Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PAR

PAR,² Pares, Qui ejusdem sunt conditionis, vel dignitatis in Lege Aleman. tit. 93. in Capitul. Caroli M. lib. 3. cap. 71. 72. apud Marculfum lib. 1. form. 32. in Praecepto Ludovici Pii ann. 816. tom. 2. Hist. Franc. pag. 322. etc. Fredegarius Scholast. in Chron. ann. 762: Factum est autem, ut Australdus Comes, et Galemanius itemque Comes, cum Paribus eorum, ad propria reverterentur. Mox: Contra quem Adalardus Comes Cavalonensis, et Australdus idemque Comes, cum Paribus eorum, contra eum venientes, etc. Ibid. Mancionem Comitem consobrinum suum partibus Narbonae cum reliquis Comitibus transmisit. Itaque per Pares alii Comites designantur. Charta Dagoberti Regis Francorum, seu Austrasiorum, apud Henschenium lib. 2. de tribus Dagobertis cap. 8: Taliter per suam praeceptionem ad ipsa loca sanctorum visus est concessisse, et hoc ad praesens Pares ipsius Monasterii possedisse. Alia Grodegangi Episcopi Metensis apud Meurissium pag. 167: Ego Grodegangus una cum voluntate illustrissimi Pipini inclyti Francorum Regis avunculi mei, et cum consensu omnium Parium nostrorum Episcoporum, Abbatum, Presbyterorum, Diaconorum, Subdiaconorum, vel omni clero, seu et hominibus S. Stephani Metensis Ecclesiae, cogitavi casum humanae fragilitatis, etc. Charta Theodorici Regis Franc. in Actis Episcopor. Cenom. pag. 186: Et, ut diximus, ex nostra indulgentia saepedictus Berarius, aut Pares Ecclesiae suae Cenomanicae, vel monasteria sua, de omnibus villis vel curtis suis, vel qui per ipsam Ecclesiam sperare videntur... hoc debeant possidere, etc. Epistola Nicolai PP. ad Henricum Archiep. Turonensem, apud Baron. ann. 866. n. 45: Ad quorum venerandum Conventum Wlphadum quoque (Episcopum) cum jam praesignatis Paribus suis vos astare procul dubio volumus, etc. Hariulfus lib. 4. cap. 21. de Hugone Comite Pontivi: Ob hoc reliquis Paribus suis Hugo Abbatensis fortior factus est, etc. Curia Generalis Catalaniae ann. 1291: Si aliquis reptabit aliquem Militem, et dabit Parem vel contrasimilem, quod non possit ipsum dare, nisi sit Miles, vel filius Militis pro suo genere. Agitur de duello. Vide, Crescere. Ita Pares sese invicem appellant filii Ludovici Pii Imperatoris, in Conventu ad Marsnam ann. 851. cap. 2. 3. in Synodo apud Vermeriam ann. 853. cap. 9. in Capitul. Caroli C. tit. 14. cap. 1, tit. 16. cap. 10. tit. 18. cap. 4. tit. 19. tit. 26. cap. 2. tit. 32. cap. 1. 14. in Epistola Episcopor. ad Ludovicum Regem cap. 12. in Edicto Pistensi cap. 30. in Conventu Furonensi ann. 879. cap. 1. in Annalibus Francor. Bertinian. ann. 851. etc.

Compares, Eadem notione. In veteri Notitia ann. 926. apud Beslium in Comitibus Pictavensibus pag. 219: Et dixit eis, ut venirent comitantes ipsum usque Orbiacum et ipse ibi cum suis Comparibus Bosone scilicet et Berengario... occurreret eis. Ita apud Baldricum Noviomensem lib. 3. cap. 75. Compares sunt Pares, feudales, et in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 34. Vide Coaequales.

Pares exinde appellati unius domini convassalli, quod ratione hominii ac tenurae sibi invicem pares sint, unique domino subsint: a quibus solis judicari poterant. Nam convassalli diversarum Baroniarum seu territoriorum, eidem domino subjecti, non dicuntur proprie Pares. A paritate igitur conditionis et dignitatis appellatio ista profluxit: unde, qui aliis Pares, dicuntur AEquales, in Speculo Saxonico lib. 2. art. 12. § 2: Bannitus, id est, dignus officio Scabinorum, licite quemlibet sententiare potest: ipse autem a nullo, ubi vitam, honorem, aut haereditatem attigerit; sed duntaxat a suis AEqualibus sententias aut eorum increpationes patitur. German. Evenburdich. In eamdem sententiam Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 31: Unusquisque per Pares suos judicandus est, et ejusdem provinciae: peregrina vero judicia modis omnibus submovemus. Jacobinus de S. Georgio in Tract. de Feud. cap. 29. num. 9: Pares Curiae seu Curtis dicuntur convassalli, qui jurarunt fidelitatem eidem Domino pro aliis feudis, quae tenent ab eo. Sed si essent vassalli, qui non praestitissent sacramentum fidelitatis eidem domino, non dicerentur esse de Paribus Curiae. Et est advertendum, quod isti Pares Curiae, qui habent cognoscere de causa feudali, debent esse illius qualitatis, cujus sunt vasalli litigantes; et ideo, si vassallus litigans cum Domino est Comes vel Baro, certe Pares Curiae, qui habent cognoscere de causa feudali, debent esse Comites vel Barones. Proinde jure exploditur virorum doctissimorum sententia, qui Pares a Patriciis Francicis, de quibus suo loco, deducunt, ut Budaei ad leg. ult. de Senatoribus, Turnebi lib. 15. Adv. cap. 16. Paschasii in Disquisitionibus Francicis lib. 2. cap. 9. Pithoei ad Consuetud. Trecens. art. 1. Chopini lib. 3. de Doman. tit. 7. num. 3. Loiselli in rebus Bellovac. cap. 5. et aliorum.

Pares eadem ratione dicti ecclesiarum et monasteriorum convassali. Bulla Innocentii II. PP. ann. 1142. apud Miraeum tom. 2. pag. 1163: In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis; videlicet, justitiam civitatis (Cameracensis) monetam,... cambas et mansionarios; omnes Pares et casatos, etc. Bulla Alexandri III. PP. apud Mabill. Diplom. pag. 265: Idem Gerardus in Curia Noviomensis episcopi parebit judicio per Pares suos homines ipsius Episcopi. Charta Ludovici Pii apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 138. ubi de monachis Anisolae: Sed quia vos et Pares vestri hoc mihi celastis, et per fraudem et malum ingenium facere suasistis, etc. Charta Alex. III. PP. in Chartul. S. Petri Insul. ch. 7: Sepulturam ecclesiae vestrae liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, et praecipue militum ejusdem loci, qui Pares dicuntur, qui antiquitus apud vos sepulturam habuerint,... nullus obsistat. Duodecim Pares comitatus Cameracensis, quorum jura et praerogativae declarantur in Recognit. feud. ex Tabul. eccl. Camerac.

Pares vero appellati videntur ii potissimum qui majores tenuras a domino feudali sub ratione homagii tenebant; quamquam enim convassalli omnes primum Pares nuncupati fuerint, quod ejusdem essent conditionis, ad eos tamen exinde vox illa mansit, qui a servitiis exemti, hominio tantum obnoxii erant. De iis accipienda quae sequuntur.

Par Integer, Qui integrum feudum tenet. Charta ann. 1214. in Tabul. Corbeiensi: Ego Eustachius de la Leutillie notum facio quod ego et heres meus lizanchiam et stagium unius anni annuatim Vicedomino et heredi suo cum uxoribus nostris apud Pinconium ut Par integer ad custus nostros debemus. Eadem habentur in Charta ann. 1244. ex eodem Tabul.

Semipar, Qui dimidii tantum ratione feudi domino subditus est. Charta ann. 1244. in laudato jam Tabul.: Ego Manasserus miles dominus de Blangiaco... notum facio quod ego et heredes mei stagium septem menses Vicedomino in quolibet anno et heredi suo cum uxore nostra apud Pinconium ad custus nostros debemus et quod ego sum Semipar ejusdem. Robertus de Ribemonte est Par et dimidium, in Hist. Harcur. tom. 4. pag. 2172.

Tenebantur porro Pares judiciis dominicis interesse, judicumque munere fungebantur: et ad id adstringebantur feudorum suorum obsignatione, vel custodum in iis positione, par saisie de leurs fiefs, et par establissement de gardes, ut est apud Bellomanerium cap. 65. Nam ut habent Assisiae Hierosolymitanae MSS. cap. 36: Se ainsi n'estoit, le Seignour ne poroit court tenir, tele come il doit, ne les gens avoir leur raison, se le seignor ne pouvoit ses homes destraindre, si com il est ci dessus dit, à faire les esgards ou connoissances, qui sont mises sur eaux à faire. Vide Consuetudinem Solensem tit. 2. art. 3.

Quod si legitimam excusationem haberent, quo minus possent judiciis dominicis interesse, tenebantur eo casu paris sibi conditionis vicarios submittere, qui eorum locum tenerent in iisdem judiciis. Bellomanerius cap. 67: Nus por service qu'il ait, n'est escusés de faire jugement en la court la û il le doit fere d'ouvrage; mès s'il a aucun loial ensoine, envoier i pot home qui selon son estat pot representer sa personne.

Satis nihilominus interdum fuisse videtur Procuratores, inferioris licet conditionis, constituere, qui absentiae causas proponerent absentisque nomine suam proferrent sententiam. Litterae Eduardi Reg. Angl. ann. 1312. apud Rymer. tom. 3. pag. 317: Cum vos per Litteras vestras, nobis in Ducatu nostro praedicto ut intelleximus dederitis in mandatis, quod die Dominica, a die Paschae proximo jam praeterito in tres septimanas (ad quem diem curiam vestram Parisius de Paribus Franciae vultis habere munitam pro facienda justitia Comiti Flandriae...) ibidem personaliter intersimus, ac nos pluribus arduis et inevitabilibus negotiis nos et statum regni nostri tangentibus occupati ad diem praedictum Parisius nequeamus personaliter interesse ad allegandum causas absentiae nostrae et ad proponendum coram vobis et curia vestra ea quae pro nobis proponenda fuerint in praemissis, dilectos clericos nostros, magistros Thomam de Cobham S. Th. Doctorem, Walterum de Thorp utriusque juris professorem, Canonicos in Ecclesia S. Pauli London. et Henricum de Cantuaria ac quemlibet eorum in solidum nostros Procuratores constituimus per praesentes, ratum et gratum habituri quicquid per praedictos Procuratores nostros, aut duos, vel unum eorum, nomine nostro factum fuerit, in praemissis.

Habetur formula submonitionum Parium, ex parte Domini, quo ad agenda judicia conveniant, in Regesto Parlamenti Parisiensis continente Acta juridica in Robertum Atrebatensem fol. 91. in haec verba: A toutes les journées qui furent assignées à Mons. Robert d'Artois, et à faire tout le procez fait contre lui, furent ajournez les Pairs de France en la forme et maniere qui ensuit. Philippe par la grace de Dieu Roi de France, à tel... Per de France, salut et dilection. Comme nous à la requeste de nostre Procureur ayons fait adjourner notre feal Robert d'Artois Comte de Biaumont et Per de France à la quinzaine, du jour de Feste S. Andrieu prochaine venant 14. jour du mois de Decembre à Paris pardevant nous, ou pardevant nostre Court souffisamment garnie de Pers et d'autres si comme il appertient, pour respondre à certains articles criminels et civils, qui touchent et povent touchier le fait de son corps et de sa personne, et de la Parrie que il tient, et pour faire audit Procureur, et audit Comte, droit et justice, si comme raison donra. Pour ce nous adjournons vous qui estes Per de France à ladite journée et audit lieu, pour faire és choses dessusdites et appartenances d'icelui ce qui appartient à faire à ladite journée, tant comme il vous puet touchier selon ce que raison sera. Et neantmoins nous vous mandons que vous nous rescrivez sous votre seel le jour et l'heure que vous aurez les lettres receües. Donné à tel lieu, etc. Deinde haec verba subduntur; Supposé que les adjournemens ne fussent ainsi faits, n'y a force, quar jà ne sera trouvé que le Roy soit astraint à certaine forme de adjourner ses Pers, puis que la cause li touche, c'est assavoir son office; quar il ne sont mie appellez Pers, parce que il soient Pers à lui, mais Pers sont entre eux ensemble. La forme des presentations et des adjournemens. Ph. par la grace de Dieu Rois de France, à tel Bailly, etc. Salut: Nous te envoions unes lettres ouvertes, par lesquelles nous adjournons nostre amé et feal tel Per de France à tel jour, etc. à Paris pour certaine cause, si comme il est plus plainement contenu audit adjournement. Si te mandons, et si mestier est commettons que tu en ta personne, ou par personne convenable presentes et bailles audit tel Per, nosdites lettres et adjournement, et li requier de par nous, que il nous certifie du lieu et du temps que il aura receu ledit ajournement, et de ce que tu auras de ce fait, nous rescri fealement sous ton seel à ladite journée. Donné, etc. Ubi praeterea observandum, Pares Franciae adjornari solum per Regem, et non per alium judicem, quia non sunt subjecti Baillivis, nec Senescallis, nec de ipsorum ressorto, ut est in stylo Curiae Parlam. part. 1. cap. 3. Adde cap. 30.

Verum varia fuit pro diversis temporibus submonendi Pares ratio; ac primo quidem, undecimo scilicet ineunte saeculo, Par Parem citabat, ut patet ex litteris Odonis Comitis qui a Richardo II. in jus vocatus fuerat, apud D. Brussel de Usu feud. tom. 1. pag. 337: Pauca tibi, Domine (Regem Robertum alloquitur) dicere volo, si audire digneris. Comes Ricardus tuus fidelis monuit me venire ad justitiam aut ad concordiam, de querelis quas habebas contra me. Saeculo sequenti idemne observatum fuerit incertum est, cum ejusmodi submonitionis nulla occurrat mentio in Aresto Ludovici Junioris ann. 1153. contra Ducem Burgundiae: qua ratione vero id sequioribus saeculis peractum fuerit, vide in Submonere. Iis addam quod ex veteri Instrumento ann. 1377. refert D. Brussel ibid. pag. 341: Chacun doit avoir connoissance de la maniere dont l'en use en France quand on fait adjorner un Per de France, soit en cas personel, ou réel. Més il semble que on l'ait oublié endroit le Roi de Navarre: car là on le deust faire adjourner par deux paires de lettres, dont les unes sont à adresse du Roi à li, en disans apres la narration faite; Nous vous adjournons, etc.; et les autres, adressées au Bailli prochain du lieu où le cas est échu, pour presenter les lettres precedentes audit Roi de Navarre: l'on commet maintenant à chacun Bailli, qu'il adjourne le Roi de Navarre ou son Procureur, non mie encore en Parlement où toutes ses causes doivent aler, mais devant un Bailli; et fait-on procés contre lui par vertu de tels adjournemens, et donne l'en arrests, sentences et jugemens, tous ainsi comme l'en feroit contre une privée personne. Regest. Parlam. ann. 1373: Et si n'a pas fait l'adjournement par deux paires de lettres qui est necessaire de faire aux Pairs par les Ordonnance et stile de la Cour, etc.

Id etiam observatum fuit, cum a sententia quam Parium judices tulerant, appellabatur; quod tandem abrogatum voluit Philippus VI. Edicto ann. 1344. apud de Lauriere tom. 2. Ordinat. Reg. Fr. pag. 214: Cum transactis temporibus, fuerit ex stilo curiae nostrae observatum, ut si quis a sententia alicujus Paris Franciae... et judicibus suis, ad nos, seu curiam nostram appellabat, oportebat, ut non solum judicem,... sed etiam Parem... faceret adjornari... Ordinamus, ac etiam statuimus, ut in dictis casibus sufficiat... ipsis appellantibus, si ipsos judices, qui sententiam protulerunt,... et a quibus extitit appellatum adjornari faciant, in loco ubi lata fuerit sententia... Et quia ex observatione antiqua consuevit fieri, ut nos literas nostras Paribus Franciae mittere debeamus, per quas ipsos adjornamus, et alias literas, quibus baillivis vel judicibus mandatur, ut literas nostras Paribus debeant prasentare, volumus ut literae praedictae solum ad eorum judicem, vel ad locum ubi lata fuerat sententia... praesententur absque alia solemnitate servanda. Vide Stylum antiq. Parlam. part. 1. cap. 4.

Neglecta nihilominus aliquando videtur haec ratio Pares submonendi; cum Aresto ann. 1224. judicatum fuerit Johannam Comit. Flandr. recte in jus vocatam fuisse per duos Milites. Vide Submonere et D. Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 340.

Parium autem judicia in ipsos Pares et convassallos exercebantur; adeo ut si aliqua oriretur controversia inter ipsos Pares, dirimi non posset nisi in conventu, et judicio parium suorum, domino ipso feudali praeside. Otto Frisingensis lib. 1. de Gestis Friderici cap. 31. de Hungaris: Nulla sententia a Principe, sicut apud nos moris est, per Pares suos exposcitur,... sola sed Principis voluntas apud omnes pro ratione habetur. Odo Comes Campaniae apud Fulbertum Ep. 96: Nec sibi competere dicebat, ut me ad tale judicium exhiberet sine conventu Parium suorum. Conventio inter Henricum Reg. Angl. et Robertum Comit. Fl. ann. 1109. apud Rymer. tom. 1. pag. 2: Ipse Comes illuc ibit, et Regem Henricum per fidem juvabit,... nec dimittet, quin eat, donec Rex Franciae judicari faciat Comitem Robertum, quod non debeat juvare amicum suum Regem Angliae, cujus feodum tenet; et hoc per Pares suos qui eum jure judicare debent. Litterae A. Remensis Archiep. ann. 1216. in Chartular. Campaniae: Nos et alii Pares regni Franciae cum domino rege decrevimus, et judicavimus, quod, etc. Will. Brito lib. 6. Philip. pag. 159: Accedant igitur prius ad me, judicioque Steut nostro, faciam quicquid jus jusserit illis, Consilioque illos Parium tractabo suorum. Et lib. 9. pag. 224: Quamvis pactus erat Regi Paribusque quod aequa Mente ferat quicquid super his Rex imperet illi. Matth. Paris ann. 1226: Adjiciunt etiam quod nullus de regno Francorum debuit ab aliquo jure suo spoliari, nisi per judicium 12. Parium. Adam Episcopus Herefordensis ab Edwardo II. Rege Angliae proditionis accusatus, negavit se Episcopum ad tam ardua responsurum, nec debere absque domini Cantuariensis Archiepiscopi, post summum Pontificem sui directi judicis, cujus etiam erat suffraganeus, auctoritate, et aliorum Parium suorum Episcoporum conniventia vel consensu: apud Thomam Walsinghamum pag. 119. Vide eumdem pag. 309. Gesta S. Ludovici pag. 365: Et idcirco dominus Rex dominum de Cauciaco fecit ad curiam evocari super tali facinore responsurum, qui in Regis praesentia constitutus, dixit se de responsione cogi non debere, volens et petens per Pares Franciae, si posset, secundum consuetudinem Baroniae judicari. In Regesto 31. Chartophylacii regii fol. 119. habetur Charta Margaretae Comitissae Flandriae et Hannoniae, data Parisiis mense Martio ann. 1244. in haec verba: Ego Comitissa et Fernandus Comes olim maritus meus, obligaveramus eisdem... quae conventiones coram Paribus, et etiam coram nobis recitatae sunt,... et cum nos peteremus quod prius me et Thomam ad suum reciperet homagium, et postea parati eramus nos Comes et Comitissa facere et adimplere formam et conventiones praedictas, si jus nostrorum Parium hoc dictaret; tandem dictus Rex nobis obtulit nobis jus facere dici super praemissis per Pares, et nos concessimus quod ab eisdem Paribus judicium super his dicetur. Pares autem, videlicet venerab. Patres Anselmus Landunensis, Robertus Lingonensis, et Nicolaus Noviomensis Episcopi, secedentes in partem, tractatu et deliberatione habita diligenti, reddiderunt nobis jus in hunc modum, etc. Diploma Erectionis Ducatus Ebroïcensis mens. Januar. ann. 1316. haec verba praefert: Sedatis discriminibus, quae quidem discrimina in ipso regno, prout antiquorum testatur opinio, priscis temporibus per Pares Franciae, et eorum consilium consuevere sedari. Charta Theoderici Abbatis S. Maximini Trevirensis apud Nicol. Zyllesium, de Scaremannis sive servientibus: Nullique advocato vel domino debent obedire, nisi nobis, nec alicujus nisi Parium suorum judicio subjacere. Infra: Tandem ad ultimum post legitimas inducias eum ad rationem posui, et justo judicio suorum Parium beneficium, quod ex me tenebat, fere ei aufferre debui, etc. Vide Leges Longob. lib. 3. tit. 8. § 4. Conrad. I. cap. 1. Constitut. Siculas lib. 1. tit. 44. Quoniam attachiam. cap. 67. Bracton. lib. 3. de Corona cap. 1. § 3. Hier. Vignerium in Hist. Alsatica pag. 230. Ex quibus quidem scriptoribus majores nostros non ab inferioris, aut superioris, sed a paris conditionis hominibus voluisse judicari, abunde colligitur. Ita legimus in Chron. Alex. ann. 3. Leonis Imp. Isocasium Philosophum et Quaestorem delatum apud eumdem imperatorem quod paganus esset, exauctoratum, missum Calchedonem ad Theophilum Bithyniae Praesidem, ut ab eo judicaretur: Jacobum vero Cylicem, cognomento Psychristum Archiatrum rogasse Imperatorem, et petisse ut Isocasii causa a Senatu et Praefecto praetorio, et non a Praeside Provinciae cognosci pateretur, propter dignitatem Quaestoriam quam habebat: quod et ab Imperatore obtinuit.

Hinc usus Parium causas dijudicandi in parlamento Parisiensi, quod in eo Pares sedeant, unde Curia Franciae appellatur, ut videre est in Parlamentum. Arest. ann. 1357. in vol. 4. arestor. parlam. Paris.: Praepositus noster aut procurator in baillivia Silvanectensi fecerat ad judicium evocari quendam decanum christianitatis aut curatum Belvacensis dioecesis, super eo quod idem decanus aut curatus, sub umbra dicti episcopi, ceperat aut sibi attribuere nisus fuerat bona mobilia cujusdam personae defunctae, pro eo quod dicebat ipsam intestatam decessisse; et quia dictus episcopus advocaverat factum, fuerat causa ad parlamentum remissa, pro eo quod idem episcopus, qui est Par Franciae, non tenetur invitus extra parlamentum litigare.

In Parium autem consessu judicia ab iis in dominum non exercebantur: quippe, ut est in processu contra Robertum Atrebatensem supra laudato, Il ne sont mie appellez Pers, pource qu'il soient Pers à lui, mais Pers sont entre eux ensemble. Si vero Parium aliquis cum domino controversiam haberet, dirimebatur ea ab ejus Ballivo, seu justitiae dominicae Praeposito, a quo licebat appellare ad superiorem dominum. Philippus Bellomanerius in Consuetudine Bellovac. MS. cap. 1: Li homme ne doivent pas jugier lor Seigneur: mais il doivent jugier l'un l'autre, et les querelles du commun peuple. Et se cil qui a affere contre le Signeur, requiert que drois li soit fes, li Ballis par conseil de son Signeur li doit fere ce qu'il cuide que soit resons: et s'il se deuil de ce que li Baillis li fet, il doit monstrer le grief au Comte.

Parium igitur judicia inter Pares seu convassallos tantum exercebantur, quorum haec erat ratio, ut in mutuis controversiis dominus reum evocaret et submoneret per duos alios Pares quo juri staret, rectumque faceret Pari de eo conquerenti. Id pluribus docemus infra in Submonere. MS.: Deux Barons pleins de hardemant A envoié le Roi pour li, Qu'il ne mette pas en oubli Qu'à court viengne et ne laist pas.

Neque Pares duntaxat per Pares seu convassallos ad judicium subeundum submonebantur, sed et actiones caeterae omnes juridicae per Pares peragebantur: adeo ut si testes audiendi essent adversus Parem, ii Pares esse etiam deberent, id est convassalli, ut habetur in jure feudali Saxonum cap. 25. § 1. et 2. Ita si Par capiendus et arestandus esset, id fieri debebat per Pares, vel per Milites: quod colligitur ex iis quae narrat Nangius in S. Ludovico pag. 365. eumdem Regem Dominum de Couciaco non per Pares, nec per Milites, sed per clientes aulicos fecisse capi, et in domo sua Parisiis, quae Lupera dicitur, custodiae reservari: quia scilicet cum Par esset Regni Franciae ratione terrae de Couciaco quae nude a corona Franciae pendebat, controversia tamen quae tunc agitabatur, Baroniam istam non spectabat.

Hinc est etiam quod in controversiis quae de rebus ad Pariam non spectantibus movebantur, ab aliis quam a Paribus suis poterant judicari. Id abunde probat vetus Chron. ex Chartophylacio regio ad ann. 1259. ubi de contentione inter Archiepiscopum Remensem et Abbatem S. Remigii super garda seu custodia ejusdem Monast.: L'Archevesque qui est Pair de France, et doit estre jugé par ses Pairs. Ce jugement n'est pas fait par ses Pairs, si ne veut pas qu'il lui grieve... et les Messieurs le conseillerent, et dirent à lui que le jugement estoit bon et raisonnable; car la querelle dont le jugement estoit fait, n'étoit mie de la Pairie, et pour ce convenoitil qu'il fust remis.

Erat etiam illud inter Pares statutum atque usu confirmatum, ut nullus ex iis quidquam alienare posset, nisi judicio Parium et Domini consensu prius requisito. Id probant plures Chartae ex Tabulario S. Bartholomaei Betun. et praecipue Charta Roberti de Maresko Militis an. 1215. f. 54: Ego Robertus de Maresko Miles... notum facio quod Theobaldus de Foulkieres et filius ejus Johannes primogenitus vendiderunt per legem et judicium Parium suorum et curiae meae, etc. Charta Balduini Comit. ann. 1198. apud Miraeum tom. 1. pag. 723: Cum terra infra nemus, in manum viri nobilis domini sui Eustacii de Ruez, a quo ea in feodo tenebat, reportavit, sub testimonio quamplurimum suorum ipsius Eustacii fidelium hominum... et a Paribus suis, domini sui Eustacii hominibus, adjudicari fecit, ut ea legitima donatione in proprietatem ecclesiae S. Dionysii in Brokeroia devenirent. Eustacius vero... sub testimonio Parium suorum, quia haec praenominata de feodo paritatis suae et stagii Montensis a me tenebat, ipsa in manum meam libere reportavit. Vide Consuet. Hannon. cap. 28. Atque haec minime confundenda cum iis quae infra dicentur de pareriis seu qui in pariagium possident.

Charta ann. 1271. in Lib. nig. 2. eccl. S. Vulfr. Abbavil. fol. 95. v°: Je Engerrans de Rainvilers.... ai vendu bien et loiaument au dien et au capitre de l'églyse S. Ouffrant en Abbeville... les coses que j'avoie ou reclamer pooie à Rainvilers.... Cheste devant dite vente j'ai fait par poverté et pour le soustenanche de moi, de me femme et de nos enfants. Lequele poverté fu sousffisamment prouvée an le court noble homme conte de Pontieu,... présent les Pers et les hommes de Pontieu; chest asavoir le visconte du Pont de Remi, mesire Willaume de Cauroy, mesire Jehans de Aischeri, mesire Jehans de Laviers, mesire Jehans de le Bouvake et pluseurs autres hommes liges le conte de Pontieu.

Cum igitur Pares sint vassalli qui a domino feudali nude pendent ratione tenurae, atque ita etiam vulgo appellati sint Barones: inde vox utraque eadem notione passim usurpata legitur pro majoris dignitatis vasallis, qui vel in consilium adhibentur a domino aut Rege, vel cum eo Parium lites dijudicant. Chronicon Andernense pag. 823: Ut tam supradictorum Comitum progenies, quam Barones omnes, qui Pares castelli (Guinensis) vocantur, juxta votum et deliberationem suam ibidem sepeliantur. Arestum contra Episcopum Catalaunensem ann. 1267: Proposuit pars alia quod de hoc tenebatur in hac Curia respondere dictus Episcopus, cum sit Baro et Par Franciae, et homo ligius domini Regis. In pacto quod initum est inter Regem Philippum Magnum, et Joannam filiam Regis Ludovici Hutini 17. Martii ann. 1317. cessere eidem Joannae pro juribus suis paternis, 15000. ll. terrae, in Comitatibus Inculismensi et Moritanensi, pour les tenir en Pairie et Baronnie, la noblesse de Pairie et Baronnie non mise en pris, et qu'avenant le decez dudit Roy sans enfans masles, les Comtez de Champagne et de Brie lui appartiendroient, qu'elle tiendroit en Pairie et Baronnie si noblement comme autrefois ont esté tenuës. In Epistola Philippi Augusti ad Papam Honorium III. de emendatione seu satisfactione eidem Regi facta a Manasse Episcopo Aurelianensi Meleduni coram Paribus, quod perperam quaedam effutiisset contra judicium redditum a Paribus et Baronibus Franciae in controversia de Comitatu Campaniae, quem sibi Erardus Briennensis asserebat, promiscue habentur Barones et Pares: Contra judicium Baronum Franciae, ad quos pertinet hujusmodi judicia facere, locutus est. Super qua temeritate in praesentia nostra et Parium praedictorum per recordationem eorumdem publice convictus, id ipsum nobis et Paribus emendavit. Actum Paris. 1217. mense Aprili. In Tabul. Campan. fol. 21. exstat Charta S. Ludov. Regis Franc. data Compendii ann. 1233. mense Decemb. cujus initium ita concipitur: Ludovicus D. G. Fr. Rex dilectis suis Decano et Capitulo Laudunensi salutem et dilect. Quod Episcopus Belvacensis in Baronia et in feodum homagii ligii de nobis teneat quod habet apud Belvacum, et quod Par sit ex eo Franciae, vos credimus non latere, etc. Principes dicuntur in Charta Communiae Incrensis ann. 1158: Si dominus implacitaverit aliquem hominem de communia, si ille justitiam ejus intrare voluerit, aut emendare illi faciet, aut solo se purgabit sacramento, et sine bello. Haec est enim placitandi consuetudo quae dicta est de domino, erit tam Principibus, quos Pares vocant, quam caeteris Militibus. Et si aliqua dissensio forte oriatur inter dominum et communiam, de qua aliquod judicium fieri debeat, per Pares illius Castelli, et etiam Juratos debet exerceri. Sed et scribit Marionus oratione 9. apud Armoricos Barones Parium vice fungi. Ita passim Poetae vernaculi veteres Pares Baronum vocabulo donant. Les Loix communes d'Angleterre: Barons nous appellons les Piers del realme. Chronicon Bertrandi Guesclini MS.: Et les Lions ce sont les Barons et li Per., MS.: La feauté des Chevaliers à pris Et des Borgeois et des Pers del païs. Alio loco: N'il n'est encore pas de vos deseuré, Ne jugement n'a oi de ses Pers, Parcoi doiés ensi son fié clamer; Gardés, beau sires, que vos n'i mespreniés, Envers vostre home lige que vos savés. Infra: A Reims ira à vos, se vos volés. A Estampes ô à Paris delés, Drois vos fera volontiers et de grés, Conjugeront et li Conte et li Per., MS.: Trestuit se taisent, Duc, et Demaine, et Per. Le Roman de Judas Maccabée: Il assembla tous ses Barons, Qu'il fit Pers par division. : Forment l'aimoient li Baron et li Per. Ubi Per, pro Barone usurpatur. Vide Duchesnium in Hist. Monmorenciaca lib. 1. cap. 5.

Et quidem Parium Franciae jura et privilegia eadem ferme erant quae Baronum et Comitum, quorum precipuum fuit, ut homines Comitatuum suorum in exercitum ducerent iisque praeficerentur. : Eslisez douze Pers qui soient compagnon, Qui menent vos batailles par grant devotion. Le Roman de Gautier d'Avignon: Assez de mal me fist vostre oncle Ganclons, Qui trahit en Espagne li douze Compagnons.

Quaestio praeterea agitata fuit, an supremi Palatii Francici Officiales possent Parium Franciae judiciis interesse, et cum iis considere ac judicare, in lite mota inter Joannam Comitissam Flandriae, et Joannem de Nigella; quae controversia ita dirempta est judicio ac Aresto Parlamenti ann. 1224. in haec verba: Praeterea cum Pares Franciae dicerent, quod Cancellarius, Buticularius, Camerarius, Constabularius Franciae, Ministeriales hospitii domini Regis non debebant cum eis interesse cum Paribus ad judicandum Pares; et dicti Ministeriales hospitii domini Regis e contrario dicerent se debere ad usus et consuetudines observatas interesse cum Paribus ad judicandum Pares: judicatum fuit in Curia domini Regis, quod Ministeriales praedicti de hospitio domini Regis debent interesse cum Paribus Franciae ad judicandum Pares. Et tunc praedicti Ministeriales judicaverunt Comitissam Flandriae cum Paribus Franciae. Apud Parisios anno Domini 1224. Exstat illud Arestum Latine apud Belforestum in Annalibus Franciae, Chopinum lib. 3. de Doman. tit. 7. num. 8. Duchesnium in Hist. Monmorenciaca, et Gallice in lib. 1. Memorialium Camerae Computor. Parisiens. f. 42. Vide in hanc rem Budaeum ad 1. ult. de Senatorib. Tillium tom. 2. pag. 13. 30. et Chopin. lib. 3. de Doman. loco laudato.

De numero parium in judiciis, id juris obtinuit, ut Par unicus judicium edere non posset, sed requirebatur ut ad minus essent duo, Domino non computato, ut habet Bellomanerius cap. 61. et 67. At Petrus de Fontanis cap. 21. quatuor Pares ad edendum judicium dominicum necessarios fuisse ait: Tu me demandes kans homes il convient as jugemens rendre: certes quatre il sont suffisans, etc. Infra: Encore convient il à jugement faire quatre homes à tout le mains, nekedent il convient deus houmes souffisans à faire la semonce, et deux houmes à recort faire, de contre recort ne puet on rien faire. Ita varii fuere in feudis mores et diversae consuetudines.

In causis vero criminalibus major pars seu numerus Parium requirebatur, ut legitime Par accusari et judicari posset. Charta Philippi V. Reg. Franc. ann. 1317. apud Leibnit. in Cod. Diplomat. pag. 98: Item et pro eo quod de consuetudine generali regni Franciae notaria, rationabili et legitime praescripta et pacifice observata a tanto tempore, de cujus contrario memoria non existit, nullum crimen potest contra personam alicujus de Paribus dicti regni criminaliter intentari, nisi alii Compares sui saltem pro majori parte ad hoc praesentes sint vel sufficienter evocati.

Quod si dominus nullum Parem haberet, vel idoneum Parium numerum ad edendum judicium, non ideo justitiam suam amittebat, sed a domino superiore mutuo accipiebat, suis impensis, aliquot ex ejus hominibus seu vassallis, qui judicia ederent. Quod si vero adeo esset pauper, ut eos mutuari haud posset: vel si dominus mutuo dare renueret; tum actori et reo licebat justitiam domini superioris convenire, et in ea litigare, ut est apud eumdem Bellomanerium cap. 62. et 67. Ad priorem casum spectant quae habet Statutum de Rachetis Velocassini Francici, mensis Maii ann. 1235. ubi fructus vivariorum et warennarum appretiari debere dicuntur per duos Milites juratos homines domini si habuerit, et si non habuerit, requiret eos a domino capitali.

Tenebatur igitur dominus Curiam suam idoneo Parium numero munire: Practici nostri dicunt, il estoit tenu de garnir sa Cour de Pairs: ita ut si deessent ii, aut per legitimam excusationem adesse non possent, alios ejusdem dignitatis ac conditionis submittere deberet, qui jus dicerent. Ad hunc morem spectant, quae in Inventario Chartophylacii regii, titulo Flandres, scrinio 3. sacco 2. charta 22. leguntur: Au different d'entre le Roy Louys Hutin et Robert Comte de Flandres l'an 1314. les Pairs de France assemblez, sçavoir l'Archevesques de Reims, les Evesques de Langres, de Laon, et de Beauvais, Charles Conte de Valois et d'Anjou, et Mahaut Comtesse d'Artois, firent sçavoir qu'au jour assigné ils tiendront Cour avec douze autres personnes ou Prelats et autres grands et hauts hommes, c'est à sçavoir, l'Archevesque de Roüen, les Evesques de S. Brieuc et de S. Malo, Philippes fils du Roy Comte de la Marche, Guy comte de S. Paul, Gaucher de Chastillon Comte de Portian, Louys fils aisné du Comte de Clermont Seigneur de Bourbonnois, Jean de Clermont Seigneur de Charolois, B. Seigneur de Mareuil, et Miles Seigneur de Noyers, esleus et mis à ce faire par le Roy, lequel fit dire en l'assemblée qu'il ne pouvoit avoir plus de Pairs, parce que le Duc de Guienne qui est le Roy d'Angleterre, s'en estoit excusé pour la guerre qu'il avoit en Escosse, le Duc de Bretagne qui est Pair y fust une journée et puis s'excusa de mesme, le Duc de Bourgogne et l'Evesque de Noyon estoient morts, l'Evesque de Chaalons Pair estoit detenu prisonnier, et que le Comte de Flandres n'estoit comparu à la journée, etc.

Quot vero requirebantur Pares, ut Curia idoneo Parium numero munita censeretur, nihil hac de re definitum reperio; videtur pro ratione rerum pertractandarum major vel minor numerus requisitus, qui ad edendum judicium utrum satis esset, pronuntiabant ipsimet Pares. Arestum Parlamenti ann. 1322. in Regesto Curiae Parlam.: Cum Dux Burgundiae.... requireret quod nos ante omnia Curiam nostram Paribus faceremus muniri; et quod cum ad Pares Franciae pertineret, ut dicebat, facere jus utrum praedicta Curia Paribus muniri deberet, vel non, quod nos judicium hujusmodi faciendum ad Pares remitteremus eosdem... per arrestum nostrae Curiae dictum fuit,... quod Curia nostra est sufficienter quoad premissa munita. In Reg. Parlam. Paris. ex Cod. reg. 9822. 2. fol. 164. v°: Cum dux Burgundiae diceret se habere facere plures petitiones tangentes suam perreyam, requirens quod ipsa curia Paribus muniretur: dicens etiam illud, utrum curia deberet muniri, debere per Pares terminari et judicari. Dictum fuit quod requesta ipsius de curia munienda Paribus, non fieret ad unum nec alium finem.

Parium judiciis non modo intererat dominus, vel ejus Baillivus; sed etiam in rebus arduis eorum consilium expetebat, ita ut Consiliariorum domini feudalis vicem fungerentur. Galbertus in Vita Caroli Comitis Flandr. cap. 1: Carolus Comes consilium cum nobilibus et Paribus suae terrae subiit, quid super hoc ageret.

Hinc est quod cum bellum inferendum judicabat, id non tentaret nisi prius expetito Parium suorum consensu; inconsulti quippe servitium militare ei detrectare potuissent.

In quibusdam tamen locis, ut in Comitatu Bellovacensi, Li Seigneur ne jugent pas en lor cort, més lor home jugent, ut habet Bellomanerius cap. 67. ubi subdit, in locis, ubi cum Paribus suis considet, ejusmodi judiciis interesse non posse, si litem vel controversiam habeat cum aliquo e Paribus. Exstat Notitia judicati in Tabulario S. Albini Andegav. in quo Comes coram adest non tamen judicat: Praecepit Comes Judicibus, (i. Paribus) ut sententiam recti de hoc, quod audierant, proferrent. Judicaverunt igitur Adelhardus de Castro Guntherio et Gaufridus Crassus de Chimilliaco, quod, etc. Et sub finem: Hoc judicaverunt Adelhardus de Castro Guntherio, et Gaufridus Crassus de Albiniaco, coram Comite Gaufredo in Camera sua Andecavis. Hoc viderunt et audierunt de parte Heudonis Gadino de Blazone, etc. de parte Monachorum, etc. Guntherus Ligur. lib. 8: ....... Vassallus agendam Forte movet litem: non tu, sed curia judex Audiat et certo determinet ordine causam.

Scribit idem Philippus Bellomanerius cap. 1. in quibusdam locis Baillivum solum cum iis quos advocat, judicia domini sui edere: in aliis vero cum Paribus et hominibus ac vasallis feudalibus. Deinde ait: Et el liu là û on juge par homes, li Baillis est tenus en le présence des homes à prendre les paroles de cix qui plédent, et doit demander as parties s'il volent oir droit selons lor paroles, et teles raisons qu'ils ont dites; et s'il dient oil, li Baillis doit contraindre les homes qu'il façent le jugement. Et s'il ne plest au Bailli et as homes, li Baillis n'est pas tenus au jugement fere, ne au prononcier le jugement, se il n'est ainsi que li Baillis soit home de fief au Seigneur, à qui il est Baillis, car en tel cas conviendroit il qu'il fust Pers avec les autres.

Parium Franciae ejusmodi olim fuit sacramentum, quod in Parlamento edebant in primo quem inibant, judiciorum consessu: C'est le serment des Pers de France. Vous jurez par vostre foy et serement et sur les saintes Evangiles, que vous serez bon, loyal, feal et obeïssant au Roy de France notre Sire qui cy est, et à ses hoirs et successeurs: son corps, ses membres, son heritage, les droiz et nobleces de la Couronne de France et de sa souveraineté garderez et deffenderez envers tous et contre tous qui peuvent vivre ne morir, et loyal et bon conseil li donrez toutes les fois qu'il vous en requerra, et tendrez secret son conseil, et toutes choses qui sont à tenir secretes pour le bien de luy et de son Royaume. Immutatum postea, atque hisce verbis conceptum Parium Franciae sacramentum: Vous jurez et promettez bien et fidellement conseiller et servir le Roy en ses tres-hauts, tres-grands, et importans affaires, et seant en ladite Cour, garder les Ordonnances, rendre la justice au pauvre comme au riche, et tenir les deliberations clauses et secretes, et vous comporter comme un digne et vertueux Pair de France, vivre et mourir en l'obeissance du Roy. Ce fait le Pair prend son espée, et monte aux hauts sieges et assiste à l'audience. Hodie, ut ab amplissimo et doctissimo Parlamenti Πρωτοπροέδρῳ didicimus, adduntur hisce, comme un vertueux Pair de France, haec verba, et Officier de la Couronne.

Pares Franciae homagium ligium regi praestare tenebantur. Homag. Joan. ducis Brit. ann. 1403. ex Cod. reg. 8542. 3: Arnaldus de Corbeia miles, cancellarius Franciae, exposuit alta et intelligibili voce verbis Gallicis subsequentia: In effectu, domine dux Britanniae, homagium quod fecisti domino regi hic existenti, intelligit ipse dominus rex quod dictum homagium sit ligium, quoniam omnia homagia, quae sibi faciunt et praestant vassalli sui, et maxime Pares Franciae, de quibus estis unus, sunt ligia. Arest. ann. 1267. in Reg. Olim parlam. Paris.: Dictus episcopus (Catalaunensis) cum sit baro et Par Franciae et homo ligius domini regis, etc.

Pares vero Ecclesiastici duplex Regi praestant hominium; alterum pro Episcopatuum Regaliis seu dominicis, alterum pro Paris dignitate.

Quae sit Parium Franciae dignitas, quae sint eorum jura et praerogativae, paucis declarant Litterae erectionis Comit. Matiscon. in Pariatum ann. 1359. in Bibl. Sebus. pag. 157. cent. 1. ch. 72: Nos igitur antiquas memoriae dignas progenitorum nostrorum Regum Francorum ordinationes ad memoriam revocantes, qui ad conservationem honoris Coronae Franciae, ac consilium et juvamen reipublicae, in eodem regno duodecim Pares, qui regni Franciae in arduis consiliis et judiciis assisterent, et in factis armorum strenue, ad tutamentum regni et reipublicae, Regem ipsum paritate fideli inter collaterales suos splendidius comitarent, consideratione provida statuerunt, inter quos Comes Tholosanus unus esse solebat, cujus successio ad coronam Franciae jure haereditario pervenisse noscitur... alium aeque vel magis idoneum .... subrogare volentes, etc.

Parium Ecclesiasticorum haec erat praerogativa, ut retrofeuda sua in manum mortuam transferre possent, quod aliis episcopis non licebat. Parlam. Pentecost. ann. 1290. in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 40. v°. col. 2: Ordinatum fuit per consilia domini regis, praesente ipso dom. rege, in parlamento, quod archiepiscopus Remensis et episcopi Pares Franciae admortizare non poterant suum domanium nec feoda sua, quae ab ipsis tenentur immediate, sed sua retrofeoda poterant admortizare. Alii vero episcopi, qui non sunt Pares, nec domanium suum, nec feoda, nec retrofeoda poterunt admortizare. Vide Admortizatio.

Feminae etiam Pares ratione tenurae, id est, propter ea quae possidebant feuda, judiciis dominicis interesse poterant, contra quam juri civili, l. Cum praetor. D. de Judic. l. 1. D. de Postul. Vide Cujacium lib. 13. observ. cap. 23. Charta ann. 1220. in Tabular. S. Bertini: Praesentibus, et ad hoc vocatis hominibus meis Paribus, videlicet D. Willelmo de Brule Milite, Joanne Clerico, Hugone Clavel de Hovem, Sara Esblousarde, et filius ejus Majorissa, qui Pares a me et domino suo propter hoc adjurati judicaverunt, etc. Mathildis Comitissa Atrebatensis Par Franciae judicio interfuit in Robertum Comitem Flandrensem edito anno 1315. cum R. Archiepiscopo Remensi, G. Episcopo Lingonensi, G. Episcopo Laudunensi, J. Episcopo Bellovacensi, et Carolo Vadensi et Andegavensi Comite; quae ad hoc judicium evocata fuerat per Litteras Philippi Regis hisce verbis: Et audict jour vueillans avoir nostre Cour garnie, si comme il appartiendra de vous qui estes Pair, et des autres Pairs de France, Nous vous mandons, etc. Sed et eadem Comitissa Reginae mater, in ejusdem Regis Coronatione Remis tanquam Par Regni, Coronam regni cum caeteris Paribus dicitur sustentasse, de quo aliqui indignati fuerant, inquit Continuator Chronici Willelmi de Nangiaco ann. 1316. Vide Ceremoniale Francicum tom. 1. pag. 145. Ad sustentationem autem coronae regiae spectat insignis locus Radulphi de Diceto pag. 608. de Henrico II. Rege Angliae, qui in Coronatione Philippi Augusti Regis Franciae, Remis diadema capiti novi Regis impositum, ne Rex infra minorem adhuc constitutus aetatem gravaretur sub onere, manibus propriis sustentavit, rejecta chlamyde paratior ad obsequium. Illud innuens quod si tempore procedente Francis necessitas incubuerit, securi debeant ejus implorare subsidium, a quo tale receperint sub ipsa sui Regis consecratione suffragium. Coronationi autem Philippi Regis interfuit Henricus, tanquam Dux Normanniae et Par Franciae. Quinetiam Blancham Reginam Franciae, S. Ludovici IX. Regis matrem, judiciis praesedisse in Curia Domini Regis, cum Baronibus qui debent et possunt de jure in Curia domini Regis judicare, observatum a nobis ex Tabulario Lehunensi in Notis ad Joinvillam pag. 54. Apud Ughellum tom. 1. parte 2. pag. 346. exstat placitum anni 1078. quod sic concipitur: Dum in Dei nomine in judicio resideret D. Mathilda Dux et Marchionissa intus casa.... residentibus cum ea Lamberto et Ubaldo, etc. Jam vero quibus feminis judicandi officium competat, pluribus explicat Petrus Faber lib. 3. Semestr. cap. 14. Extr.

Feminis Paribus, etsi judiciis dominicis cum Paribus interesse jus fuerit, non tamen Parium uxores Parium maritorum juribus ac privilegiis gaudent. Exstat Arestum Parlamenti Parisiensis 17. Martii ann. 1628. quo Francisca de Bonnis, Caroli a Crequiaco Campisauri et Lesdiguierarum Ducis, ac Paris Franciae, relicta, libello supplice oblato, quo ei liceret Saltus Comitem ad idem Parlamentum evocare, ut quae contra ipsam in Parlamento Aquensi acta fuerant rescinderentur, petitionis suae repulsam est passa.

Licet porro convassalli omnes sibi invicem Pares essent, et ita haberentur: non tamen semper omnes judicum loco habebantur, et in Parium consessu considebant. Nam cum in magnis Baroniis complures essent vassalli, atque adeo magno interdum a se invicem divisi terrarum intervallo, ita ut una omnes ad dominica placita vix convenire potuissent: tum etiam ne tantus vassallorum numerus judiciis plus officeret, quam prodesset, plerique e majoribus istis Dominis ac Baronibus quosdam e suis vassallis selegere, quibus Parium nomen, titulum, ac dignitatem concesserunt, qui una cum iis jus dicerent caeteris Paribus suis ac convassallis. Hinc legimus certum ac definitum fuisse ferme semper in majoribus Baroniis Parium numerum, ut haud ita pridem attigimus in Notis ad Stabilimenta S. Ludovici pag. 178. ubi etiam horum numerum saepe ad duodenarium fuisse redactum docuimus, maxime in Regno Franciae, in Comitatu Flandrensi, ex Lamberto Ardensi pag. 156. 157. in Baronia Ardensi ex eodem Lamberto pag. 149. in Comitatu Guinensi, ex Duchesnio, in Communia Belvacensi, ex Louveto Hist. Belvac. pag. 341. Ita pariter observatum in Comitatibus Cameracensi et Hannoniensi, auctor est Vinchantius in Annalibus Hannon. lib. 1. cap. 5. Vide Miraeum tom. 1. pag. 697. et 777. Matth. Westmonaster. anno 1295. et Thom. Walsinghamus anno 1296. scribunt Scotos tum elegisse sibi 12. Pares, 4. videlicet Episcopos 4. Comites, et 4. Barones, quorum consilio cuncta regni negotia sancirentur. Addit Henricus de Knyghton, ad modum Franciae 12. Pares, tum ordinavisse Scotos. Idem etiam numerus obtinuit apud Anglos, ut auctor est Stanfordius in Placitis coronae lib. 3. cap. 1: Et nota que le nomber des Pieres queux sont à trier ascun Seignour, est 12. à ouster quants le Roy plerra, mes nenny dedeins, ou desous le nomber de 12. Le Roman de la Violette MS.: Seignor, se dist li Dus, taisiez, Jugement et loi luy vuil faire, Sans jugement nel vueil defaire. A tant a les Pers apelez, Seignor, ce dist li Dus, alez, Au jugement si dites voir, Car je ni vueil pechié avoir, A tant s'en sont li Per torné, Douze sont moult bien atorné, D'une part sont à conseil trait, Maint bel mot ont dit et retrait, Mais en la fin sont esgardé, Et se sont ensemble accordé, Que seur les deus se metteront, Et ce que li deus en diront, Sera tenu pour plainement.

Pares Franciae, quando ad duodenarium numerum redacti fuerint non omnino constat inter scriptores. Sane in confesso esset debet ab ipsa feudorum origine vassallorum Coronae Francicae controversias a Paribus suis fuisse judicatas. Id perspicue ostendit Fulbertus Carnotensis loco supra laudato, et Matthaeus Paris, quo loco meminit capitalis judicii lati in Joannem Regem Angliae a Paribus Francicis, Philippo Augusto regnante. Sed eo res processit, inquit Chopinus, opinione multorum, ut absolutus fuerit suis numeris Parium duodecim-viratus Ludovico VII. vel Philippo II. filio regnantibus: quae quidem sententia est etiam Antonii Colardi in Commentariis MSS. Rerum Remensium, quos contexuit usque ad annum 1584. Is enim sub ann. 1179: Ludovicus VII. Rex Franciae formulam Regum Franciae, Remis inaugurandorum, simulque instituit Pares Franciae, qui coronando Regi adstarent, eisque titulos attribuit: unde Guillelmus Archiepiscopus, primus omnium Par Franciae dictus, ex Comite Remensi Dux nominatus fuit, etc. Sed haec tamen serius accidisse constat: nam in Philippi Augusti, Ludovici filii Coronatione anno 1179. nondum erat Parium Franciae definitus numerus. Narrat quippe Rogerus Hovedenus Willelmum Archiepiscopum Remensem eumdem Regem unxisse Remis, ministrantibus ei in illo officio Willelmo Turonensi, et Bituricensi, et Senonensi Archiepiscopis, et fere omnibus Episcopis regni: Henricum vero regem Angliae de jure Ducatus Normanniae coronam auream qua coronandus erat Philippus, et Comitem Flandriae Philippum gladium regni praetulisse: alios vero Duces, Comites, et Barones praeivisse, et secutos, diversos diversis deputatos obsequiis. Rigordus eamdem coronationem peractam ait astante Henrico Rege Angliae, et ex una parte coronam super caput Regis Franciae ex debita subjectione humiliter portante, cum omnibus Archiepiscopis, Episcopis, caeterisque regni Principibus, etc. Ex quibus patet caeteros Episcopos, qui pro Franciae Paribus habentur, ea quae hodie non executos ministeria in ea solemnitate. Proinde haud improbanda forte eorum sententia, qui Parium Francicorum duodecim-viratum definitum fuisse tradunt a S. Ludovico Rege: quos inter est Joannes a Leidis lib. 22. Chronic. cap. 7: Itaque sanctus Ludovicus Rex Franciae ordinavit in Regno Franciae 12. Pares Franciae, constituens inde Collegium seu Capitulum, qui haberent ardua regni negotia tractare, scilicet 6. Duces, et 6. Comites: et de Ducibus sunt 3. Episcopi; et de Comitibus sunt etiam 3. Episcopi. Vide D. Brussel de Usu feud. tom. 1. pag. 646.

Verum si quod tradit Matthaeus Paris anno 1226. pro vero aut certo haberi debeat, jam ipsa hac tempestate Parium Franciae, status ac fixus fuerat numerus: cum enim Raimundo Comiti Tolosano abjudicatus fuisset Comitatus propter haeresim, Romae, in Concilio Generali, is vicissim obtulit se facturum erga Regem Francorum et Ecclesiam Romanam, quidquid facere deberet pro haereditate sua. Tunc cum peteret pars adversa, ut subiret judicium duodecim Parium Galliae, respondit Reimundus: Recipiat Rex homagium meum, et paratus sum subire: quia forte non haberent me pro Pari, si secus fieret. Idem scriptor eodem anno: Adjiciunt etiam quod nullus de regno Francorum debuit ab aliquo jure suo spoliari, nisi per judicium duodecim Parium. Agit hoc loco de Comitibus Flandrensi et Bononiensi, qui in praelio Bovinensi capti fuerant. Denique anno 1257. eumdem duodenarium Franciae Parium catalogum hisce verbis exequitur: Rex Francorum... Magnates suos animat et confortat, praecipue eos, quos duodecim Pares Franciae consuevimus appellare. Et quia praetactum est de Alemannorum primatibus, ad quos Regis spectat electio, non reor a materia alienum, si nomina Francorum nobilium, praecipue ad quos negotia regni spectant ardua, praesenti inseramus paginae, cum succincta tamen brevitate. Archiepiscopus Remensis, qui Regem Francorum coelesti consecrat chrismate, quapropter Rex Francorum Regum censetur dignissimus, est omnium Franciae Parium primus, et excellentissimus; Episcopus Noviomensis, qui est Comes Palatinus. Episc. Belvacensis, qui est Comes Palatinus. Episcopus Catalaunensis. Episcopus Lingonensis, qui etsi pauper sit, dignus tamen habetur. Episc. Laudunensis, qui Dux est et Comes, ratione S. Remigii, ad quem devoluta fuit illa praeclara haereditas. Dux Normanniae, primus inter laicos et dignissimus; Rex Angliae est de jure Normanniae sanguinis derivatione geniali, Rex ex conquestu.... Dux Aquitaniae, Dux Burgundiae, Comes Flandrensis, Comes Campaniae, Comes Tolosae, qui dicitur Comes S. AEgidii. Vide D. Brussel de Usu feud. tom. 1. pag. 133.

Alius tamen Franciae Parium ordo recensetur in Regesto Parlamenti pro judicio litis Roberti Atrebatensis, apud Tilium, in quo haec habentur: Au temps ancien n'avoit que 12. Pairs en France, six Lays, et six Clers, dont ne se remuent les Clers, c'est à sçavoir les Pairs Ducs, l'Archevesque de Rheims, l'Evesque de Laon, l'Evesque de Langres. Les Clers Comtes, l'Evesque de Beauvais, l'Evesque de Chaalons, l'Evesque de Noyon. Les Pairs Lays, les Ducs, le Duc de Bourgoigne, le Duc de Normandie, le Duc d'Aquitaine. Les Comtes, le Comte de Tolose, le Comte de Flandres, le Comte de Champagne. Les Pairs anciens sont mis si comme il doivent seoir en jugement en la presence du Roy, et doivent li Pairs Lays seoir à la dextre, et li Pairs Clers et Prelats à la senestre du Roy.

Sane ex judicio lato contra Erardum Briennensem anno 1216. pro Comitatu Campaniae, descripto in voce Submonere, necdum fuisse Parium definitum numerum abunde colligitur, cum Regni proceres alii seu Barones, atque adeo Episcopi interfuerint, tametsi in primis recenseantur Archiepiscopus Remensis, Episcopi Lingonensis, Catalaunensis, Bellovacensis et Noviodunensis: sed de hac controversia videant alii quibus per otium licet, nos quippe ad alia festinamus.

Nonnihil tamen remanet scrupuli, ex eo quod regni proceres alii seu barones, atque ipsi episcopi, qui ferendo huic judicio interfuerunt, non promiscuo indistinctoque ordine cum aliis confunduntur. Et quidem episcopi parium dignitate illustres, quorum hic referuntur nomina, ab aliis episcopis qui barones tantum habentur, distinguntur. Id ergo unum ex eo judicio effici certo potest, cum paribus barones judicasse; ubi etiam illud observandum ejusmodi judicia pronuntiari solitum fuisse, audiente rege et judicium approbante.

Parium decanus inscribitur dux Burgundiae in Invent. Chart. reg. ann. 1482. fol. 108: Littera homagii ligii facti domino regi Ludovico XI. per Philippum ducem Burgundiae,.... ratione ducatus Burgundiae, parreriae et decanatus Parium, comitatus Flandriae, etc.

Ceterum Pariatus titulus quibusdam praeterea majoribus praediis attributus est ex privilegio Regum speciali; sic Philippus IV. Comitem Andegavensem Paris dignitate illustravit ann. 1297. ut videre est in Charta ejusd. Regis apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 1301: Considerantes etiam quod xii. Parium, qui in praedicto regno nostro antiquitus esse solebant, est adeo numerus diminutus, quod antiquus ejusdem regni status ex diminutione ejusmodi deformatus multipliciter videbatur...... Comitem ipsum (Andegavensem) de gratiae nostrae abundantia et plenitudine regiae potestatis, praefati regni nostri creamus et promovemus in Parem, et paritatis hujusmodi dignitatem Andegaviae Comitatui annexantes, praesentium tenore statuimus, ut tam in se quam successoribus ejusdem Comitis Andegavensis, qui pro tempore fuerint, Par ejusdem regni perpetuis temporibus habeatur, omniumque Paritatis ejusdem, quemadmodum diligens et fidelis noster Dux Burgundiae compar ejus, jure et praerogativa laetetur. Ubi quae de antiquitate duodecim-viratus Parium habet, utrum ad tempora S. Ludovici referri debeant, judicet Lector. Recentiores reliquos Pares omittimus, ne actum agere videamur.

Reg. Cam. Comput. Paris. in Bibl. reg. sign. 8406. fol. 211. r°: Comes Blesensis dicit, quod est par de Viromandia, et sic usi sunt ejus antecessores, ut dicit; nec debent ire in alium exercitum quam regis.

Neque vero hic praetermittendum aliud fuisse olim Parem esse, aliud in Paria tenere, hinc qui in Paria tenebat, non continuo Par reputabatur. Id confirmat D. de Lauriere in Gloss. Jur. Gall. ex Stylo antiq. Parlam. part. 2. cap. 2: Item sciendum, quod domini de sanguine Regio, quamvis non teneant aliquas ex terris antiquae Pariae, nihilominus Rex eis dare consuevit, et concedere certa privilegia, eorum dominationes in Paria tenendi, maxime terras quas tenent per partagium, illas videlicet, quae per partagium dependent a domo Franciae; sed respectu illarum quas acquirerent, illas non tenent in Paria, nisi ad hoc habuerint speciale privilegium. His praemissa 12. Parium series.

Inventar. Chart. reg. ann. 1482. fol. 55: Littera per quam rex concedit domino Ludovico primogenito suo, quod possit tenere in Perreriam omnes terras, quas ex dono dicti domini regis habet et possidet in regno. De anno 1410.

Pares Communiarum, qui vulgo Scabini, Majoris seu Praefecti civitatis Assessores, quos ille in consilium adhibet, ut dominus feudalis vassallos suos Pares. Charta Communiae Belvacensis anno 1182. Ordinat. reg. Franc. tom. 7. pag. 622.: Tredecim Pares in Communia eligentur, etc. Vide Sugerium Epist. 76. Pares Communiae de Pontisara, in Tabular. Domus Dei Pontisar. ad annum 1261. In Regesto Constabulariae Burdegalensis crebra est mentio Juratorum et centum Parium urbis Baionensis, et apud Rymer. tom. 5. pag. 230. Ita in Charta Majoriae Rotomagi et Falesiae, mentio perinde est centum Parium earumdem civitatum, ex quibus eligi solebant 12. Scabini, et 12. Consultores, post Ordericum Vitalem pag. 1066. et apud de Lauriere tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 307. Apud Pictavos Pares dicuntur, qui Majoris officio functi sunt, quod exacta dignitate, in Parium numero haberi soleant, et in rebus publicis Majoris Assessores sint. Ii autem juramentorum lites et controversias dijudicant. Nam ut est in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 31: Unusquisque per Pares suos judicandus est, et ejusdem provinciae; peregrina vero judicia modis omnibus submoventur.

Lit. ann. 1373. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 619: Nos bien amez le maire, eschevins, conseillers, Pers et bourgeois de nostre ville de la Rochelle, etc.

Paregium, Officium ejusmodi Parium. Charta AEgidii de Sorcy Episc. Tullens. Histor. Tullens. pag. 140: Constituimus in Communitate decem Paregia et in quolibet Paregio unum Parem, qui cum scabino erit in judicio et consilio, assistetque Majori pro bono pacis.

Paria, Parium dignitas et praerogativa, Pairie. Aresta oct. Nat. B. M. ann. 1259. 1. Reg. f. 96: Archiepiscopus (Remensis)..... petiit in hac causa judicari per Pares suos, cum in hac causa dependeat magna pars dignitatis et Pariae suae vel jus. Litterae Philippi V. Reg. Franc. ann. 1316: Comitatum Ebroicensem Pariam Franciae perpetuo fecimus... eosdem Comitem et Comitatum Parium et Pariarum Franciae consortio aggregantes.

Parrie, in Lit. ann. 1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 435.

Pareria, et Parreria, Eodem significatu. Recognitiones et homagia ann. 1317. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 169: Simili modo Richanus de Spina, dominus in parte de Monte-Jayo confessus fuit, tenere majus dominium seu directum loci de Monte-Alto et Pareriam, quam dictus Richanus habet apud Sorberios in Rosanegio. Charta erectionis Baroniae Borbon. in Ducatum ann. 1327: Quod ipse (Dux Borbonesii) ratione Ducatus supradicti,... dictos Ducatum et Comitatum Marchiae in Parreriam et ut Parreriam Franciae teneat. Liber Archidiaconi in Archivis Eccles. Camerac: fol. 14. ad ann. 1336: Praefatus baillivus Camerac. sicut suo incumbebat officio, requisivit dominum Ingergerium, dominum de Ambasio et dominam Mariam de Flandria ejus uxorem, tunc ibidem praesentes, ut ipsa domina Maria de Pareria de Rumiliaco et terra S. Supplicii et aliis ejus Pareriae pertinentiis... et ipse dominus de Ambasio ejus maritus tanquam ballus..... ipsi homagia et debita juramenta facerent et praestarent adhibitis solemnitatibus consuetis; qua requisitione facta, dicta domina Maria junctis manibus in manibus dicti baillivi 1°. de Paria de Rumelli et de S. Supplicio et aliis ejusdem Pariae pertinentiis.... et ipse dominus de Ambasio... dicta homagia... praestiterunt. Homagium Johannis Ducis Britanniae praestitum Karolo Regi ann. 1366. ex Archivis castri Nannet.: Ego Dux Britanniae ad causam Ducatus Britanniae et Pareriae Franciae vobis facio homagium ut mei antecessores Duces Britanniae illud facere consueverunt antecessoribus vestris. Vide Paragium.

Pariatus, Idem quod Paria. Litterae Johannis Reg. Franc. ann. 1363. apud Miraeum tom. 1. pag. 118: Novimus insuper coronam stabiliri regiae Majestatis, dum personae praeclari generis, moribus utique et honestate vernantes, dignitatibus inclytis praeferuntur.... His et aliis justis considerationibus excitati..... Ducatum Burgundiae in Pariatu, et quidquid juris, possessionis et proprietatis habemus.... dicto filio nostro (Philippo Audaci) concessimus. Vide Patriatus.

Paritas, Eadem notione, in Literis erectionis Ducatus Britanniae in Pariam, ann. 1297. descriptis ab Argentraeo lib. 5. Hist. Britan. cap. 31.

Perria. Arestum ann. 1341. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. pag. 487: Cum Ducatus et Perria praedicti immediate moveant et teneantur a nobis ratione nostrae coronae ex causa Perriae, ressortiant immediate ad nostrum Parlamentum Franciae.