Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PALLIUM

PALLIUM, Christianorum fuisse indumentum testatur Tertullianus lib. de Pallio, a quo ita describitur cap. 6: In viris autem Pallii extrinsecus habitus, et ipse quadrangulus, ab utroque laterum regestus, et cervicibus circumstrictus, in fibulae morsu humeris acquiescebat. Infra, de quatuor pallii angulis: Omnis liberalitas studiorum, quatuor meis angulis tegitur. Nec uno loco Christianorum fuisse proprium innuit, illudque describit; hinc apud eumdem de toga ad Pallium transire; cum toga, Gentilium fuerit: tametsi in controversiam cadat, an Christiani ab Ethnicis vestitu diversi fuerint, quod fuse disputat Baronius anno 197. Utcumque sit, Tertullianeum istud Pallium, ex iis fuit, quae τετράγωνα vocabant, de quibus fuse Salmasius ad hunc Tertulliani librum. Sed et inferioribus saeculis.

Pallium Quadrangulum, cujusmodi etiam fuit Romanorum paludamentum, Regum nostrorum primae, secundae et tertiae stirpis proprium fuit; sic autem describitur a Monacho Sangallensi lib. 1. cap. 33: Gloriosissimus Carolus ad nocturnas laudes pendulo et profundissimo Pallio, (cujus jam usus et nomen recessit) utebatur. Cap. 36: Nocturnum atque pendulum Augusti Pallium adhuc nos retrahit. Ultimus habitus eorum erat Pallium canum, vel saphirinum quadrangulum, duplex, sic formatum, ut cum imponeretur humeris, ante et retro pedes tegeret, de lateribus vero vix genua contegeret. Quod quidem pallii genus etiamnum retinent Principes nostri in suis inaugurationibus: nam cum quadratum sit, ad sinistrum humerum fibula constringitur, ad dextrum erigitur; et in armos ipsos sustollitur, quo dextra libera sit. Ita latera nudantur, pedes ante et retro teguntur, quod ait Sangallensis. Verum in hoc diversum fuit e regiis hodiernis, quod ut Romanorum paludamentum, ad humerum dextrum fibula astringeretur. Id etiam de palliis sui aevi docet prae caeteris Nilus Mon. lib. 2. Epist. 245: Οἱ μὲν μοναχοὶ στολιζόμενοι ἐπὶ τοῦ ἀριστεροῦ ἀναϐάλλονται ὤμου, γυμνοῦντες ὅλον τὸ εὐώνυμον μέρος. οἱ δὲ φοροῦντες ϰοσμιϰοὶ τὰς χλανίδας τὸ δεξιὸν μέρος τοῦ σώματος τοῖς πᾶσι φανερὸν ϰατεστῶσιν. Quod vero Pallium Sangallensis, Sagum vocat Eginhardus, ubi de Carolo M.: Sago Veneto amictus, et gladio semper accinctus, etc. Infra: In festivitatibus veste auro texta, et calciamentis gemmatis, et fibula aurea Sagum astringente, diademate quoque ex auro et gemmis ornatus, incedebat. Sed in primis observationem exigit, quod idem Sangallensis scribit, saphyrinicoloris fuisse, id est caerulei, quale est hodie Regum Franciae liliis distinctum: ut inde discant Heraldicae artis magistri, unde hic color in armorum regiorum insignibus manarit. Ejusdem etiam formae fuit Regum Anglicorum Pallium: sic enim describitur a Thoma Walsinghamo, ubi de coronatione Ricardi II. Regis Angliae pag. 196: Postea induit eum Archiepiscopus regali pallio, ita dicens: Accipe Pallium quatuor nuntiis formatum, per quod intelligas quatuor mundi partes divinae potestati esse subjectas, nec quemquam feliciter posse regnare in terris, nisi cui potestas regnandi fuerit collata de caelis. Scribit Dionysius Halicarnassaeus lib. 3. ἀρχαιολογ. accepisse Tarquinium, Romanorum Regem, a Legatis Hetruscorum, χιτῶνά τε πορφυροῦν, χρυσόσημον, ϰαὶ περιϐόλαιον πορφυροῦν, ποιϰίλον, οἷα Λυδῶν τε ϰαὶ Περσῶν ἐφόρουν οἱ Βασιλεῖς, πλὴν οὐ τετράγωνόν γε τῷ σχήματι, ϰαθάπερ ἐϰεῖνα ἠν, ἀλλ᾽ ἡμιϰύϰλιον. Vide Dissertationem 5. ad Joinvillam pag. 158. Utebantur etiam Judaei palliis quadrangulis. Petrus Comestor in Histor. Eccles. cap. 19. Numeror.: Quadratis tunc Judaei utebantur Palliis, et adhuc in angulis vestis quadratae in Synagogis suis habent fimbrias hyacinthinas ob recordationem legis datae de coelo.

Pallium Duplex dicitur Monacho Sangallensi illud, quo novus Miles a feminis induebatur. Duplex appellatum vult la Colombiere in Theatro honoris pag. 572. quod ipsi pallio aliud palliolum assutum erat. Haud scio an non potius ob attextam pallio pretiosam pellem, Gall. Doublure, sic nuncupatum fuerit.

Pallio, vel potius palliolo, maxime usi sunt veteres Galli; qui mos a Romanis dum Galliis imperarent interruptus, sensim iterum receptus est. Id autem breve admodum dimidiasque nates vix tegens, ut hodiernum Hispanicum. Martialis lib. 1. Epigr. 93: Cerea si pendet lumbis, et trita lacerna,   Dimidiaque nates Gallica Palla tegit.

Pallium Fundatum, f. Auro textum. Vita S. Ausegisi saec. 4. Bened. part. 1. pag. 634: De vestimentis vero ecclesiasticis largitus est Pallia, quae dicuntur fundata, tria. Vide Fundatus 2.

Pallium Pluviale, Ornamentum ecclesiasticum, Cappa, vulgo Chape. Vita S. Odonis lib. 2. num. 2: Adspiciebat, et ecce vir venerabilis canitie decoratus, stolaque splendida indutus, super quam Pallio pluviali utebatur, Episcoporum more ferulam manu ferebat. Est etiam

Pallium Rotatum, Pallii ecclesiastici species, in formam rotae efficti, vel pallium rotarum figuris distinctum, nostris olim Paille roé. Gesta Gaufridi Episc. Cenoman. tom. 3. Analect. pag. 390: Dedit etiam in primo reditu de Roma samitum, de quo fecimus duas capas; alia vice rediens unum Pallium rotatum.

Pallium, Monachorum vestis propria fuit. Eo cum aliquando uterentur Gallicani Episcopi, eam ob rem a Caelestino I. PP. reprehensi sunt. Salvianus lib. 8. de Gubern. Dei: Palliatum et pallidum, et recisis comarum fluentium jubis ad cutem tonsum videre tam infelix ille populus, quam infidelis sine convicio atque execratione vix poterat. Idem lib. 4. ad Eccl. Cathol.: Licet religionem vestibus simules, licet fidem cingulo asseras, licet sanctitatem Pallio mentiaris, non credis omnino, non credis. Concilium Aurelian. I. can. 21: Monachus, si in Monasterio conversus, vel Pallium comprobatus fuerit accepisse, et postea uxori fuerit sociatus, etc. Hinc Palliatas ordo dicuntur monachi. Vide supra.

Pallium, Velum Sanctimonialium. Benedictionale Ecclesiae Rotomag. editum a Jacobo Petito pag. 295. de Benedictione virginis: Post haec imponas puellae Pallium, et dicas, Accipe, puella, Pallium, quod perferas sine macula ante tribunal Christi, etc. Ita in Missali Franc. vet. pag. 412. Concil. Tolet. X. can. de viduis: Ut autem nihil devocetur in dubium, Pallio purpurei vel nigri coloris caput contegat ab initio susceptae religionis. Vita S. Aldegundis Abbatissae Melbodiensis cap. 4: Nimio vapore fidei accensa, a Pontifice B. Audeberto consecratum Pallium accepit, seque in monasterio... retrudi praecepit. Collectio Canonum Hibern. lib. 43. cap. 10: Virgines palliatae, id est, velatae.

Pallium, Velum, quod inter Missae solennia supra caput nubentium expanditur, dum quaedam conceptae orationes a Sacerdote recitentur. Durandus lib. 1. Ration. cap. 9. n. 9: Ideo nubentes post benedictionem vita (vitta) uno invicem vinculo copulantur, ne compagem, id est, fidem unitatis conjugalis disrumpant. Eadem vero vita candida est, purpureoque colore permiscetur, quia candor est munditia vitae, purpura ad sanguinis posteritatem adhibetur, ut hoc signo et continentia, et lex continendi, ab utrisque ad tempus admoneatur, post hoc ad reddendum debitum non negetur. Hujusmodi nuptialis velaminis meminit Nicolaus I. PP. in Responsis ad consulta Bulgarorum cap. 3: Ut primum quidem in Ecclesia Domini cum oblationibus, quae offerre debent Deo per Sacerdotis manum, statuuntur, sicque demum benedictionem et velamen caeleste suscipiunt ad exemplum videlicet, quod Dominus primos homines in Paradiso collocans, benedicens eis dixit, Crescite et multiplicamini, etc... veruntamen velamen istud non suscipit, qui ad secundas nuptias migrat. Et Joannes Sarisberiensis lib. 8. Policrat. cap. 11: Inolevit etiam consuetudo, ut quos in commercium carnis Ecclesiae jungit auctoritas, Pallio velentur altaris, aut alio ab Ecclesia constituto, ut thorus, qui Christo conciliante construitur, sic in fide castitatis fragilitatis suae maculas protegat, ut totius sit probri aut coufusionis ignarus.

Ejusmodi pallii alter usus in nuptiis indicatur in Vita S. Emmeram. tom. 6. Sept. pag. 483. col. 2: Ille autem, adprehensa praedictae mulieris dextra manu, circumvoluto Pallio, ut mos nuptiarum compellit coram adstantibus conservis conjuge et prole, hilari vultu tradidit illi (viro) in matrimonium. Eadem totidem ferme verbis rursum leguntur ibid. pag. 497. col. 1.

Pallio Cooperire filios natos ante matrimonium, mettre les enfans sous le drap, vel, sous le poile, natos scilicet ex concubina, quam pater postmodum in uxorem legitimam coram proprio Sacerdote accipit. Cujus ritus initium fluxisse arbitror ab eo, qui in adoptionibus observabatur: quippe adoptivos pallio ac stola propria adoptantes quodammodo involvebant, ut ab iis quasi prognatos indicarent, de quo quidem pluribus egimus ad Joinvillam et ad Annam Comnenam. Ita in legitimationibus per subsequens matrimonium, liberi in ipsis nuptiarum sacris solennibus, cum patre et matre pallio operiuntur, ut ab iis ex legitima conjunctione procreati innuantur. Willelmus Gemmeticensis lib. 8. Hist. Norm. cap. 36: Hac itaque de causa Comes Richardus Gunnorem Comitissam more Christiano sibi copulavit, filiique, qui jam ex ea nati erant, interim dum sponsalia agerentur, cum patre et matre Pallio cooperti sunt. Philippus Mouskes in Lothario: Li Duc ki les enfans ama, Gunnor adoncques espousa, Et li fil ki ja furent grant, Furent entre autredeus en estant, Par dessous le Mantiel la mere Furent fait loial cil trois frere. Ubi observandum solo matris pallio opertos Gunnoris filios. Hujusce etiam ritus meminit Robertus Grosseteste Lincolniensis Episcopus in Ep. 13. ad Walterum Ralegium tribunalis Regii Praesidem: Et ut seniorum relatione didici, consuetudo etiam in hoc regno antiquitus obtenta et adprobata tales legitimos habuit et haeredes: unde in signum legitimationis nati ante matrimonium consuerunt poni sub Pallio super parentes eorum extento in matrimonii solemnizatione. Item Ralegius in Epistola ad Robertum proxima: Ad confirmandam hanc legem, quod bastardus sub Pallio supra parentes nubentes extento positus fuit bastardus, induxisti testimonium Richardi de Luce (Justitiarii Angliae sub Henrico II.) cujus testimonium quantam et qualem habeat comparationem ad testimonia divinae Scripturae et canonicae contrarium, testificantia, lippis patet et tonsoribus. Subdit Seldenus, ex quo praeallata ex Roberto Lincolniensi eruimus ex ejus Dissertatione ad Fletam: Caeterum ritum eundem ipsum sub Richardo II. quando autoritate Parlamentaria legitimi facti sunt liberi Joannis Gandavensis Ducis Lancastriae e Catharina uxore tertia ante matrimonium suscepti, idque in ipsis Comitiis adhibitam alicubi me legisse memini. Vide Legitimare, Mulier et Purificare.

Pallia, dictae nostris eae vestium liberationes, quae fiebant Officialibus regiis convivis, seu commensalibus. Nam aliis Pallia, aliis Robae dabantur statis anni tempestatibus, ut observatum a nobis ad Joinvillam Dissert. 5. Droit de manteau. Computum Thesauri ann. 1239: Pallia Militum. Dominus Robertus de Curtiniaco pro Pallio xv. lib... Pallia Clericorum Archiepiscopo Senonensi pro Pallio x. lib. etc. Comput. Thesauri ann. 1300: Pallia Militum de termino Pentecost... Pallia Clericorum,... Robae Valletorum et aliorum hospitii. De suis vadiis et Palliis assignentur et solvantur, in Statuto Johannis Reg. ann. 1361. tom. 3. Ordinat. pag. 483. Wadia et Palia, in Statuto Caroli V. Reg. Franc. ann. 1368. pro Officialibus Parlamenti. Vide, quae ibi observamus. Exstat Statutum ejusdem Reg. pro iisdem Officialibus ann. 1364. tom. 4. Ordinat. pag. 418. in quo eadem leguntur.

Pallium, Praetextus, simulatio. Nicolaus de Jamsilla de Gestis Frider. II. Imper. apud Murat. tom. 8. col. 518: Cumque Marchio se de hoc alicujus licet frivolae Pallio rationis excusaret, etc. Epist. Concil. Pisani ad Benedictum PP. ann. 1409. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 642: Haec enim convocatio ad locum et terminum ante dictos nullo valet colore difficultatis impediri, seu quocumque conficto Pallio differri, declinari seu mutari. Vide Palliatio.