Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PALATIUM

PALATIUM, Contextus ac series palorum, locus palis munitus, f. pro Palitium. Status eccl. Constant. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 219: Parcum duplici fossato vallavit et Palatio circumsepit. Charta Galth. comit. Brenae ann. 1231. ex Tabul. commend. templi Trec.: Non poterunt forteritiam facere, nisi suae porprisiae clausuram de fossatis 14. pedum in latitudine tantum et Palatii vel muri 10. pedum in altitudine super terram, sine tornellis, etc. Tract. MS. de Re milit. et mach. bellic. cap. 98: Palatium cum turre circumdatum ab arboribus et postea a fosso pleno aqua, pluvia, opere macanico (mechanico) est factum. Palacium piscium, Forum piscarium, apud Cens. inter Cens. eccl. Rom. Vide Palitium. Alia notione, vide in Palatia.