Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PALMA

PALMA,⁴ Pila. Palmae ludus, Gall. jeu de paume, quia palma olim pilam percutiebant. Statuta Collegii Major. Mon. ann. 1390. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 397: Item quod caveant omnino a ludo taxillorum, alearum et Palmae. Charta ann. 1427. ibidem tom. 5. pag. 693: Statuimus quod nullus vacet ludo taxillorum,... nec etiam ludis permissis ut Palmae, vel aliis, maxime in locis communibus.

Palmarius Ludus, Eadem notione, in Statut. Collegii Turon. ann. 1540. ibid. tom. 3. pag. 419: Ordinamus quod nulli, tam bursarii quam extranei, de caetero ludant ad ludum Palmarium, etc.

Geu de palmes, in Lit. ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 172. Paumele, aliud ludi genus, quod vulgo Main-chaude appellatur, quo palma in alterius palmam renibus impositam percutiunt, donec percussorem nominaverit. Lit. remiss. ann. 1480. in Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 654: Plusieurs compaignons se mirent a jouer à la Paumele, main contre main sur les reins. Quia in eo ludo percutiens divinandus est, Qui fery dicitur, in aliis Lit. ann. 1403. ex Reg. 157. ch. 393: Plusieurs jeunes gens et enfans s'esbatoient ensemble à jouer au jeu de Qui fery... Un grant compaignon ferit un jeune filz un gros coup de la main sur les rains ou sur le dos, etc. Cheoir tout à paulmes, In palmas prolabi, vulgo Tomber sur les mains, in Lit. remiss. ann. 1395. ex Reg. 148. ch. 207. Cheoir à paumettons, eodem sensu, in aliis ann. 1397. ex Reg. 151. ch. 319.