Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PALUS

PALUS, Fossorium ligneum, seu ligo ligneus, quo terra egeritur, nostris Pelle. Ita usurpat Lex Salica tit. 61.

Ea notione aliquando usurpatam fuisse hanc vocem innuere videtur Gallicum Palot ejusdem significationis. Lit. remiss. ann. 1449. in Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 686: Le suppliant ala en sa maison querir ung Palot ou besche pour aler relever ledit fossé. Verum in lege Salica loco laudato rectius de baculo crassiore interpretatur Eccardus, maxime cum ibi de cessione bonorum agatur, qua facta quis cum baculo abit supra sepem saliendo, ut indicet, inquit vir doctus, fores domus jam alii domino traditas esse. Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 134.

Palus, Lignum acutum quod in terram defigitur ad sustinendam sepem. Lex Aleman. tit. 99. § 24: Si alicujus caballus sepem alienam sallierit, et de Palo transpunctus fuerit, etc.

Palus, Paxillus quo sustentatur vitis, Eschalas. Vox Jurisconsultis nota. Lex Longob. lib. 1. tit. 25. § 34. Roth. 298.: Si quis Palum quod est carratium de vite tulerit, etc. Vide Carratium.

Tabul. Casaur. fol. 53. v°: Et ipsam ecclesiam S. Mariae cum terra modiorum decem per unumquodque solidum Palos vites centum quinquaginta, etc. Pel de vigne, in Lit. remiss. ann. 1389. ex Reg. 137. Chartoph. reg. ch. 29.

Palus Justitiarius, Patibulum, in quo rei suspenduntur; quod majoris justitiae signum est. Charta ann. 1312. ex Bibl. reg.: Conati sunt quemdam Palum justitiarium evellere... in contemptum salvae-gardiae praedictae. Vide Furca 1.

Nudus ad Palum Vapulari, Poena servorum, in Lege Longob. lib. 3. tit. 7. § 1. Lud. P. 24. et Capitul. Caroli M. lib. 4. cap. 30.

Pali, pro Terminis positi. Siculus Flaccus: In quibusdam regionibus Palos pro terminis posuimus, alii iliceos, alii oleaginos, alii vero junipereos. Occurrit praeterea apud alios Agrimensores. Charta ann. 1403. apud Rymer. tom. 8. pag. 327; Ac super villa de Gravelinghes infra Palum Flandriae notorie constituta.

Pali Sacrificales, apud eosdem Agrimensores. Vide Gloss.

Pali Molendinarii. Vide Palare 2.