Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PALMA

PALMA,⁵ Mensura vulgo octo circiter unciarum, Occitanis vero novem unciarum, cum duabus lineis. Libert. loci de Viridi folio in Ruthenis ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 278. art. 9: Construere et aedificare possint et valeant... ultra dictum hospicium circumque per xij. Palmas, et non ultra, domos et operatoria. Sed leg. forte Palmos. Vide Palmus.