Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PALLIUM

PALLIUM,⁴ Sepimentum e palis, idem quod supra Pallicium. Chartul. priorat. de Guilcio fol. 11. r°.: Comes Goffredus.... affirmavit ex antiquo esse consuetudinem in Andecavensi regione, ut si comes Andecavensis fecerit castellum in medio quarumlibet parrochiarum terrae suae, ecclesia ipsius castelli tantum de circumjacentibus parrochiis obtineat, quantum Palliis, vel fossatum, ant alia firmitas illius castelli in circuitu occupaverit. Ubi legendum videtur Pallicium.