Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PAR

PAR,³ Pares, praeterea dicuntur, qui unius praedii, seu feudi, domini simul sunt: id est, particeps. Ordericus Vitalis lib. 5. pag. 572. de Gerboredo Castro in Bellovacis: Moris enim est illius Castri, ut ibidem duo Pares domini sint. Tabularium Abbatiae de Rota fol. 108: Hoc quoque factum tali pacto, ut Abbas teneat totum feodum de Matthaeo et Mauricio: et Reginaldus et frater ejus reddant Abbati et Ecclesiae 12. nummos de servitio unoquoque anno, et servitia dominorum reddant in manu Abbatis, et de labore boum quae fecerint in extranea terra sint Pares ipsi et Abbas. Tabularium S. Hilarii Pictavensis anno 864: Eo tenore eaque ratione, ut quamdiu insimul vixerimus, simulque teneamus et possideamus, et qui Pari suo supervixerit, censum dare faciat. Charta anni xi. Theodorici Reg. apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 169: Ut nullus contra Parem suum de istis convenientiis se remutare non posset; quod qui hoc facere praesumpserit, partem suam a Pare suo amittat. Hist. Harcur. tom. 4. pag. 2172: Isti sunt Pares Rabodimontis ..... Robertus Ribemonte est Par et dimidium...... Guido de Moi est Par et debet estagium, etc. Tabul. Vosiense fol. 31: Gausberti nepos hujus comandiae particeps et Par dominus.... fecit guirpitionem de ea.

Pararii, Eodem significatu. Regest. 87. Chartophylacii regii: Item tenet a domino ipse Gononus et Johannes Morelli ejus nepos et eorum Parerii quedam nemora et quosdam essartos. Ibid.: Et inde percipiunt tachiam Bucheti et eorum Parerii. Declaratio Guelisii de Aurolio in Comment. ad Histor. Dalphin. pag. 24: Dictas poypiam, domum et seignoriam nomine suo et suorum Pareriorum, condominorum de Royreno tradidit et reddidit. Pairiers, in Comput. ann. 1268. ex Bibl. reg.: De mon segneur Challe de Rochefort; et ses Pairiers, etc. Charta ann. 1307. in Archivis S. Victoris Massil.: Pro parte contingente suos Parerios de taschis ipsis annis singulis solvere. Alia ann. 1387. ex Schedis Pr. de Mazaugues: Sicut alii eorum Parerii et condomini locorum. Adde Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 32. 89. tom. 2. pag. 530. et tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 102.

Parerii, dicti etiam Cohaeredes, quod ejusdem haereditatis participes, in Statutis Forojul. ann. 1292. ex Archivis S. Victoris Massil.: Si homines diversorum Pareriorum se coheredum in uno castro pelagiam faciant sive rixam inter se, etc.

Parierii, Eadem notione, in Charta anno 1180. in Regesto Tolosano, in qua etiam interdum participes dicuntur. Alia anno 1245. ibidem: Notum sit cunctis, quod Enricus de Castanhaco pro se et pro aliis dominis de Castanhaco Parieriis suis, etc. Pariarius, in Historia Episcoporum Lodovensium pag. 228. Chronicon Vosiense utitur etiam voce, Particeps: Hanc fidelitatem juraverunt Vicecomiti, et ipse illis, ipsique inter se, sicut legitimi Participes. Charta Pariagii ann. 1160. apud Chopinum lib. 3. de Sacra Polit. tit. 3. § 8: Notum.... quod Abbas de Bona valle et ejusdem totus Monasterii Conventus nos aequiliverunt, et Participes constitueruni in villam suam, quae vocatur Laureium, etc. Atque hoc dominii participium et societas

Pariagium vel Pariatio vulgo appellatur, vel appariatio, nostris Pariage: quae quidem vox maxime sumitur pro associatione domini: unde associationes etiam dicuntur in 1. Regesto Parlamenti ann. 1260. fol. 109. et seqq. Charta R. Abbatis Monasterii Caroffensis anno 1308. ex 2. Regesto Philippi Pulcri num. 11: Communionem, communicationem, associationem, Pariagium, cessionem, etc. Litterae Philippi V. ann. 1319. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 697: Non faciemus, seu recipiemus permutationes, seu escambia, nec etiam Pariagia aliqua, in terris, castris, villis sive castellaniis eorumdem, seu in pertinentiis eorumdem in quibus habent altam justitiam. Eadem occurrunt in Litteris Philippi VI. ann. 1338. ibid. tom. 2. pag. 128. Monasteriorum quippe et Ecclesiarum Praesules ut bona sua tuta et illaesa fierent, eorum partem regibus aut Magnatibus concedebant, ut reliquam horum praesidio ac patrocinio tutarentur: quemadmodum, ut est apud Tacitum, Caesares, passim scribebantur haeredes ex triente vel semisse, quo tutius ab iis reliquum patrimonium liberis ac propinquis adservaretur. Volvitur, inquit Chopinus lib. 2. de Doman. tit. 8. artic. 7. in Regestis Curiae Parisiensis, litera de Pariagio Abbatis et Conventus Sarlatensis facta a Domino Rege. Quo loco, et lib. 3. de sacra Polit. tit. 3. art. 8. et 9. complura ejusmodi Pariagiorum profert exempla, quorum quidem ea potissimum erat conditio, ut in appariationem seu in Pariagium adscripti, partem praedii sibi concessam alienare nullo modo possent: quae expresse legitur in Charta Roberti Abbatis S. Laurentii de Longobecco anno 1192. qua Regem Philippum Augustum in omnibus sui Monasterii bonis associat, quae habetur in 31. Regesto Chartophylacii Regii fol. 56: Dominus autem Rex concedit nobis quod id extra manum suam nunquam mittet, sed semper adhaerebit coronae, et medietatem suam nunquam capiet per se divisim, sed semper de communi. Praepositus autem qui ibi erit, faciet fidelitatem Regi, et nobis, et Dominus Rex cum universis rebus nostris quae in sua sunt potestate, in custodia sua suscipit et defensat, in quantum de jure poterit. Exstat ibidem Charta alia ann. 1290. fol. 57. qua Abbas S. Martini de Raucurte Regem eumdem associat in praedio Wasguemoulins, cum hacce conditione: Quia vero in memorata villa nos benigne et libere eum collegimus, ne ex dono quod ei fecimus, damnum nobis eveniat per malum donum, concessit nobis ut in verbo regio* Grantaine, quod nec dictam villam, nec aliquid quod ad illam pertineat, a proprietate sua alienabit, neque ipse neque successores sui Reges Franc. extra manum suam mittent. In Charta ann. 1279. quae legitur in Hist. Episcoporum Cadurcensium num. 154: Bernardus de Pertica Domicellus dicitur vicarius Pariagii de Cadurco. Adde num. 143. 160. 177. Sammarthanos in Episcopis Wapincensibus n. 26. et Gloss. Jur. Gall. v., Pariage.

Pareria, Idem quod Pariagium, Dominii societas. Charta ann. 1220. tom. 2. Macer. Insulae Barb. pag. 531: Nullam faciat munitionem novam nec in monte, nec in planitie, nec Pareriam acquirat in aliquo castrorum istorum. Litterae ann. 1333. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 241: Mandamus, vice et nomine dicti D. Dalphini quatenus, dictas partes et Parerias acquisitas a praenominatis Henrico et heredibus Dom. de Barreto..... expedias et deliberes dicto D. Guillelmo, et sibi homagia, fidelitates, et recognitiones, fieri facias, per homines dictarum Pareriarum, ita quod de illis Pareriis cum earum pertinentiis utatur et gaudeat pleno jure. Homagium Humberto Dalphino praestitum ann. 1234. ibid. tom. 1. pag. 212: Confitens se debere homagium ligium dicto domino tanquam domino de Turre, pro parte et Pareria quam habet apud Turrim et in mandamento ejusdem.

Paria, Eadem notione. Sponsalitium Adalmodis Comitissae ann. 1056. Marcae Hisp. col. 1110: Et dono tibi centum mancusos per unum quemque mensem de ipsa Paria quae datur mihi de Saragesa, in tali videlicet ratione ut postquam, Deo dante, potuerimus acrescere praenominatam Pariam de Serita tantum ut centum mancusi addantur.

Pariarios praeterea vocabant quibus juris pars quaelibet erat in aliquo praedio. Verbi gratia legimus apud Plantavitium pag. 228: Episcopum Lodovensem, ut Pariarium Castri de S. Privato, praeter ea quae ad ipsum spectabant, tanquam ad majorem dominum, et dominum supremum, et dominum feudi, habuisse in jurisdictione dicti Castri decem hebdomadas: quibus scilicet in solidum pro Castri domino haberetur. Exstant apud eumdem scriptorem alia similium conditionum in Pariagiis exempla. Habetur enim Charta anno 1167. qua Richardum Ruthenorum Comitem habere sex menses in turri de Montebruno agnovit et confessus est Gaucelinus Episc. Lodovensis: ut vicissim Richardus quoque agnovit Gaucelinum sex alios menses habere in eadem turri. In alia anno 1243. Bertrandus Maffredi et Gaucelinus frater recognoverunt Guillelmo Episc. Lodovensi se tenere in feudum ab ejus Ecclesia in municipio de Villacunio tres menses et dies decem dominii, et totum Castrum, etc. In alia denique ann. 1246. continente quamdam permutationem, Episcopus Lodovensis accepit a Guillelmo de Lodova quatuor menses, scilicet, Januarium, Aprilem, Maium et decembrem quos idem de Lodova habebat in turri superiori de Montebruno.