Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PALLIUM

PALLIUM,³ Graecis Ὠμοφόριον, Vestis species Summis Pontificibus, Patriarchis, Primatibus, et Metropolitanis propria, quae sic describitur a Durando lib. 3. Ration. cap. 17. n. 13: Est autem Pallium de candida lana contextum, habens circulum humeros constringentem, et duas lineas ab utraque parte, videlicet ante et retro pendentes: a sinistris est duplex, a dextris simplex: habet quatuor cruces purpureas, scilicet ante et retro a dextris et a sinistris. Infiguntur in Pallio tres acus aureae. Auctor Ceremonialis Romani lib. 1. sect. 10: Cura conficiendorum et conservandorum palliorum ad Subdiaconos Apostolicos pertinet, qui ex lana munda et alba illa hoc pacto conficiunt. Sanctimoniales Monasterii S. Agnetis, vel Religiosi qui sunt in illa Ecclesia, offerunt quotannis agnos duos albos super altare illius Ecclesiae in die festivitatis sanctae Agnetis, dum in Missa solemni cantatur Agnus Dei: qui Agni recipiuntur a duobus Canonicis Ecclesiae Lateranensis, et ab eis postea consignantur Subdiaconis Apostolicis, qui agnos ipsos in pascua mittunt, quoad veniat tempus tondendi ipsos agnos opportunum. Ex his agnis lana tondetur, quae mixta cum alia lana alba et pariter munda reducitur in filum, ex quo Pallia hujusmodi contexuntur latitudine digitorum trium, redacta in orbem, ita ut humeros praesulum ambiant. A pectore et renibus particulam pendentem habet Pallium longitudinis palmi, et in extremitatibus laminas plumbeas tenues ad parem latitudinem, et in fine orbiculatas, nigro serico tectas, insutas supra pendentes particulas ante et post, et super humeros utrosque. Sic confecta Pallia per Subdiaconos portant ad Basilicam Principis Apostolorum, et per Canonicos Basilicae ponuntur super corpora Petri et Pauli Apostolorum sub altari majori: ubi factis ex more vigiliis illa per noctem dimittunt, deinde restituunt Subdiaconis, qui in loco honesto ea conservant. Hinc Pallia de corpore B. Petri sumta passim dicuntur. Per diaconos ecclesiae Romanae debere tradi legitur in Cerem. Rom. lib. 1. § 10. cap. 5: Vidi etiam, cum essem minister ceremoniarum, Sixtum papam IV. manibus propriis dedisse Pallium patriarchae CP. dom. Hieronymo Landi Veneto, tunc archiepiscopo Cretensi, quod tamen, ut arbitror, non puto multum condecens esse, cum traditio pallii proprie ad diaconum spectet, et ipsi Romano pontifici in sua coronatione et consecratione nemo imponat pallium, nisi prior diaconorum. Hanc etiam descriptionem attigit Cencius Camerarius in Ceremoniali: Prior S. Laurentii sacri palatii ponit Pallium super altare, quod ipse Prior propria manu debet parare et statim Archidiaconus cum secundo Diacono dat in manu Pontificis, et solus Archidiaconus dicit Pontifici: Accipe Pallium, plenitudinem scilicet Pontificalis officii ad honorem omnipotentis Dei et gloriosissimae Virginis ejus Genitricis, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et S. R. E. et nihil aliud. Statimque ipse Archidiaconus cum Priore Basilicario aptat Pallium praedictum super Pontificem, intromissis spinulis aureis tribus ante et retro, et sinistro latere, in capite quarum sunt innixi tres hyacinthi lapides, et sic ornatus accedit Pontifex ad altare, et ibi celebrat honorifice Missam. Jacobus Cardinalis de Coronat. Bonifacii VIII. Papae lib. 2: Pallia tunc humeris crucibus candentia nigris Imposuit Levita rubens, quibus aurea puros Sapphiros defixit acu.

Et haec quidem est forma hodierni pallii; diversam vero olim fuisse innuere videtur Johannes Diaconus in Vita S. Gregorii M. lib. 4. cap. 8: Pallium ejus bysso candente contextum, nullis fuisse cernitur acubus perforatum, sic ipsum circa scapulas obvolutum fuisse, non autem confixum dignoscitur, sicut vetustissimis musivis vel picturis ostenditur. Et cap. 84: Pallio midiocri a dextro videlicet humero sub pectore super stomachum circulariter deducto: deinde sursum per sinistrum humerum post tergum deposito, cujus pars altera super eumdem humerum veniens, propria rectitudine, non per medium corporis sed ex latere pendet. Ex quibus recte concluditur Pallium antiquum quoddam vestimenti genus fuisse ab Omophorio Graeco non multo diversum. Vide D. de Marca Concord. lib. 6. cap. 6.

Sed et illud quoque ex Johannis Diaconis verbis efficitur. Pallium hodiernum etiam quoad materiam a veteri esse distinctum; Gregorianum enim ex bysso candente, hoc est, ex tenuissimo lino contextum scribit: hodiernum vero ex lana conficitur. Hanc mutationem tum materiae cum formae circa saeculum octavum accidisse existimat Ruinartius noster in Dissertatione de Pallio Archiepisc. quae edita est tom. 2. oper. posth. Mabillonii; unde pleraque desumta sunt, quae eidem rei illustrandae hic addenda judicavimus.

Circa cruces, quibus pallium insignitur, audiendus omnino Domin. Georg. Rhodig. lib. 1. de Liturg. Rom. pontif. de solemni celebrat. Missar. cap. 25. num. 6. ubi haec habet: Miror, inquit, cur cardinalis Bona scribat pallii fascias purpureis crucibus esse insignitas, cui adstipulatur Ruinartus in Dissert. de Pallio archiep. Olim quidem cruces purpureae fuerunt, idque ex remotissima antiquitate arcessitur, raro nigrae; sed postmodum nigri coloris cruces receptae sunt. De rubeis autem illustre in primis monumentum est, quod de pallii S. Leonis Romani pontificis, cognomento Magni, reliquiis, inter ejus exuvias repertis ann. 1607. oculatus inspector literis consignavit: Remanserat, inquit Bollandus Apr. tom. 2. pag. 21. super humero dextro crux parva rubri coloris, quae erat pallii pontificalis; item aliam crucem paulo longiorem ejusdem pallii juxta pectus in parte dextera tenebat. In medio pectoris conspiciebatur aurea una spinula pallii infixa planetae; de pallio vero nihil exstabat. Haec refellunt, addit idem Rhodiginus, Hugonem Menardum, qui cruces pallio infixas antiquitus non fuisse putavit.

Ejus originem et usum ab ipso Lino quidam repetunt. Alii ante S. Marci Papae, qui vixit ann. Chr. 336. tempora, ejus mentionem non fieri observant: alii denique pallii praerogativam Silvestro Papae a Constantino M. tunc demum concessam volunt, unde ad caeteros Patriarchas et Archiepiscopos profluxerit. Quaedam in hanc rem observamus in Dissert. de Byzantinorum Impp. nummis.

Ea probabilior longe videtur sententia quae Pallii originem divisioni provinciarum ecclesiasticarum asserit, eo maxime tempore quo Sacerdotes a Diaconibus, a Sacerdotibus Episcopi, atque inter ipsos qui primas obtinebant, vestibus distingui coeperunt; neque enim aliud ornamenti genus praeter Pallium mihi occurrit quo Episcopi inter se discernerentur.

Ad Summum Pontificem solum spectat Pallium concedere, quod, ut diximus, de corpore S. Petri sumi solet. Scribit Will. Tyrius lib. 15. cap. 13. Radulfum Patriarcham Antiochenum, Romanae Ecclesiae subjacere dedignantem, quod diceret utramque Petri esse Cathedram, suamque quasi primogenitae insignem praerogativa, Pallium de altari Antiochenae Ecclesiae sua sibi sumsisse auctoritate: sed postmodum eo resignato, aliud ei sumtum de corpore B. Petri, more solemni, per Priorem Diaconorum traditum.

Haec etiam Patriarcharum praerogativa fuit, ut Pallium suffraganeis suis concederent, cum ipsi a Romana Sede acciperent. Innocentius III. Patriarchae Constantinopolitano indulsit, ut Archiepiscopis suffraganeis suis usum pallii concederet, Epistola, quae exstat in Gestis ejusdem Pontificis pag. 102. 103. Sed id postmodum privilegii concessum omnibus Patriarchis in Concilio Lateranensi ann. 1215. cap. 5. in Actis Concilii.

Obtinuit quidem haec disciplina ut a solo Romano Pontifice pallium concederetur, sed in sequioribus saeculis; nam circa natales pallii penes omnes Patriarchas jus fuit pallium independenter a quocumque alio habere, atque illius usum sibi subditis Metropolitanis largiri. Concilium generale VIII. can. 17. apud Labbeum tom. 8. col. 1136: Sancta Synodus tam in seniori et nova Roma quam in Sede Antiochae et Jerosolymorum priscam consuetudinem decernit in omnibus conservari, ita ut earum Praesules universorum Metropolitanorum qui ab ipsis promoventur, et sive per manus impositionem, sive per Pallii dationem episcopalis dignitatis firmitatem accipiunt, habeant potestatem, videlicet ad vocandum eos urgente necessitate ad conventum synodalem, vel etiam ad coercendum illos et corrigendum. Cui sententiae nihil omnino nocet exemplum Radulfi a Willelm. Tyrio relatum; is quippe e Latinis secundus Antiochiae Patriarcha fuit, quos non iisdem privilegiis potitos fuisse constat ac veteres Graecos.

Recentior illa disciplina inducta quoque videtur in Gallias approbante Synodo Suessionensi ann. 742. in ea enim, suggerente Bonifacio Moguntiae Archiepiscopo, illud decretum est, ut singuli Metropolitani Romanum Pallium a Sede apostolica suscipere in posterum satagerent. Id testatur idem Bonifacius Epist. 105. ad Cuthbertum Angliae Episcopum. Aliquandiu tamen titubarunt Galliarum Antistites quasi metuissent, uti suspicatur D. de Marca, ne tali novitate ad insolitam erga Sedem Romanam subjectionem adigerentur; vel, quod probabilius est, ne juri suo cessisse viderentur, quo hactenus Metropolitani a comprovincialibus Episcopis consecrationem simul et pallium accipere consueverant. Hinc nata est pallii Romani et Gallicani distinctio, quam tamen respuunt nonnulli doctissimi viri, tametsi aliis eruditis stabilita videtur Canone sexto Concilii Matiscon. I. inter quos pacem conciliare haud difficile erit, modo pallium tunc temporis idem fuisse quod Rationale, concedatur. Vide Ruinart. in laudata Dissert. cap. 10. et infra Rationale.

Pallium olim, ex antiquae traditionis usu, non nisi Romam et ad Apostolorum limina venientibus, et fortiter postulantibus Metropolitanis dabatur, ut est apud Greg. M. lib. 7. ind. 1. Epist. 5. Greg. VII. lib. 1. Epist. 24. Petr. Damian. lib. 7. Epist. 4. Ivon. Carnot. Epist. 252. in Vita S. Theodardi pag. 761. etc. Vide Jac. Petitum ad Poenitentiale Theodori pag. 531. Postea tamen missum legitur per Legatos Apostolicae Sedis, apud eosdem Gregor. M. lib. 7. ind. 1. Epist. 5. et Petr. Damian. ead. Epist. Will. Malmesbur. pag. 206. etc. Denique per procuratores, cum hac formula, Instanter, instantius et instantissime in Consistorio a Summo Pontifice expetitum, ut est in Ceremoniali Romano, etc.

Formulam supplicationis ad petendum pallium exhibet Formulare MS. Instrum. fol. 43. ubi, non ab eo qui pallio donandus est, sed ab ecclesia, cui praeest, postulatum animadvertere licet: Supplicat sanctitati vestrae Ecclesia Racusina, quatenus venerabili patri domino B. electo ipsius ecclesiae et de mandato sanctitatis vestrae consecrato, Pallium de beati Petri tantum corpore sumptum, in quo plenitudo pontificalis officii, cum archiepiscopalis nominis applicatione, confertur, concedatis, si placet; et hoc supplicat et petit instanter, humiliter et devote, et iterum hoc supplicat et petit instantius.

Huic petitioni adjuncta erat fidei professio, quam exigit Concilium Ravennatense can. 1. sub Johanne VIII. PP. immo et Romano Pontifici obedientiam profitebantur, quod a Bonifacio Moguntino introductum arbitratur D. de Marca Concord. lib. 7. cap. 7. Formulam edidit Sirmondus tom. 2. Conc. Gall. pag. 56: Beato vero Petro et Vicario ejus debitam subjectionem et obedientiam ..... profiteor. Haec circa saeculi xi. medium mutata, auctore Gregorio VII. ut plerique opinantur, in quoddam veluti juramentum fidelitatis conversa est. Eam primus emisit Henricus Aquileiae Archiep. in Conc. Romano VI. apud Labbeum tom. 10. Concil. col. 379. his verbis: Se non fore nec in consilio nec in facto, ut Papa Gregorius successoresque ipsius, vitam, aut membra, aut papatum perdant, aut capti sint mala captione, etc.

Antequam vero Metropolitanus pallio decoretur, non ei licet Clericos ordinare, Pontifices consecrare, vel Ecclesias dedicare, nec potest Archiepiscopus appellari. Ita Joannes VIII. PP. Epist. 26. ex iis, quas edidit Sirmondus, Synodus Ravennensis ann. 878. can. 1. Innocentius III. Papa lib. 1. cap. 63. c. Quod sicut. 28. § Super eo Extr. de elect. Petrus Damian. lib. 7. Epist. 4. An vero illud recipere possit ante consecrationem, vide Will. Neubrigensem lib. 4. cap. 17. et Menardum ad libr. Sacram. Gregorii M. pag. 314.

Iis omnibus praeiverat Nicolaus I. PP. in Responsionum ad consulta Bulgarorum cap. 72: Propter longitudinem itineris non jam huc consecrandus qui electus est veniat, sed hunc Episcopi, qui ab obeunte Archiepiscopo consecrati sunt, simul congregati constituant sane interim in throno non sedentem, et praeter Corpus Christi non consecrantem, priusquam Pallium a Sede Romana percipiat, sicuti Galliarum omnes et Germaniae et aliarum regionum Archiepiscopi agere comprobantur. Ubi quod de Galliarum usu habet Nicolaus penes fidem illius sit: certum enim est Johannem VIII. qui secundus ab ipso Pontificatum obtinuit, e Galliis cum Italiam esset reversus, graviter conquestum esse in Epist. ad Rostagnum Arelat. Archiepisc. quod Galliarum Metropolitani, nondum Pallio a Sede Apostolica suscepto, dignitatis suae munia exercere non dubitarent, ac si jurisdictionem Metropolitanorum non censerent Pallio annexam: Proh dolor ! cum in Galliae partibus essemus, inter caetera unum valde prohibendum invenimus. Metropolitae antequam Pallium a Sede Apostolica suscipiant, consecrationem facere praesumant, quae antecessores nostri et nos canonico decreto ne fieret interdiximus. Eo tandem auctoritatis pervenit Pallium, ut electo Archiepiscopo, uti supra observatum est, ante illius susceptionem nec dignitatis munia exercere, nec nomen habere permissum fuerit; quin et sigillo proprio caruisse docet Charta Johannis Archiep. Arelat. ann. 1233. tom. 3. Analect. pag. 502: Et quoniam sigillum proprium non habemus, cum nondum Pallium fuerimus assecuti, etc.

Pallii privilegia pro varietate temporum, personarum et locorum diversa fuerunt; potiora adnotabimus. Praecipuum est ut qui Pallio decoratur caeteros antistites ejusdem ordinis praecedat, adeo ut Archiepiscopi eum ordinem inter se servent, quo a Sede Apostolica Pallii usum acceperunt; quod egregie firmatum fuit occasione celebris controversiae, quae orta est inter Harduinum Perefixium Archiepisc. Paris. et Henricum de la Mothe d'Houdancourt Auscensem. Pallio annexa pontificalis officii plenitudo, atque Archiepiscopalis nominis appellatio ex hodierna disciplina: unde Episcopi qui eo donati fuerunt, interdum nomen Archiepiscopi sibi assumsere, ut Mettenses: Pallium iis tantum concessum est qui aut sedis dignitate aut virtute caeteris praeeminerent.

Pallii usus ad solemniores solemnitates restrictus passim legitur, ne, ut est in Concilio VIII. cap. ult. hujusmodi cultu per fastum aut superbiam abuterentur Metropolitani: quae quidem sacra festa designantur in Epistolis Pontificiis, scilicet Nativitas Domini, festivitas S. Stephani, S. Joannis, Circumcisio Domini, Epiphania, Dominica Palmarum, Coena Domini, Sabbatum sanctum, Pascha, Feria secunda post Pascha, Ascensio Domini, Pentecoste, tres (alias quatuor) festivitates S. Mariae, Natalis B. Joannis Baptistae, solemnitas omnium Apostolorum, Commemoratio omnium Sanctornm, Dedicationes Ecclesiarum, Consecrationes Episcoporum, Ordinationes Clericorum, Ecclesiae propriae principales festivitates, et anniversarius consecrationis dies. Ita Leo VII. pro Laureacensi Episcopo apud Tengnagelium, Innocentius III. Papa lib. 15. Epist. 57. 58. Gesta ejusdem Innocentii pag. 64. 102. Hincmarus Remensis tom. 2. pag. 311. Ceremoniale Episc. lib. 1. cap. 16. etc. Pallii praeterea usum in Imperatoris et aliorum Magnatum et Principum sepulturis Patriarchae Constantinop. indulsit Innocentius III. ut in ejus Gestis legitur pag. 102. cum alias id interdictum sit, nisi hoc in privilegio contineatur expressum, Extr. cap. Si Episcopus, etc. Ejus etiam usus erat in Synodis. Vide Hist. Archiepisc. Bremens. ann. 1179.

Et quidem in Summi Pontificis beneplacito fuit ut dies assignaret quibus Pallio uterentur ii, qui eo donabantur; unde orta in Pallii usu pro variis ecclesiis diversitas.

Epist. Urbani II. ad Bert. archiep. Narbon. ann. 1097. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 27: Pallium autem fraternitati tuae ad Missarum tantum solemnia celebranda ex more concedimus, quo in subscriptis tibi solummodo licebit uti diebus, duobus scilicet diebus in Nativitate Domini, in Epiphania, in omnibus B. Mariae festivitatibus, in Coena Domini, in Resurrectione Domini duobus diebus, in Ascensione Domini, in Pentecosten, in Nativitate B. Johannis, in Natalitiis Apostolorum omnium, in festo B. Martini, in solemnitate SS. martyrum Justi et Pastoris ac Pauli confessoris, in consecratione episcoporum ecclesiarum, in ordinatione clericorum.

Pallio autem utuntur Metropolitani in Missarum solemnibus in Ecclesiis sibi subjectis: non vero in processionibus, et aliis occasionibus, nisi ex indulto Pontificis. Ita Gregorius M. lib. 2. Epist. 54. ind. 11. lib. 4. Epist. 11. 15. 50. lib. 5. Epist. 33. lib. 7. ind. 2. Epist. 78. lib. 12. Epist. 15. Leo VII. Papa post Chronicon Reichersp. pag. 6. 7. Gesta Innocentii III. Papae pag. 64. Durandus lib. 3. cap. 17. num. 22. 23. etc.

Alia fuit Archiepiscoporum Hispaniae consuetudo: ipsis enim in usu erat Pallium deferre etiam extra propriam provinciam; quem usum potius corruptelam, quam consuetudinem dicendum esse scribit Innocentius III. PP. Id tamen ob frequentes barbarorum excursus apud Hispanos invaluisse probabile est; cum enim Archiepiscopi propriis sedibus pulsi in alienis provinciis degere compellerentur, iis ad solatium Archiepiscopalis honor servatus est; quod processu temporis in jus abire coepit.

Solus vero Romanus Pontifex in Missarum solemniis palio semper utitur et ubique: quoniam assumptus est in plenitudinem Ecclesiasticae potestatis, quae per Pallium significatur: cum alii non in plenitudinem potestatis universalem, sed tantum intra paroeciae suae limites vocati sint, ut scriptum legitur in iisdem Gestis Innocentii III. Papae pag. 64.

Interdum tamen ex peculiari indulto concessum legitur a summis Pontificibus ut Metropolitani quoties vellent pallio uterentur, ut Brunoni Coloniensi Archiepisc. ab Agapeto II. Flodoardus lib. 3. cap. 10. de Hincmaro Remensi Archiepiscopo: Hic denique venerabilis Praesul Hincmarus, pro suae sanctitatis ac sapientiae reverentia, per interventionem Lotharii Imperatoris, Pallium ad cotidianum suscepit usum a quarto Leone Papa, a quo jam aliud perceperat in designatis sibi solennitatibus debite fruendum. Quem cotidianum Pallii usum nulli unquam Archiepiscopo se concessisse, vel deinceps concessurum esse idem Papa in Epistola tunc ad eum directa testatur.

At ne antiqua consuetudo violata videretur hocce privilegio, duplici Pallio donatum Hincmarum suspicatur Ruinartius, Archiepiscopali uno quo certis tantum diebus uteretur, altero ob praeclara ejus merita ad quotidianum usum concesso: quod firmat exemplo Alexandri II. PP. qui duplex Pallium S. Lanfranco Cantuariensi contulisse dicitur apud Willel. Malmesburiensem lib. 1. de Gestis Pontif. Angl. pag. 117. Verum non arridet Ruinartii conjectura, cui nihil favet allatum exemplum, ut ex ipsis Willelmi verbis deprehendere promptum est: Honorifice a Sede Apostolica susceptus (Lanfrancus) unum quidem Pallium ab altari Romano more accepit, alterum vero in indicium sui amoris, videlicet cum quo Missam celebrare solebat, Alexander ei Papa sua manu porrexit. Ubi alterum pallium in pignus amoris concessum, nihil nisi Alexandri in Lanfrancum benevolentiam probat.

Quanta autem reverentia pallium ab Episcopo delatum in vase argenteo, ab Archiepiscopo susciperetur, eidemque imponeretur, pluribus narrant Eadmerus lib. 2. et 5. Novorum pag. 34. 113. Willelmus Malmesburiensis lib. 1. de Gestis Pontif. pag. 220. Auctor Historiae Archiepiscoporum Bremensium ann. 1179. et Ceremoniale Episcoporum lib. 1. cap. 16. facto prius Sacramento Summo Pontifici, ut est cap. 3. de Juram. Extra, et cap. de Elect. apud Gregor.

Translati ab una Ecclesia Metropolitana ad aliam, non possunt uti pallio quod acceperant in prima sua Ecclesia, et minus pallio praedecessoris defuncti seu translati: sed oportet quod de novo petatur Pallium, et obtineatur: et interim non possunt consecrare, Synodum celebrare, et alia pleraque Pontificalia exercere. Ceremon. Rom. lib. 1. sect. 10.

Ab ea consuetudine, ob longinquam regionum distantiam, primus recessisse videtur Clemens V. PP. qui erecto Cambaliensi Archiepiscopatu sub Tartarorum ditione, novum Archiepiscopum Pallio donavit, quo non solum ipse, sed et ceteri ejus sucessores uterentur. Idem pro Archiepiscopo Sollaniensi praestitit Johannes XXIII. PP. ut observat Ruinartius in laudata Dissertatione. An vero mos iste locum habuerit in majoribus sedibus, vel saltem prioribus saeculis merito addubitari potest. Ut ut est, constat Orientales Patriarchas suorum praedecessorum pallio libere usos fuisse.

Post obitum, Archiepiscopi debent cum pallio sepeliri: siquidem sepeliantur in provincia sua, circa humeros supra planetam: si vero extra provinciam, ponendum erit pallium plicatum sub eorum capite. Ceremoniale Episc. lib. 1. cap. 16. Adde Adamum Bremensem cap. 45. et Leonem Grammaticum pag. 467. Exstat Epistola Alexand. III. PP. in Conciliis Rotomagensis Ecclesiae pag. 160. qua ad quaesitum Rotrodi Archiep. Rotomag. utrum liceret sibi pallium suum alii Metropolitano commodare, si contingeret ipsum sine Pallio suo ad Ecclesiam sibi (Archiep. Rotomag.) commissam in aliqua praecipua solennitate venire et in eadem Ecclesia Missarum solennia celebrare: respondet, non videri esse conveniens, ut Pallium suum alii commodaret, cum Pallium suum non transeat, sed quisquam cum eo debeat sepeliri.

Denique ut pallium Archiepiscopis confertur in signum plenariae potestatis: ita si degradentur, eis aufertur. Vide Liberatum Diacon. cap. 21. 23. Anastasium in Silverio Papa, Flodoardum lib. 4. cap. 35. praeterea Theophanem pag. 121. et 371. et Vitam S. Nili jun. pag. 154.

Pallium saepe aliis concessum legitur quam Metropolitanis; Episcopis scilicet, quibus id privilegii indulsere Summi Pontifices, quod quibusdam personale, i. ad vitam, aliis reale fuit, id est, eorum Ecclesiis concessum. Verbi gratia ad vitam concessum legimus, aliquot Episcopis Metensibus, Urbicio scilicet, Chrodegango, Angilranno, Drogoni, Walae, Roberto, et Stephano Barrensi, uti tradunt Chronicon Trudonense, Chronicon Metense editum a D. Luca Acherio, et Meurissius in Episcopis Metens. quorum etiam aliquot inde Archiepiscopi nomen ac titulum usurparunt, atque in iis Chrodegangus, ut ex ejus Chartis colligitur, Angilrannus in Capitulari Francofordiensi ann. 794. cap. 53. quae quidem dignitas ei ascribitur, non quod fuerit Archicapellanus Palatii, ut censet vir doctissimus, sed quod pallio donatus fuisset a Summo Pontifice. Vide Joannem VIII. Papam Epist. ad Walam Metensem Episc. in nova Conciliorum editione pag. 239. Concessum etiam Heduensi et Hispalensi a Gregorio Magno lib. 7. ind. 3. Epist. 114. 118. et 127. item Actardo Nannetensi, ab Adriano II. Papa Ep. 11. ut et Theodulpho Aurelianensi, ut ipsemet testatur: Solius illud opus Romani Praesulis extat, Cujus ego accepi pallia sancta manu. Unde se ipsum non semel Archiepiscopum Aurelianensem inscribit in Chartis quae habentur apud Hubertum in Hist. S. Aniani Aurelian. Vide Chronicon Montissereni ann. 1161. Idem pallii privilegium indultum aliquot Cenomanensibus Episcopis pariter legimus, qui ex eo Archiepiscopos sese inscripserunt, ut testantur Acta Episcoporum ejusdem urbis edita a doctissimo Mabillonio tom. 3. Analector. atque in his Bertichramnus, pag. 112: Praedictus autem Dominus Bertichramnus Archiepiscopus erat, et Pallium, sicut mos est Metropolitanorum, ferebat, atque omnibus Episcopis totius regni praeerat et proderat. Eadem Acta de Aigliberto Episcopo: Jam dictus enim domnus Aiglibertus Archiepiscopus et Magister totius regni cunctorum Episcoporum, ducendo et gubernando, Palliumque, ut mos Metropolitanorum est, deferendo, etc. Concessum etiam Algrino Lingon. a Benedicto IV. PP. Petro Gerund. a Johanne XIX. PP. ann. 1030. Marcae Hisp. col. 1044. et Henr. Xaver. de Belsunce Massil. a Clemente XII. PP. mense Sept. 1731.

Pallium episcopis aliquando concessum, qui sedis dignitate aliis praeeminerent; inter quos episcopus Tullensis, ut docent Statuta MSS. ejusd. eccl. ann. 1497. fol. 80. v°. ubi et pallii forma describitur: Sciendum est etiam quod quandocumque contigit nostrum Tullensem episcopum missas et officia solemnia celebrare, utitur superhumerali, ratione dignitatis decanatus quem gerit, quia decanus aliorum episcopatuum existit, id est, Trevirensis, Metensis et Virdunensis; et de hoc privilegiatus ab antiquo exstitit, nec unus alter invenitur per totam Ecclesiam, nisi unus in Graecia. Et dicitur superhumerale ab humero, quia superhumerale ponitur postcasulam; et est stola larga fimbriata circuiens humeros desuper, cum duobus manipulis dimissis ante et retro et circa spatulas ex utraque parte, sive in modum scuti rotundi, lapidibus pretiosis cooperti, qui significant honorem et onus pastoris.

Eodem honore donati interdum etiam Episcopi nulli sedi addicti, inter quos praecipui sunt Corbinianus, priusquam Frisingensem episcopatum erigeret; Willebrordus postea Trajectensis antistes et Bonifacius Sedi Moguntinae nondum praefectus.

Episcopis vero, et eorum Ecclesiis, concessi pallii exempla prostant in Aniciensi in Gallia, apud Durandum lib. 3. Rat. cap. 17. Parisiensi, ex concessione Gregorii XI. Papiensi in Lombardia, et Massano in Regno Neapolitano apud Hostiensem in Summa tit. de Usu pallii: Lucensi in Tuscia, Bambergensi in Germania; Quinque-ecclesiensi in Hungaria, in cap. Cum in juventute, Extra de Praesumpt. Catanensi in Sicilia Episcopo pallium indulserat Alexander III. sed Lucius III. abstulit, ut est apud Rocchum Pirrum: ut et Richardo Syracusano idem Alexander apud eumdem Pirrum, sed Clemens III. ademit. Sed et haud ita pridem, 3. scilic. Octobr. ann. 1678. Innocentius XI. Papa, Pallium Augustodunensi Episcopo concessit, cum aliquot ante saeculis eo privilegio, uti supra docuimus, donata non semel legatur eadem Ecclesia. Verum ejusmodi indultam Episcopis pallii praerogativam aegre passi sunt Archiepiscopi, ut est apud Flodoardum lib. 4. cap. 4. extremo. Vide Epistolam Hadriani Papae ad Bertherium Viennensem Episc. apud Sanjulianum in Matiscone pag. 272. Lalandium et Hist. Trevirensem editam ab Acherio pag. 215. 248. 249. Cujusmodi vero essent privilegia et praerogativae pallii in Episcopis, et an ex eo eximerentur a jurisdictione Primatum et Metropolitanorum, docte disputat Fr. Florens ad tit. 8. lib. 1. Decretal. Sed et Portuensis Episcopus, quo die Pontificem ordinabat, utebatur pallio, ex decreto Marci Papae ann. 336. Pallio etiam donatus Samson Episcopus Dolensis aliquotque ejus successores, quo privati ab Innocentio III. PP.

Pallium deferunt omnes Episcopi apud Graecos. Luitprandus in Legatione: Scimus, immo videmus Constantinopolitanum Episc. pallio non uti, nisi S. Patris nostri permissu: verum cum impiissimus Albericus, quem non stillatim cupiditas, sed velut torrens impleverat, Romanam civitatem sibi usurparet.... Romanus Imperator filium suum Theophylactum Eunuchum Patriarcham constituit, eumque cum Alberici cupiditas non lateret, missis ei muneribus satis magnis, effecit ut ex Papae nomine Theophylacto Patriarchae mitterentur, quorum auctoritate cum ipse, tum successores ejus absque Paparum permissu palliis uterentur. Ex quo turpi commercio vituperandus mos inolevit, ut non solum Patriarchae, sed etiam Episcopi totius Graeciae palliis utantur. Quod quam absurdum sit, censore opus non est. Vide Synodum VIII. cap. 14. Greg. III. Ep. 1. Concil. Matisc. I. cap. 6. Synod. Ravenn. sub Joann. VIII. cap 3. Plura de Pallio, ejus forma, et significatione habent Gregorius M. lib. 7. ind. 2. Epist. 131. Clemens II. Papa apud Baronium ann. 1047. n. 12. Diurnus Romanus cap. 4. Amalarius lib. 2. de Eccles. offic. cap. 23. Rabanus lib. 1. de Instit. cleric. cap. 23. Innocentius III. Papa lib. 1. Myster. missae cap. 10. 63. Jacobus de Vitriaco in Histor. Occid. cap. 35. Bruno Signiensis de Vestiment. Episcop. pag. 98. Durandus lib. 3. Ration. cap. 17. Ceremoniale Roman. lib. 1. sect. 10. Serrarius lib. 3. Rerum Moguntin. cap. 26. Franciscus Florens ad titulum de Usu et auctoritate pallii, et Nicolaus Bralionus in Pallio Archiepiscopali, Joan. Garnerius in Dissertat. 3. ad Diurnum Romanum. Thomassinus in libro de Eccles. Disciplina, etc.

Palliare, Pallium Archiepiscopale conferre. Synodica Concilii Suessionensis ann. 866: Luitbertum Moguntiacensis Ecclesiae Archiepiscopum, Paternitatis vestrae largitate Palliatum, etc. Gesta Innocentii III. Papae: Palliavit dictum Archiepiscopum, et fecit eum Primatem totius Bulgariae, etc. Occurrit ibidem pag. 69. 112. et apud Ericum Upsaliensem lib. 3. Hist. Suecor. ann. 1196. Vide Joann. VIII. Papam Epist. 24.

Palliger, Archiepiscopus, apud Voolferrum, in Vita S. Godehardi Episcopi num. 21. et in Vita S. Bernwardi Episc. Hild. num. 15. et 35. saec. 6. Bened. part. 1. pag. 209. et 223.