Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PALMA

PALMA, Anastasius in S. Symmacho PP.: Et ex musivo agnos, et cruces, et Palmas ornavit. al. fecit.

Palma, olim porrecta Regibus nostris in eorum solennibus inaugurationibus, una cum sceptro, invictoriae adprecationem; apud Hincmarum in Coronationibus Regiis, pag. 746: Ad ista verba, Det tibi Dominus velle, dederunt illi Palmam et sceptrum. Det tibi Dominus velle et posse quae praecipit, ut in regni regimine secundum voluntatem suam proficiens, cum palma perseverantis victoriae ad palmam pervenias gloriae sempiternae, etc. Adde Capitula Caroli Calvi pag. 490. Ita Palmas virentes ad Carolum Calvum Imperatorem misit Joannes VIII. PP. Epist. 32. hacce formula: Hodieque manui vestrae, speciali voto et praerogativa, plenam benedictione Palmam, sicut cernitis, destinamus, adversus visibiles hostes et invisibiles triumphum; optantes enim vos de cunctis adversariis triumphare, nihil aptius vobis, quam ramos palmarum duximus offerendum, etc. Infra: Optantes enim vos de cunctis adversariis triumphare, nihil aptius vobis quam ramos palmarum duximus offerendum, quos et pueri sternebant in via Domino Hierosolymam venienti, antiquum hostem triumphaturo, et mundum victuro.

Palme, Palmarum dies, sic dictus dies Dominicus qui Pascha antecedit, quia in eo, inquit Isidorus lib. 1. de Divin. officiis cap. 27. Dominus et Salvator noster, sicut Propheta cecinit, Hierusalem tendens, asello sedisse perhibetur. Tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obviam ei cecinerunt, Osanna in excelsis, etc. Ditmarus lib. 2: Recto itinere ad Magdeburgensem pergens civitatem, Palmas ibidem festivo duxit honore. Lib. 4: Cum palmarum solemnia in Magdeburg celebrare voluisset. Lib. 7: In praedicto loco Palmas et sanctum Pascha celebravit. Otto Frising. de Reb. gestis Frider. I. Imper. lib. 1. cap. 58. apud Murator. tom. 6. col. 691: Illi ergo qui tam mature applicuerant, circa Palmas civitatem sanctam intravere, Dominicam passionem sanctamque, singula loca ubi haec facta sunt, circumeundo. Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1218. apud eumdem tom. 8. col. 1092: In ramis Palmarum scientes Soldanus et Corradinus, quod Christiani volebant celebrare qualiter Christus venit Jerosolymam... et ita Christiani celebraverunt Palmam cum armis. Ingelramus Centulensis Abbas de relatione S. Richarii: Exercebat ovans ex consuetudine Palmas Plebs Domini, etc, Vide, Dominica in Palmis.

Paume, pro Branche, feuille de Palmier, Ramus palmeus vel folium palmae, in Chron. S. Dion. tom. 7. Collect. Histor. Franc. pag. 151: Un bercelet de Paumes.