Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PAR

PAR, Conjux, in Lege Ripuar. tit. 49. apud Marculfum lib. 1. form. 12. lib. 2. form. 5. 30. 39. etc. Capitul. Pippini Reg. ann. 752. cap. 6: Nam qui de pretio Paris sui de tali necessitate liberatus fuerit, in tali conjugio debet permanere, et non separari. Charta Henrici Imperat. ann. 1012. pro Monast. Florin.: Item servus ecclesiae qui Parem suam non habet, etc. Matthaeus Vindocinensis in Thobia: Sponsa datur justo sobria Parque Pari. Eadem notione Ovidius Fast. 4. 98: Et docuit jungi cum Pare quemque sua., MS.: Isi qu'il prend moi à Per et à moiller., MS.: A mouyller la prins et à Per. : Avoir la puet à Per et à moillier. Passim ibi. Vide Compar.

Par, Socius, comes: Hinc Bon Par, Gall. bon Compagnon, cognominatus Ranulphus Bernardi I. Comitis Petrocor. filius, apud Beslium Hist. Comit. Pictav. cap. 15. pag. 47. MS.: Atant se assient au souper N'orent lors compaignon ne Per., MS.: Chescun a honte de fuir, Et chescun vout le champ tenir, A son Per chescun se vante Tuit ensement de lour puissance. Ibidem: Chevaliers y a bons, et maniers de jouster, Ne doutent nulles, se il sont Per à Per.

Par, Qui aequis viribus pugnat. Parent ea notione usurpat MS.: Si com en champ font champion Quant Parenz sont dui compaignon. Parigal dixit eodem significatu le Roman de Floire MS.: A moi volez joster à pié, Vostre pris en ert abaissié; Mais laissiez moi quoi mon cheval, Et quant nos serons Parigal, Se poez avoir le meillor, Tornera vos à grant henor.

Par Apostolis, appellatus fuit S. Martinus propter miraculum illud, quod in Turonibus accidit, dum sacra celebraret, (de quo Sulpitius Dial. 2. cap. 2. Fortunatus lib. 1. poem. 5. lib. 10. poem. 5. et lib. 3. de Vita S. Martini) uti scribunt Beletus de Divin. offic. cap. 163. et ex eo Durandus in Ration. lib. 3. cap. 17. n. 13. et lib. 7. cap. 27. Adde Udalricum lib. 1. Consuet. Cluniac. cap. 43. Sulpitius Severus in illius Vita lib. 2: Est enim ille, ubi est, consertus Apostolis ac Prophetis, et quod pace Sanctorum omnium dixerim, in illo justorum grege nulli secundus. Fortunatus lib. 2. de Vita S. Martini: Compar Apostolicis meritis aequanda Prophetis. Vita MS. S. Arnulfi Crespiensis, de S. Martino: Sanctissimus, et nulli post Apostolos secundus. Adde Odonem Cluniac. in tract. cui titulus, Quod B. Martinus Par dicitur Apostolis, et Petrum Dam. Exstat in Biblioth. Vallis S. Martini Lovaniens. Liber Adami Abbatis, adversus eos, qui reprehendunt Ecclesias, in quibus cantatur, Martine Par Apostolis, etc. Ἰσαποστόλου titulum variis Sanctis concessum etiam docemur ex Menariis Graecorum, atque in primis S. Theclae, S. Albercio Episcopo Hierapolitano, Constantino M. et Helenae matri, Mariae Magdalenae, et aliquot aliis. Id de Constantino testantur potissimum Eusebius in illius Vita lib. 4. cap. 71. Joannes Damascenus in Synodica ad Theoph. Imp. Anna Comnena lib. 14. Alex. Cinnamus lib. 1. Balsamon, Manuel Comn. Nov. 1. et alii. Ermanricus in Vita S. Soli cap. 1: S. Solus Apostolis in omni actione sua pene consimilis. Et in hymno de eodem: Vita consimilis vixit Apostolis.

Par Litterarum, Gallis, une paire de lettres. Ita unicam Epistolam vocabant, quod complicata quasi binas efficere videatur. Matth. Paris: Ubi Falcasius cecidit in misericordiam Regis de plusquam triginta Paribus literarum, etc. Radevicus lib. 3. de Gest. Frider. cap. 10: Multa Paria litterarum apud eos reperta sunt. Chronicon Belgicum pag. 222: Misit.... duo Paria literarum, etc. Epist. Innocentii III. PP. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 447: Super hujusmodi vero responsione conscribi fecit idem Episcopus tria Paria literarum. Computus ann. 1202. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. clxiv: De Templo, per 11. Paria litterarum vi°. l. Tria Paria caligarum ferri, duo Paria camberiarum ferri, in Charta ann. 1294. Pro 11. Paribus robarum, in Computo mox laudato pag. clvii. Duo Pares de cepo, in Charta ann. 1260. Charta ann. 1213: Ubi Par unus erat balancearum, de cetero duo Paria habeantur. Par mularum, in leg. 22. D. ad legem Aquil. Poculorum Paria duo, in leg. 3. D. de leg. 3. Duo Paria boum, apud Monachum Sangallensem lib. 2. cap. 21. Leo Ost. lib. 3. cap. 57. (al. 58.): Alia candelabra argentea cum malis crystallinis Parium unum. Bazili de argento Parium unum. Occurrit ibi pluries et cap. ult. Vide Pradisterium.

Par Terrae, Portio, pars, vel Terra quae in pariagio seu associatione possidetur. Charta ann. 1157. inter Probat. tom. 2. Annal. Praemonst. col. 648: Intra easdem quatuor metas erat quaedam Par terrae Odonis Rufi, quam... praedictae ecclesiae dedit. Vide infra Paria 4.

Par Bladorum, Dicitur de mensuris annonariis, quae pro qualibet annona inter se pares sunt. Charta Theodor. Colon. arch. ann. 1447. inter Probat. tom. 2. Annal. Praemonst. col. 531: Proventus qui ex ipsis (terris) omnibus annis obveniunt...... ad valorem quinquaginta Parium bladorum, partim siliginis et partim avenae, se extendere dignoscuntur.

Pratum ad duo Paria Herbarum, Quod bis in anno falcatur, vulgo Pré à deux herbes. Charta Girardi abb. S. Germ. Prat. ann. 1278. ex Chartul. AD. ejusd. monast. fol. 81. r°: Quindecim arpenta pratorum, quae vocantur les Praiaus, ad duo Paria herbarum.

Paria Macinarum, Duae molae paris conditionis. Acta Mss. notar. Senens. ad ann. 1283: Confiteor conduxisse a vobis... unum molendinum cum domo, positum in flumine de Bocone, cum duabus Pariis macinarum.

Par Decretalium. Vide Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 3. cap. 25. § 221. not. k.