Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PALMA

PALMA,² Alapa palmis inflicta. Acta S. Proculi Martyr.: Et solventes eum ministri, injuriaverunt eum, ita ut Palmas in faciem ejus darent. Vide Palmata 4. Hinc

Palmare, et depalmare, Alapam infligere. Glossae vett.: Depalmare, Κολαφίζειν. Petrus Blesensis serm. 24: Attendamus Filium Virginis, illitum sputis, Palmatum colaphis, etc. Vide Palmizare, et Palmata 1.