2. pag. 93. et ex pluribus Chartis laudatis lib. 3. Chron. Gottwic. pag. 500.

Paciacum Palatium ad flumen Auturam inter Ebroicas et Meduntam medium, vulgo Pacy. Charta Philippi Aug. ann. 1203. inter Instr. tom. 4. Gall. Christ. col. 197.

Padreburna Fiscus regius, nunc urbs Episcopalis Westphaliae, Paderborn. Charta Caroli M. ann. 790. apud Miraeum tom. 1. pag. 131. Alia ejusdem ann. 807. apud Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. col. 296.

Palatiolum Villa, agri Parisiensis, vulgo Palaiseau. Vide Mabillonium.

Ibi etiam sub Childeberto I. exstitisse palatium observat D. Le Beuf, tom. 2. Dissert. pag. 208. ex vita S. Rigoméri ibid. pag. 215.

Panago, pro Pontigo, in Charta Caroli Calvi ann. 861. tom. 2. Capitul. col. 1482.

Pandiacum, Palatium regale, apud Miraeum in Diplom. Belgic. pag. 260. sed fictitium palatium esse monet D. Bouquet tom. 8. Collect. Histor. Franc. pag. 673.

Papia Palatium, in Italia, Pavie, Ticinum. Chron. Farfense pag. 666.

Parintaniacum Villa sita in Comitatu Arvernensi subtus castrum Uzo, in Praecepto Lotharii ann. 982. Append. Marcae Hisp. col. 931.

Parisiense Palatium. Helgaudus in Roberto Rege pag. 66. Charta Philippi I. Reg. apud Doublet. pag. 835. Vide Valesium et Mabillonium.

Pauliacum Vicus non longe distans a Floriaco, vulgo Pouilly. Charta Carolomanni ann. 881. inter Instr. tom. 2. Hist. Occitan. col. 19. Adrevaldus in Mirac. S. Bened. cap. 37. nisi idem sit quod Pauliacum, vulgo Pauliac, in dioecesi Mimat. cum Viennam tunc obsideret Carolomannus; a qua obsidione hoc anno revocatus quidem est, sed utrum in Franciam incertum est omnino.

Perona Palatium, ad Suminam, Peronne. Chron. Fontanell. ann. 849. Charta Philippi Aug. ann. 1210. apud Duchesn. Hist. Bethun. pag. 160. Vide Mabillonium.

Petra-Ficta Villa, Pierrefite. Vide Mabill.

Petraefons Domus regia, Pierrefons. Vide Mabillonium.

Pettingehem Villa, vulgo Petinghem, ad Scaldim prope Aldenardam Flandriae opidum. Praecept. Caroli Calvi ann. 864. apud Miraeum tom. 1. pag. 27.

Pictavum Palatium, Poitiers. Charta Ludovici Pii ann. 839. apud Perardum in Burgundicis pag. 25. Vide Beslium in Histor. Comit. Pictav. pag. 317.

Pissiacum Palatium, ad Sequanam, in extremis Carnotenae dioecesis finibus, Poissy. Helgaudus in Roberto Rege pag. 65. Ph. Labbeus tom. 2. Miscell. pag. 586. Pisciacense Palatium, in Charta Roberti Reg. ann. 1030. inter Probat. Histor. S. Germ. Paris. pag. 25.

Pistae Villa ad Andellae atque Audurae confluentes, vulgo Pistes. Vide Mabillonium.

Pistres, in Lit. remiss. ann. 1396. ex Reg. 161. Chartoph. reg. ch. 189: L'exposant demourant au Pont saint Pierre prez de Rouen, et Guillaume le Doyen sergent dudit Pont S. Pierre passerent par la ville de Romeilly en alant en la ville de Pistres, qui est demie lieue par delà ou environ; en laquelle ville de Pistres, etc. Vide Mercurium Franc. ann. 1741. mens. Jul. pag. 1562.

Pladella Villa Campaniae Brabanticae vulgo Bladel, in Charta Caroli Simplicis ann. 913. apud Miraeum tom. 1. pag. 35.

Plectetae Palatium. Charta Ludov. Transmar. ann. 950. tom. 9. Collect. Histor. Franc. pag. 607: Actum in Plectetis quod fuit in villa, quae dicitur Trisluro. In Chartul. Cluniac. legitur: Actum in placito quod fuit in villa, quae dicitur Trisburgo. Quod magis mihi probatur.

Plesseium Palatium prope Turones, Plessis du Parc lez Tours; an idem quod les Montils ? Vide Godefredi notas ad Hist. Caroli VIII. pag. 389.

Polliacum, Villa super Ligerim, Pouilly, in Charta Ludov. Transmar. ex Chartul. Cluniac. ch. 144.

Pons Archiae, Palatium, vulgo Pont de l'arche, in Charta Phil. Aug. ann., 1215. ex Chartul. abbat. Boniportus. Pons Archarum, in alia ejusd. reg. ann. 1217. ex Chartul. Maurigniac. Vide Pons Arcus apud Vales. in Notit. Gall. pag. 453. col. 1.

Pons S. Maxentiae Villa ad Isaram in Insula Franciae, Pont S. Maixance. Charta Roberti Reg. ann. 1016. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 380.

Pontianum prope Narbonam. Vide Mabill.

Pontiliacum Palatium, ad Ararim, vulgo Pontailler; quod probant multa Instrumenta in quibus legitur, Pontiliacus ad Sagonam; Pons Arliae, in Chron. Virdun. ad ann. 1095. Charta Caroli C. apud Perardum in Burgund. pag. 49.

Valesio in Notit. Gall. pag. 34. col. 2. dicitur Pons Arliciorum vel Arleium, Pontarly.

Pontio seu Pontico Palatium. Justell. in Probat. Hist. Turen. pag. 11. Ph. Labbeus tom. 2. Miscell. pag. 474. Diplom. Belgica Miraei pag. 32. Baluz. in Append. ad Capitul. num. 89. 90. 106. Vide Mabillonium.

Pontisara, Pontesia in Veliocassibus ad Isaram, Pontoise. Charta Ludovici VII. ann. 1177.

Prumia Villa, Pruym, in Electoratu Trevir. Charta Theodorici Reg. ann. 722. apud Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. col. 269.

Quentovicus, quasi vicus ad Quentam, la Canche, unde Wicus nude interdum dicitur: locus non longe a Stapulis et a monasterio S. Judoci. Edictum Pistense ann. 864. cap. 12. Vide Vales. Notit. Gall. pag. 461. et le Blanc de Monet. pag. 110.

Quercetum juxta Dociacum villam super fluvium Carum, in Charta Ludov. Transmar.

Rampert Villa ad Mortanam in Lotharingia, Ramberville. Charta Ludovici Pii ann. 836. apud Perardum in Burgund. pag. 19.

Rausiacum Villa ad Axonam in Campania Remense, vulgo Roucy. Praecept. Caroli C. ann. 845. tom. 2. Capitul. col. 1456. Rauciacus, Frodoardo ad ann. 948. Rauziacus, in Chron. Fontanell. ad ann. 851. Raugio palatio inscriptum monetae, cujus typum exhibet le Blanc, de Monet. pag. 130.

Consule, si placet, D. Le Beuf tom. 14. Hist. dioec. Paris. cujus conjectura haud satis mihi probabilis videtur.

Regale Madium, Regalis Hortus. Vide, Dripio.

Regalis-Locus prope Compendium, Royal-lieu. Vide Mabillonium.

Regalis Mons, vulgo Royaumont, prope Bellummontem, in Charta Phil. Audacis ann. 1275. ex parvo Reg. S. Germ. Prat.

Regenesburgum, Palatium publicum. Charta Caroli M. ann. 792. inter Monum. eccl. Aquilej. cap. 41. col. 361. Vide, Ruganesburg.

Remense Palatium. Vide eumdem Mabill.

Riovium Palatium memoratur in Inventar. Chartar. reg. ann. 1482. fol. 57. v°.: In scrinio Bicturiae sunt decem litterae colligatae super certis acquisitionibus partialiter factis pro augmentatione palatii Riovii. An idem quod Rioilum, Gall. Ruel ?

Rofiacum seu Rufiacum. Vide Mabill. Ruflacovilla, in Charta Caroli C. ann. 867. ex authentico descripta apud Felibian. inter Probat. Hist. S. Dion. pag. 76. quod in Doubleto improbat ibidem Mabillon.

Romaricimons Palatium, Remiremont, in Lotharingia, apud Acher. tom. 7. Spicil. pag. 185. Vide Mabillonium.

Romiliacum Villa, Reüilly lez Paris. Vide Mabill.

Rotoialum, Rodolium, etc. Ruel. Vide Mabillonium.

Rouvra Castrum, Rouvre, duabus vix leucis a Divione distans, in dioecesi Cabilonensi. Litterae Johannis Reg. ann. 1361. tom. 3. Ordinat. pag. 550.

Rubac Villa, Ruffach in Elisatia. Charta Caroli Simplicis ann. 912. apud Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. inter Probat. col. 335.

Ruflacovilla. Vide Rofiacum.

Ruganesburg Palatium, haud procul ab Aquisgrano, f. Rolduc. Charta Caroli M. ann. 821. saec. 4. Bened. part. 1. pag. 203.

Rugitusit, in Capitul. Caroli C. ann. 877. recensetur inter Palatia in quibus morari non debet Ludovicus Caroli filius, nisi necessitas fuerit. Forte idem quod Reiteste, Retel, opidum ad Axonam in finibus Remorum, quod Regitestum in veteribus Chartis nuncupatur.

Salae Palatium prope Neostadium Carolo Mag. adamatum. Vide Eccardum ad Leg. Salic. pag. 5. et Sirmondum edit. Lupar. tom. 3. col. 109.

Vulgatius Salz, ad fluvium Salam positum, unde nomen. Consule Marten. in Praefat. ad tom. 1. Ampl. Collect. pag. ix. et Indices geograph. ad calcem tomor. Collect. Histor. Franc.

Salmonciacum Palatium, Samoucy, in Laudunensi dioecesi. Hincmarus Remens. tom. 2. pag. 298. Labbeus tom. 1. Biblioth. pag. 755. Doublet. pag. 705. 706. Capitul. Caroli C. pag. 441. Annal. Pithoeani ad ann. 771. Aimoinus lib. 5. cap. 34.

Sanctus Audomarus Palatium, S. Omer. Charta Ludov. VIII. Phil. Aug. primogeniti ann. 1211. in Chartul. S. Bertini pag. 207: Actum apud S. Audomarum,... astantibus in palatio ejusdem patris nostri, etc.

Sanctus Dionysius in Leonibus, Palatium exstructum ab Henrico I. reg. Angl. Charta Phil. Aug. ann. 1202. in Reg. 110. Chartoph. reg. ch. 264. Vide Vales. in Notit. Gall. pag. 271. col. 2.

Saponariae Palatium, Savonieres. Vide Mabill.

Sarmesiae in Belsia, in Charta Phil. Audacis ann. 1281. ex Chartul. S. Steph. Autiss.

Satanacum Palatium, nunc opidum pagi Vabrensis trans Mosam, Stenay. Vide Mabill.

Saveiae, Palatium, nunc Belleville, prope Parisios, si fides D. Le Beuf, quem consule tom. 1. Dissert. pag. c. et seqq.

Scandebolt Palatium excipit Carolus Cal. in Capitul. ann. 877. a Palatiis quae frequentare potest Ludovicus ejus filius. Vide Sirmondum edit. Lupar. tom. 3. col. 345.

Scarponna Palatium ad Mosellam prope Mussipontem, vulgo Charpeigne, seu Scarpeigne, memoratur in Itiner. Antonini, in Tabula Peutingeriana, apud Ammianum lib. 27. et in Actis SS. Bened. saec. 5. pag. 399. nunc villula quam rustici Sanponne vocant.

Scladistatum Palatium in Elisatia superiore, Schlestat. Vide Mabillonium.

Scodonis-Villa Palatium, in Charta Ludovici Pii ann. 815. apud Calmet. tom. 1. Hist. Lothar. col. 298. Leg. forte Theodonis-villa.

Scolinare vel Sconilare Palatium, nunc, ut mihi videtur, Schoinech, opidulum in Electoratu Trevirensi, a Treviris octo di