Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PALMUS

PALMUS, Mensura vulgo octo circiter unciarum; Palmus vero Occitanicus, ut et Graecorum, est novem unciarum cum duabus lineis. Charta Tolosana ann. 1272. in Bibl. D. de Crozat: Et quod trabes peales et palmites de cor et de abiete.... habeant unum bonum Palmum de spisso. Alia ann. 1292. ex Tabul. Abbat. Gimont. in Occit.: Perticus cum quo mensurantur arpenta et terrae vineae et alii honores, habeat in perpetuum et habere debeat decem Palmos bonos et largos de longo, etc.

Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684: Palmus, Paumée, un espan; et est Palmus a pollice usque ad minimum digitum, extenta manu.

Palmus, Mensura pannorum. Transactio inter Abbatem et Monachos Crassenses ann. 1351: Item praepositus de Pediliano facit annuatim dicto Conventui in festo Paschae... triginta aunas de panno lineo, cum quo panno exterguntur pedes et manus pauperum in mandato in die Jovis sancta, de quo panno post mandatum factum recipit Conventus praedictus quatuor canas ad faciendum manustergium in claustro, et duos Palmos pro bagnis in ipso monasterio faciendis. Residuum vero dicti panni recipit cellerarius domini abbatis.