Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANNOTATIO

ANNOTATIO, Chr. Reicherbergense ann. 423: Septima Annotatio Carthaginensis Synodi habita est sub Honorio Augusto, etc. Idem ann. 426: Sub Theodosio Minore fuit octava Annotatio Africanae Synodi, etc. Idem videtur quod Sessio. Vide Actiones synodorum in Actio 3.

Annotatio Nominis, Modus subscribendi Chartas, cum subscribentis nomen compendio annotabatur, ex tomo 5. novi Tract. de re diplom. pag. 17. Vide supra, Anagramma nominis.

Annotatio Regulae, Descriptio nominis defuncti, diei obitus, accepti etiam beneficii, in fine Regulae, scilicet in Necrologio ei adjuncto. Hic mos in Monasteriis servabatur, ut post lecta in Capitulo Martyrologium et Regulam, nomina quoque benefactorum, propinquorum ea die defunctorum post Primam legerentur, et pro illis oraretur ab omnibus. Sic in pluribus MSS. Corbeiensibus habetur: Promisimus anniversarium et Annotationem. Necrolog. S. Quintini de Monte: Persolvemus ei in conventu tricenarium et Verba Mea praeter Annotationem. Bernardi Monachi Ordo Cluniac. part. 1. cap. 74: Sic pro omnibus sit unum officium cum generali Missa et ceteris, quae solent fieri pro nostris, excepta praebenda et brevium transmissione ac Regulae Annotatione.

Annotationes Bonorum, f. Recensio bonorum alicui oneri vel mulctae obnoxiorum. Johannis Armaniaci Diploma veniale tom. 1. Amplis. Collect. Marten. col. 1527. A.: Processus, inquestas, banna, poenas, mulctas, et bonorum confiscationes et Annotationes eorumdem, etc. Quid sit, vide supra in Annotare.