Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARABOLO

PARABOLO, (PARABOLARE) Periclitari, ex Gr. παραϐάλλεσθαι. Monent Salmasius lib. de Modo usurarum pag. 196. et Jacobus Gotofredus, in antiquissimo Codice Bibliothecae Puteanae in Epistola B. Pauli ad Philippenses cap. 2. haberi haec verba, Parabolatus est de anima sua: ubi Graeca praeferunt, Διὰ το ἔργον τοῦ Χριστοῦ μέχρι θανάτου ἤγγησε παραϐολευσάμενος τῇ ψυχῇ. Vide Parabola.