Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PAPO

PAPO, (PAPARE) puerorum est, sicut manducare virorum. Papias. Pappare, apud Bucelinum in Menolog. Bened. ad diem 3. Januar. pag. 9: Vir pius (Hostradus) incredibili laetitia repletus partem cibi quo vescebatur obtulit puero, mira simplicitate congeminans: Pappa, Pappa, (quod est, comede) pulcherrime infans. Vide Persium sat. 3. et supra in Papa.

Paper, eodem sensu, in Mirac. Mss. B. M. V. lib. 1: Tex fait devant le papelart, Ki par deriere Pape lart.... Tex ne mengue, ne ne Pape, Quant poures est, char ne sein, Ki puis en fait moult grant train. Papeter, ibid. lib. 2: Plus le maschent, plus le Papetent, etc. Hinc Italis Pappardelle, Pulpamentum.