Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PAPAS

PAPAS, Paedagogus. Gloss. Isid.: Papas, Paedagogus, qui sequitur studentes. Papias: Papas, pedissequus, paedagogus. Paedagogus, puerorum eruditor, idem et Papas, id est, custos. Juvenalis sat. 4: ..... timidus praegustet pocula Papas. Ejusdem Scholiastes ad sat. 7. v. 218: Eunuchus, Paedagogus, aut communi carens sensu, proprium Papatis. Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692: Papas, Garchon. Unde versus: Garsio sit Papas, lini genus, et paedagogus. Aliud Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657: Papas, parasitus, pandox. Petrus Damian. lib. 7. Epist. 12: Dimissus itaque puer in medio, sine Papate, vel gerula, coepit ire, etc. Leo Ost. lib. 2. cap. 29: Monitus a Papate suo, ut sine suspicione alicujus fugere posset, monastica veste indutus, fugam arripuit. Occurrit in Vita S. Adalberti Episcopi Pragensis cap. 14. 17. apud Surium 23. April. et in Actis SS. Viti et Modesti, apud eumdem Surium. In Glossa MS. ad disticha Magistri Cornuti, Papas, tis, garcianus coquinae, dicitur. Vide Dantem in Purg. 15. et Pappas infra.

Papas, Papatus, Clericus, vel Sacerdos. Acta Romanae Synodi sub Zacharia PP. apud Othlonum in Vita S. Bonifacii Mogunt. lib. 2. cap. 5: Et ipsa Epistola (D. Jesu Christi) per manus Angeli Domini pervenit ad Romanam civitatem ad locum sepulchri S. Petri, ubi claves regni coelorum constitutae sunt, et duodecim Papati, qui sunt in Romana civitate triduanas fecerunt vigilias, in jejuniis et orationibus, etc. Innocentius III. PP. lib. 15. Ep. 60. ad Thebanum Archiepiscopum: Canonici ejusdem Ecclesiae obtinuerunt ab eo medietatem omnium Monasteriorum et Papatuum, in quibus tres Monachi vel pauciores morantur. Lib. 16. Epist. 98. ad Episcopum Amyclensem: Abbatiarum, Ecclesiarum, Papatuum, decimarum et possessionum ad eorum Ecclesias pertinentium illicitos detentores. Et Epist. 115. ad Cardicensem Episcopum: Quia vero constitit nobis, quod Hospitalarii habebant septem homines Ecclesiae Cardicensis, scilicet Papam Leonem, Joannem Fot, etc. jubemus illos restitui. Praeterea omnes Abbatias et Papatus in tenimento Hospitalis constitutos, etc. Ubi Papatus videntur esse qui Obedientiae, seu Prioratus, nostris dicuntur. Bosquetus reditus et beneficia minorum Clericorum interpretatur, quos vulgo παπάδας Graeci appellant. Papades, in Concilio Senensi ann. 1423. Goarus ad Cedrenum has voces, πάπας, et παπᾶς, distinguit: et alteram summo Pontifici, alteram Clericis minoribus convenire ait. In Isaacii Comneni Nov.: Ὅτε ποιεῖ τοῦτον λιτὸν παπᾶν, ἢτοι ἀναγνώστην. Quibus verbis innuitur Lectorem esse ex infimo Clericorum ordine, simplicemque esse Clericum. Atque ita vocem παπᾶς, pro Clerico usurpasse Byzantinos constat. Theophanes pag. 83. ait Cyrum Praefectum Praetorio, cum sibi timeret a Theodosio Imp. in Ecclesiam confugisse, factumque esse Papam: Ὁ δὲ προσφυγὼν τῆ ἐϰϰλησίᾳ, ἐγένετο παππᾶς. Et Heraclius cum Crispo Patricio dignitatem abrogasset, et εἰς ϰληριϰοῦ σχῆμα τὴν ϰεφαλὴν ἀποϰείρασθαι jussisset, recitatis a Patriarcha solemnibus precibus, de eo postmodum ad milites verba faciens, παπᾶν Κρίσπον appellavit, ut est apud Nicephorum Constantinop. in Breviario pag. 6. 1. edit. Et apud Nicetam Choniatem in Isaacio lib. 1. n. 2: Ἀλλὰ ϰαὶ τοὺς προσρυομένους τεμένεσιν ἀπέσφαττον ποῦ ποτε ὁ παπᾶς, λέγοντες, Et in templa confugientes mactabant, ubi esset Papa, rogitantes, id est, aedis Sacerdos: nam et in Epist. Barbaro-Graeca Bessarionis Cardinalis edita a Meursio pag. 59 παπάδες pro Presbyteris etiam accipiuntur, uti παπαδισϰία, in Actis S. Eliae junioris a Combefisio editis pag. 199. pro sacrificulis, uti Presbyteros nostros vocant Calvinistae: et παπαδίαι, pro Sacerdotissis, in Glossis Graeco-barbaris. Sed et ejusmodi παπάδων uxores παπαδίαι appellantur in Nomocanone edito a Viro doctissimo Johanne Baptista Cotelerio tom. 1. Monumentor. Eccles. Graecae cap. 137. Scribit praeterea Scaliger lib. 7. de Emendat. temp. pag. 684. AEthiopes, Sacerdotes Papasath hodie vocare, ut Episcopos Episcopasath. Sed et Indos summos suos Pontifices Papas appellare etiamnum tradit Joseph. a Costa lib. 5. cap. 14. pag. 232. de qua appellatione, vide Francisc. Lopes de Gomara lib. 2. cap. 89. Quin etiam Graecis recentioribus vox παπᾶς praeponi solebat Hegumenorum nominibus, quomodo vox Pater apud Latinos. Concilium Calchedon. act. 1: Περιμένη τὸν παπᾶν Ἀϐραάμιον. Alibi de Eutychete Archimandrita haeretico: Ὁ παπᾶς Εὐτυχής. Lamentatio MS. de capta Constantinop.: Παπάδες, ἡγούμενοι, etc. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 7. Papae nomen paternitatis appellationem esse ait, et Clericorum congruere dignitati. Quod etiam colligitur ex Vita Zozimi Episcopi Syracusani n. 16. Vide Menaea 7. Martii.