Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PALMA

PALMA,³ Mensurae frumentariae species. Bulla Alexandri PP. pro Monasterio S. Crispini in cavea Suession. in Tabulario ejusdem Monasterii: Decimam Novae villae, octo Palmas frumenti, etc. Idem videtur quod

Palmata salis, frumenti: quantum salis aut frumenti palma manus continere vel haurire quis potest: jus nempe quod domino feudali ex salis aut frumenti in mercatis publicis venditorum mensuris competit. Statuta villae Montis-olivi ann. 1231. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 968: Item, solvimus et definimus illas Palmatas salis quas alibi milites per toltam et forciam consueverunt percipere in mercato. Charta Gastonis Vicecomitis Beneharn. ann. 1282. apud Marcam lib. 5. Hist. Beneharn. cap. 28: Et in mercato, quod Gavardina vocatur, decimam totam, ab integro, et cum tribus digitis Palmatas de sale in eadem Gavardina. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 405: Sciatis nos confirmasse leprosis S. Egidii de Salopesbiria, quod habeant Palmatas bladi et farinae de omnibus saccis qui cum blado et farina exponuntur ad vendendum in mercato, etc. Infra: Scilicet de unoquoque sacco bladi Palmatam duarum manuum, et de sacco farinae Palmatam unius manus, etc. Vide Puniata.

Palmare, Palma mensuraria metiri, mensurare. Vetus Charta in Hist. Monasterii S. Nicolai Andegav. pag. 55: Omnium mercatorum quae fierent vel Palmarentur die qui proximus festivitati imminet. Et ipso festivitatis die costumarum dimidietatem S. Nicolai et Monachorum ejus esse sive in terra, sive in aqua, haec facta fuerint mercata. Infra: Ita quidem si in vigilia festivitatis, aut die, mercatum factum fuerit, vel Palmatum.

Veteribus nostris Pasmoier et Paumoier, pro manu fortiter apprehendere. MS.: En son point tient une machuë, Fierement la Paumoie et rue., MS.: Li Roix revint d'estordoisons. Bien s'est rasis en ses arçons, Et Pasmoie son fort espié Qu'il n'a encore pas brisié.