Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARABOLA

PARABOLA,² Parabula, Saepissime apud aevi inferioris scriptores usurpatur haec vox pro Licentia, facultate alicui data alicujus rei faciendae, ut liquet etiam a nonnullis e locis supra allatis a Du Cangio. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. I. pag. 85: Nec in ambaxatam comunis ibo nisi Parabola (Parabula Cod. '60) consilii... et tom. I. pag. 93: Nec ad aliquam rixam inceptam, vel incipiendam cum armis ibo sine Parabola potestatis... et paulo post: Et vocatus ad contionem, vel consilium speciale, vel generale per campanam, vel aliud signum... ibo, nec inde me separabo sine ejus Parabola. Fr.

Parabola eundi domum, Praeceptum, ut videtur, sequestrationis. Lib. Stat. Cons. Cuman. inter Monum. Hist. Patr. Taur. tom. XVI. col. 37: Quod Scribe negociatorum scribant omnes Parabolas eondi domum et banna, que dantur et exclamantur sub consulibus negociatorum. - Quam notionem Cl. Cerruti, expositor eorundem Statutorum confirmat op. cit. col. 296. his verbis a charta an. 1254. depromptis: Dominus Rizzardus Brocus consul Cumanus negotiatorum imposuit et in mandatis dedit Monaxio servitori cumano, ut ejus precepto predet et depredari debeat Iordanum Arstizium de Postalese de cent. uno formagii salati omnes masarios dominorum Mafei et Fomaxii fratrum de Castello de Cumis, si confitebuntur dictum fictum de predicta quantitate; et si defidebuntur precipiat ei dictus servitor ut veniat coram dicto consule hinc ad 15. dies proximos facere defensionem, alioquin dictus consul procederet de jure. Et hoc ad petitionem suprascriptorum fratrum de Castello, etc. Fr.