Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PALLIUM

PALLIUM,² Aulaeum, vel Palla. Victor Uticensis lib. 1. de Persecut. Vandalica pag. 8: De Palliis altaris, pro nefas ! camisias sibi et femoralia faciebat. Alcuinus Poemate 3: Plurima Basilicae sunt ornamenta recentis, Aurea contortis flavescunt Pallia villis, Quae sunt altaris sacri velamina pulchra. Et Poem. 66: Pallia suspendit parietibus, atque lucernas Addidit, etc. Helgaudus in Roberto Rege Franc.: Dedit etiam et Pallia tria pretiosa in ornatu Ecclesiae, etc. Rupertus lib. 2. de Divin. offic. cap. 23: Pallia, quae solenniter appenduntur templi parietibus. Chronicon S. Vincentii de Vulturno lib. 2: Per singulas denique columnas Palliorum cortinas pendere jussit Regina. Hist. fundationis Monast. S. Clementis in insula Piscaria lib. 1: Fuerant etiam in ejus domo diversa Pallia auro et gemmis radiantia, quibus parietes Ecclesiae ornabantur, et fratres induebantur, quoties magna festivitas in Ecclesia celebrabatur. Historia Episcopor. Autisiodor. cap. 50: Dedit Ecclesiae Pallium ingens optimum, quod vulgo Dorsale dicitur. Gervasius Dorobernensis in Descript. Ecclesiae Cantuar.: In circuitu vero ad altitudinem fornicis praedictae via quaedam facta est, qua Pallia et cortinae possunt suspendi. Eadmerus lib. 5. Histor. Novor. pag. 108: Pallia valde bona quamplurima, ac nonnulla alia decori domus Dei competentia juri Ecclesiae perpetuo possidenda concessit. Petrus Damian. lib. 6. Ep. 9: S. Laurentii Monasterium a se constructum nuper, ut dedicaretur, effecit, et duodecim ibi Pallia munificus obtulit. Hariulfus lib. 2. cap. 10: Insuper donavimus ibi Pallia optima 78. Lib. 3. cap. 3: Pallia 78. vestimenta 49. viginti alia, cum Pallio paratum unum. Chronicon S. Trudonis lib. 1. pag. 350: Cussinos sericos tres, Pallia 4. majora, et minora 44. item Pallium unum cum friso et margaritis. Vide Vitam S. Willelmi Ducis cap. 21. edit. Mabillonii, Vitam S. Benedicti n. 28. edit. ejusd. Mabillonii, Visionem Wettini Monachi num. 9. Leonem Ost. lib. 2. cap. 38. Honorium Augustod. lib. 1. cap. 137. etc.

Pallium Altaris. Vide, Palla.

Pallium Linostimum, de quo Anastasius in S. Silvestro et in S. Zozimo, ut videre est in Linostimus, quodnam fuerit ornamentum ambigitur inter eruditos. Mappulam seu manipulum et stolam sive orarium hac voce simul significari tradit Altaserra: manipulum esse putat Gavantus: cum Macris fratribus in Hierolex. lubentius crediderim orarium lineis staminibus et filis intextum (quod est linostimum) intelligi debere. Vide Anastasium cum notis variorum tom. 3. pag. 81.

Pallia Olobera, vel Olovera, id est, infecta mero vel vero conchylio seu murice, hoc est, purpura. Vide Holoverus et Oloforus.

Pallium, Vexillum ex panno serico. Acta B. Michelinae tom. 3. Junii pag. 936: Quaelibet ars ordinet habere unum novum Pallium, pro qualibet arte, secundum conditionem et qualitatem artis.

Pallium interdum, atque adeo in plerisque supra allatis locis, ipsa pallii materia, pannus ipse, sericus aut pretiosioris materiae, dicitur. Ugutio: Pallium, a pellibus, unde fiebat: sed modo dicitur Pallium quoddam genus panni ex serico, et quilibet mantellus. Hariulfus lib. 2. cap. 10: Casulas de Pallio 30. fanones de Pallio auro paratos 10. Lib. 3. cap. 3: Fanones ad offerendum auro parati 14. ex brandeo 3. ex Pallio 15... in sacrario ad tabulam cooperiendam vestimentum lineum Pallio paratum. Liber ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 4: Casulam de Pallio non habeat. Ibidem: Absque aurifrisio et Pallio et omnibus sericis. Vetus Charta in Hist. Monast. S. Nicolai Andegav.: Et unam capam Pallii. Hugo de Cleeriis de Majoratu Franciae: Scamnum pulcherrimum fulcro Pallii, aut tapeto coopertum. Sugerius Abb. in Ludovico VI: Ubi etiam aurum et argentum, et vasa concupiscibilia, et Pallia, et Palliatas culcitras, et omne mobile, quod possidebat... egenis distribuens, etc. Infra: Cappas de Pallio pretioso decem. Chronicon Trudonense lib. 1. pag. 350: Cappae 33. pretiosae de Pallio. Lib. 6. pag. 403: Similiter et cingulos duos, unum de nigro bonoque pallio,... alium, de Pallio varii coloris valde bonum, etc... Cappam unam albi Pallii valde bonam, etc. Arnoldus Lubecensis lib. 2. cap. 9: Inde adducti sunt caballi fortissimi 30. cum frenis argenteis et sellis optimis de Pallio et ebore compositis, quos Duci dedit. Testamentum Riculfi Episc. Helen. ann. 915: Roquos 4. unum purpureum cum auro, et alium Palleum Graeco,... et alios Palleos corporales quatuor, Palleos 4. e brosdo unum,... cossino pallio uno, etc. Hugo Flaviniac. in Chron. pag. 246: Cum cappa una de Pallio, etc. Casulae sine Pallio, auro et argento, in Hist. de Exordio Ordin. Cisterc. cap. 17. Cucullae fluxae et Pallio ornatae, in Vita S. Odon. Cluniac. lib. 3. cap. 1. Testamentum Guillelmi D. de Montepessulano ann. 1146: Donet... optima vestimenta, et unum lectum de Pallio. Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 95: Habeo Pallium sericum, de quo mihi casulam vel planetam facere volo. Infra: Et quid operis de serico facere possimus, simul inspiciamus. Fulcherius Carnot. lib. 1. Hist. Hierosol. cap. 1: O quam dignum erat et amoenum nobis omnibus cruces illas cernentibus, vel sericas, vel auro textas, aut quolibet genere Pallii decoras, quas in chlamydibus suis aut birrhis, sive tunicis peregrini... super humeros consuebant. Hist. Mediani Monast. pag. 242: Casulae tres de Pallio, cappae ix. dalmatia quatuor de Pallio. Chron. Abbatiae S. Theofridi Calmeliac. apud Stephanot. tom. 3. Fragm. Histor. MSS.: Planetas Sacerdotales ex serico Pallio x... et alias de simplici Pallio vii.

Pallea, Aulaeum, vel potius pannus sericus. Nam et palleum, pro pallium dicebant. Glossae antiquae MSS.: Peplum, stola vel Palleum. Pepulo, Palleum. Heito Episcopus Basiliensis in Visione Wettini Augiensis cap. 12: Dona magnifica et innumerabilia in Palleis et vasis argenteis, etc. Anastasius in S. Zacharia P.: Pendentia vel inter columnas ex Palleis sericis fecit. Ita fere semper in Cod. Thuano, ut monet Fabrotus ad pag. 110. 111. Appendix MS. ad Hist. Turpini: In qua B. Romani basilica optima et pulcherrima erat, Palleis et codicibus optimis, et crucibus argenteis, et testibus aureis decorata. Encomium Emmae Reginae: Ingens allata est Palleali (f. pallea) extento in gremio, quam ipse Rex suis manibus imposuit. Fulbertus Carnot. Epist. 115: Dabit vobis pro hoc negotio mille libras denariorum, et centum Pallias. Lege palleas. Durandus lib. 1. Ration. cap. 3. num. 23: Ornatus Ecclesiae consistit in cortinis, et aulaeis, et Palleis sericis et purpureis, et similibus. Et n. 24: Altaris vero ornatus consistit in capsis, in Palleis, in phylacteriis, etc. Chron. Trudon. lib. 1. pag. 350: Item pallium unum cum friso et margaritis. Item Palleas lineas serico coopertas 10. Item Palleas lineas sine serico 98. Testamentum Arnaldi Episc. Tolosani ann. 1159: Cum salinis argenteis et candelabris, et omnibus meis Palleis et cappis sericeis. Concil. Hispan. tom. 3. pag. 163: Et ego Gotmarus episcopus dono ibidem cortina 1. Palleam ad honorem S. Mariae... ad ipso altare cooperiendum. Guidonis Discipl. Farf. cap. 23: Ornent ecclesiam hinc et inde parietes cortinis nec non Palleis.

Pauleum, pro Pallium, in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 210: Et duas imagines magnas auro argentoque bene ornatas, et casulam unam per totam brudatam, et alias tres optimas de Pauleo. Ita praeferre MS. codicem monet editor. Sic

Paulium, Eadem notione, in Necrologio Eccl. Carnotensis 18. Kal. Maii: Qui huic ecclesiae unum Paulium, et duas cappas sericas dedit. Occurrit praeterea haec vox apud Anonymum de Miracul. S. Honoricae apud Mabillon. tom. 6. Vitarum SS. Ordin. S. Benedicti pag. 527. sed pro ipso pallio.

Palleus, ex pallio, seu ex serico. Charta Rudesindi Episcopi Dumiensis aerae 930. apud Anton. de Yepez tom. 5. Chronici Ord. S. Benedicti: Plumatios digniores Paleos decem, alios subminores 8... almucellas morgones 6. fatoles. Paleos duos, etc. Alia aerae 1062. ibid.: Nec non etiam et de lectuaria, certos Paleos duos, vasos de argenteo 4. etc. Charta ann. 1009. in Append. Marcae Hispan. col. 969: Et iste meminitus Bonutius dimitteret eidem omnem substantiam quam ille defunctus supralibatus jussit distribuere pro anima sua, id sunt Palleos xiv. de variis coloribus. Charta Hugonis Ducis Burgund. ann. 1077. tom. 6. Spicileg. Acheriani pag. 456: Pallia 4. aurea, et 20. sine auro, cortinae Palleae novem, facitergia decem, etc. Vide in Fatoles.

Paliosus, Sericeis vestibus indutus. Will. de Podio Laurentii cap. 43: Factumque est, ut nonnulli dorsa Paliosa habentes, coeperint difficultates opponere, etc. Quo spectant primi versus Epitaphii Conradi Imper. Viennae: Qui vestes geritis pretiosas, qui sine fine   Non profecturas accumulatis opes, Discite, quod paucis opibus post funera sitis   Contenti, saccus sufficit atque lapis. Ita Paille notione eadem usurparunt olim nostrates. MS.: Dessus un Paille li ont devant lui mis. Alio loco: Une Paille d'Andre li ont desor lui mis. Rursum: Buës i offre un vert Paille roez. Idem Poeta: Et le mantel à son col li pandi, Riche d'orfrois, de Paille Alexandrin. Rursum: Bien fut vestuë d'un peliçon hermin, Et par dessus d'un Paille Alexandrin, A bandes d'or, mult belement li sist. Alibi: D'or et d'argent et de Pailles plaiéz., MS.: Qui donc vousist hermines et Pailes d'Orient. Alter Poeta: La ot maint Gonfanon de Paile Alexandrin. Le Roman d'Aie d'Avignon MS.: Or, argent, et Pailles, sachiés tout est noiant. Galterius Metensis in Mappa mundi MS. cap. 14: Envoya trés et pavellon, Laines et Pailles riches et biaus, Et mains autres soutiens joiaus., MS.: Qui portoient cendals et Pailes Effriquans. Id est Africana pallia. Vetus Poema de Alberico Burgundo MS.: Elle prinst Paille, et main riche Bezant. Alibi: S'il i trasmist maint Paille seignori., MS.: Moult m'a doné or et argent, Pierres et Pailes d'Orient., MS.: Ses chauces furent de brun Paile Tranchiées à menue maille. Historia MS. Normannor. Apuliensium: Et li donnoient divers Pailles, et li mandoient diverses pieces d'or et d'argent, et pour le vestement de li freres, et pour le mangier mandoient chascun jor Besant mult et Tarin, et en la solemnelle feste honoroit lor refector de vaisselle d'or et d'argent. Statuta MSS. Ordinis Coronae spineae edita a quodam Caelestino sub Carolo VI.: Et sur le cors du defunt Chevalier esdites obseques aura un Paile de drap de soie, et au milieu une couronne d'espines. Perceval apud Borellum: Si ot dedans la biere un corps, Et lor le Paile par defors Avoit une espée couchié. Hinc nomen mansit panno nigro, qui feretro insternitur, cum mortui cadaver humandum defertur: ut et umbraculo quatuor hastis sustentato, sub quo vel divina deferri solet Eucharistia, vel quod Regibus aut viris Principibus in solennibus ceremoniis, ac urbium ingressibus praetenditur, quae quidem umbella poile, pro paille, perperam appellatur. Gervasius Dorobernensis in Ricardo I. Rege Angliae ann. 1194: Processerunt omnes ad Ecclesiam, Rege ultimo subsequente, portantibus 4. Baronibus 4. cereos accensos ante eum, et aliis 4. Pallium in 4. hastis super caput ejus. Joann. Villaneus lib. 12. cap. 111: La Reina entro in Vignone con Palio sopra capo. Matth. Villaneus lib. 1. cap. 20: Addestrati da Baroni sotto Palii ricchi d'oro. Chron. Siciliae apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 79: Rex Fredericus... intravit Panormum per portam S. Georgii, vadens sub Pallio usque ad palatium. Nicolaus de Jamsilla de Gestis Friderici II. Imper. apud Murator. tom. 8. col. 505: Itaque praeordinato solemni Palleo, sub cujus umbraculo Rex a maris litore, ubi descenderat in terram, usque ad civitatem processurus erat ex consuetudine regiae dignitatis, Rex sub eodem Palleo principem secum simul procedere turbis circumquaque spectantibus voluit. Tabularium Rothon.: Et erat Pallium super eum, quod habuerunt servitores sui in ingressu cimiterii. D. de Maure, D. de Quebriac... portaverunt Pallium. Adde Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 901. Vide Petrum IV. Regem Aragon. in Chron. lib. 2. cap. 24. 25. Pal, pro paille, seu pallio. Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 327: Alba cum apparatu de Pal, et parura, amictus de Pal. Passim ibi.

Corrupte Poesle appellatur in Actis Capitul. MSS. eccl. Paris.: La procession solennelle du Saint Sacrement, faiste le 21. Janvier 1534. par le roy, le Poesle porté par Mrs. le dauphin, duc d'Orleans, duc d'Angoulesme et duc de Vandosme.

Eadem nomenclatura donatus quoque est pannus niger, qui feretro insternitur, cum mortui cadaver humandum defertur. Comput. MS. fabr. S. Petri Insul. ann. 1498: Pro jure Pallii quondam dom. Joannis Malfuison, etc. Ibid. ad ann. 1499: Pro jure Pallii dom. Joannis Viseux, etc. Chartul. Major. monast. pro pago Vindoc. ch. 102: Quo mortuo, praedicti filii ejus Guicherius atque Rodulfus portaverunt eum tumulandum ad Majus monasterium, et in redemptionem unius tapeti, quod patri mortuo superpositum fuerat, ut est consuetudo nobilium, dederunt ipsi filii monachis unum campum alodi apud villam Gumbergenam. Pallia vero altaris ad hunc usum adhibere vetat Concilium Urbicum in vet. Poenitent. MS. ex Bibl. reg. fol. 85: Non licet.... de velis nec de Palliis, quae in sacrificio super altare ponuntur, corpora eorum (mortuorum) cum ad sepeliendum vadunt, super feretrum ponere. Vide Palla 2.

Ab eadem voce vernacula paille, deducta vox Palare, et Paller, pro aedium parietes palliis exornare, Tapisser. Michael Carbonellus in Chronic. Hisp. pag. 27: La palau dels marbres era ornat y Empaliat de draps de ras molt bells, etc. Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 330: Unum frontale Palatum de cendalo et croceo. Charta Henrici VI. Reg. Angl. ann. 1428. apud Rymer. tom. 10. pag. 392: Palatos quatuor lectos de media assisa, colorum rubei et viridis, Palatos duos lectos rubei coloris, cum curtinis de media assisa. Computum Stephani de la Fontaine Argentarii incipiens a 1. Julii ann. 1351: Autres parties d'une chambre à parer, Pallée de draps d'or et de camocas. Infra: Pour dix pieces de cendaux azurez et blans à faire courtines Paelées d'icelle chambre. Rursum: Et est à savoir, que 12. draps d'or de deux sortes, c'est à sçavoir six ouvrées à bestes et oiseaus sur champ azuré: les autres six ouvrez d'estranges feuillages d'outremer sur champ blanc cendré, et 6. camocas azurez, desquels draps d'or et camocas fu Pallée ladite chambre. Sane ex his, opinor, perspicue docemur, unde vox pallé, in armorum seu insignium descriptionibus, originem ducat: cum certo certius videatur, ita in iis pallia bicoloria designari, non vero palos, seu paxillos, ut hactenus creditum est ac persuasum a viris Heraldicae artis peritis. Ita insignia Regum Aragonensium palliata sunt ex auro et rubeo, seu Palliis aureis et coccinei coloris distincta. Vide, Palata arma.

Sed et Itali Paglio vocarunt, quod nostri Paille. Hinc enim correre il Paglio dicunt, cum equorum vel equitum cursus instituitur, palliis pretiosioribus in praemium propositis, uti observatum a Falceto. Vide Palium 2.