Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PALMUS

PALMUS,² Officium Dominicae palmarum. Comput. ann. 1399. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 149. col. 1: Die ultima Martii, vigilia Ramispalmorum, solvi duobus bastaissis, qui portaverunt trabes, jaynas et alia necessaria ad Palmum, pro ibidem dicta die Ramispalmorum divinum officium celebrando, etc. Ibid. col. 2: Item pro portu scannorum, in quibus dicti domini consules et alii homines notabiles villae sederent ad dictum officium sive Palmum, etc. Occurrit rursum ibid. pag. 176. col. 1. Vide in Palma 1.