Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PAPA

PAPA, Papias: Papa, Admirabilis, major, pater, et custos. Papa, paternitatis nomen est, inquit Walafridus Strabo de Rebus Ecclesiast. cap. 7. et promiscue olim datum Episcopis, quos nude Papas vocabant. Hinc veterum Epistolae Episcopis inscriptae hanc formulam ferme semper praeferunt, Domino Papae N. salutem, ut patet ex S. Augustino Ep. 13. 18. 222. 256. S. Hieronymo Epist. ad eumdem Augustinum, et aliis, quos laudat Joach. Vadianus lib. de Primitivae Ecclesiae statu, sub finem, Bignonius ad lib. 1. Marculfi, Savaro ad Sidonium lib. 1. Ep. 6. Ita Papae passim Episcopi dicuntur apud Scriptores. Prudentius in Passione Hippolyti ad Valerianum Episcopum: Rorantes saxorum apices vidi, optime Papa. Series Episcoporum Metens. scripta sub Carolo M.: Nobilis in cunctis, Papa Chrodegangus habetur. Tortarius Floriacensis de Translat. S. Mauri, cum se Episcopum fuisse insinuasset, priusquam Benedictinum induisset habitum, haec subdit: Gratum est ut coram Legislatore rependam Servitium Domino, praesente mihi Benedicto, Illius et normam juxta deducere vitam, Quam me barbarico Papam contradere ludo. Adde Gregorium Turon. lib. 2. Hist. cap 27. lib. 10. cap. 1. Anastasium in Collatione S. Maximi Martyr. pag. 116. Vitam S. Domitiani Confess. apud Guichenonum pag. 229. etc. Sed et Papa pro Episcopali dignitate sumitur interdum. Papa urbis Turonicae, Gregorio Tur. lib. 4. cap. 26.

Neque illud praetermittendum, quod, Papae vocabulo tametsi promiscue ab aliis donarentur Episcopi, nullus tamen in Occidente hunc sibi titulum tribuerit praeter Romanum Pontificem, qui eo nomine tanquam sibi proprio usus est jam inde a Leonis Magni temporibus.

Papae nomen ac titulum Hieroclam, seu, ut ab Eutychio in Originibus Alexandr. appellatur, Heraclam, Patriarcham Alexandrinum, usurpasse tradit. Chronicon Orientale pag. 115. et idem Eutychius: exinde idem titulus, caeteris Alexandrinis Praesulibus tribuitur a scriptoribus, uti observatum a Seldeno ad eumdem Eutychium, Goaro ad Theophanem pag. 578. et Allatio lib. 1. de Consensione utriusque Eccles. cap. 18. pag. 262. 263. et aliis. Apud Facundum Hermianensem lib. 4. cap. 2. S. Athanasius Papa noster Athanasius dicitur. Adde Pachymerem lib. 10. cap. 32. etc. Petrus Antiochenus Episcopus in Epist. ad Dominicum Gradensem Episcopum in MS. cod. Bibl. Reg. ait, quinque numero esse Patriarchas in Ecclesiae corpore, quod ab eis administratur ad exemplum quinque corporis humani sensuum; inter eos Antiochenum Episcopum proprie dici Patriarcham, Romanum vero et Alexandrinum nuncupari Papas, Constantinopolitanum et Hierosolymitanum Archiepiscopos. Verum non Alexandrino Patriarchae proprius fuit titulus, cum et Constantinopolitano et Hierosolymitano tribuat Avitus Viennensis Epist. 7. et 23. communisque fuerit omnibus Episcopis appellatio.

At postremis saltem saeculis solus Patriarcha Alexandrinus inter Orientalis Ecclesiae Praesules Papae nomen sibi sumsisse videtur tum in privatis, cum in publicis litteris seu Conciliorum subscriptionibus; quamquam eadem denominatione donantur apud illos hieromonachi et paroeciarum rectores, ut patet ex variis eorum subscriptionibus, quae in Synodo Jerosolymitana pag. 351. habentur. Eodem vocabulo afficitur Mammarius Africanus martyr in Actis ejusdem tom. 4. Analect. pag. 94: Est qui tibi pro nobis respondeat Mammarius Papa noster; qui tamen Episcopus non fuisse videtur, cum hunc titulus omittat passionis illius scriptor. Idem quoque tribuitur nomen Antonio presbytero in Actis SS. Juliani et Basilissae ibid. pag. 104. laudatis: Tu es Antonius, quem Papam suum isti testantur; nisi legendum sit Papatem, ut praefert vetustissimum lectionarium Luxoviense.

Atque hinc est fortasse quod, cum communis esset illa nomenclatura, Romani Pontifices titulum universalis nomini Papae addiderunt; sic universalis Papa dicitur Johannes VIII. in Synodo Ticinensi ann. 876. tom. 2. Capitular. col. 237. et 239. Idem summus Pontifex Papa coangelicus compellatur, in Synodo Romana ann. 877. ibidem pag. 255.

Papae denique nomenclatura donati soli Pontifices Romani, ex decreto scilicet Gregorii VII. qui in Synodo Romana statuit, ut Papae nomen unius esset in orbe Christiano. Vide Baronium ad 10. Januarii, et Sirmondum ad Ennodii lib. 4. Ep. 1.

Papa Patrum. Vide Pater Patrum.

Papalitas, Dignitas papalis. Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684: Papalitas, papauté. Papat, in Hist. Caroli VI. pag. 288. et in Lit. ann. 1407. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 290. Papalité, in Diar. regni Caroli VII. ad ann. 1449. pag. 526.

Papabilitas, ut mox Papatia. Instrum. ann. 1395. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 468: Dixit ulterius quod cognoscebat aliquos, quos tacebat pro tunc, qui oculum et intentionem habebant ad hoc quod dominus noster de Papabilitate amoveretur.

Papatia, Dignitas Papalis. Flor. Wigorn. ann. 1044. de Benedicto PP.: Hic cum Papatiam emisset.

Papaticus, Eodem significatu. Charta ann. 1404. tom. 4. Annal. Bened. pag. 699: Joannes igitur Papa, qui appellatus est Major, ingressus Papaticum, etc.

Papatus, Eadem notione. Leo Ost. lib. 2. cap. 79: Joanni nomine, qui quasi religiosior habebatur, Papatum tradidit. Regimina Paduae ad ann. 1295. apud Murator. tom. 8. col. 450: Papa Caelestinus renuntiavit Papatui, etc.

Papare, Summum Pontificatum obtinere. Laurentius Leodiensis in Episcopis Virdunensib.: Qui est annus 1144. Verbi Dei incarnati, et septimus Conradi regnantis, primus Lucii Papantis, etc. Brevis Hist. Ord. Cartus. apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 208: Ipsi domini Cardinales, relicto utroque Papante dolentes super, etc. Charta ann. 1138. apud Calmet. tom. 2. Hist. Lothar. col. 317: Innocentio Papante, Conrardo feliciter regnante, etc.

Papatorius, Ad Papam spectans. Litterae Benedicti XIII. PP. ann. 1409. ad Cardinales, apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 983: Ne de eligendo vel potius intrudendo aliquem in papatum, cum quacumque vel quibuscumque persona vel personis colloquium vel tractatum aut deliberationem ullo modo habeatis aut faciatis, nec ad aliquod Papatorium pro dicta postulatione, electione, seu verius intrusione facienda verbo vel scriptura.... procedatur, vobis.... districtius inhibemus.

Papa Sarachenorum, apud Jacobum de Vitriaco lib. 3. Hist. Orient. tom. 3. Anecd. Marten. col. 270. Papa Turcorum, apud Raimundum de Agiles, Qui religioni seu potius superstitioni Mahumetanae praeest. Vide Calixtus et Chalifa.