Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARADISUS

PARADISUS, Atrium porticibus circumdatum ante aedes sacras, ex Gr. παράδεισος, qui ab Hesychio definitur τόπος ἐν τῷ περιπάτοι, locus porticibus et deambulatoriis circumdatus nostris vulgo, Parvis. Interdum apud Graecos atrium illud arboribus erat consitum, quo propius ad vocis originem accederet, ut colligitur ex Vita S. Marthae matris S. Symeonis Jun. cap. 7. n. 57. tom. 5. Maii pag. 428. Anastasius in Dono I. PP.: Hic atrium B. Petri superius, quod Paradisus dicitur, estque ante Ecclesiam, in quadriporticum, magnis marmoribus stravit. Et in S. Paulo: Fecit autem in atrio turrem S. Mariae ad Gradus, quod vocatur Paradisus, oraculum, etc. Leo Ost. lib. 3. cap. 28: Fecit et atrium ante Ecclesiam, quod nos Romana consuetudine Paradisum vocitamus, longitudine cubitorum 77. ac semis, latitudine 57. et semis, altitudine vero 15. et semis, 4. et totidem in geminis frontibus, et 8. per latera singula super quadrifidas bases habens, gerens columnas. Quod vero Anastasius atrium et Paradisum S. Petri vocat, στόα, ἣ ἐς τὸν Πέτρου τοῦ Ἀποστόλου νεών διήϰει, dicitur, seu Porticus S. Petri. Orationale vetus Basilicae S. Petri num. 8: Erat oratorium quadriporticum Basilicae, Paradisum dictum, unde ab eo oratorio per Paradisum procedebant in processione Cleri. Vetus Charta Fuldensis, apud Browerum lib. 2. Antiq. Fuld. cap. 6: Wernherus omni devotione diligens decorem domus Dei, fecit Paradisum in Orientali parte Ecclesiae, columnis, porticibus inferioribus, et superioribus honorifice constructis. Capellam etiam regia dignitate fulgentem apposuit, ita ut locum ipsum Paradisum voluptatis non immerito appellare possimus. Versus Angelranni apud Hariulfum lib. 4. cap. 17: A fundamentis instauravit Paradisum. Chron. Laurishamense ann. 948: Paradisum totum plumbo operuit, pulpita ante portas ejusdem Paradisi fabricavit, etc. Charta Anacleti Antipapae ann. 1134. pro Beneventana Ecclesia: Totum integrum Paradisum et atrium quod est ante ipsum Episcopium, Ecclesiam videlicet S. Mariae, etc. Notanda vero quae de Paradiso Ecclesiae Centul. habet Scriptor Vitae S. Angilberti Abb.: Ipsa moenia quae vocantur Paradisus, turrita mole surgentia, tribus altariis consecrata sunt: videlicet in porta Occidentali altare S. Michaelis, in porta Australi altare S. Gabrielis,... in porta autem Septemtrionali altare S. Raphaelis.

Paradisos porro interdum vicem coemeteriorum praebuisse declarant quae de Ottone II. Imp. habent scriptores, quem in Paradiso B. Petri Romae tumulatum tradunt Leo Ostiensis lib. 2. cap. 9. Chron. Laurishamense, etc. Ita etiam Sicelgaitam, Roberti Guiscardi uxorem, ibidem humatam scribit Paulus Diac. lib. 4. Ch. Casin. cap. 8. Ugutio: Paradisus est locus morientis partibus constructus. Certe ut paradisi, ita et coemeteria atria dicuntur: unde Tabularium S. Victoris Massiliensis apud Guesnaium in Annal. Massil. pag. 296. vocis etymon confingit: Idcirco vero idem locus ad portam Monasterii situs, vocatus est Paradisus, sicut et nos comperimus, quia multorum corporum, scilicet sanctorum Martyrum, Confessorum, Virginum eodem loco quiescentium decoratur auxiliis, et suffragatur meritis, etc. Hanc vocem habent praeterea veteres Inscriptiones Christianae apud Gruterum pag. 1163. Annal. Francor. Fuldenses ann. 896. Paulus Warnefrid. lib. 5. de Gestis Langob. cap. 31. Aimoinus lib. 4. Hist. Franc. cap. 34. Anonymus in Miraculis S. Richarii lib. 1. cap. 10. 18. Vita Aldrici Episc. Cenoman. n. 57. Bernardus Monachus in Itiner. Terrae sanctae cap. 10. Caesarius Heisterbach. lib. 7. cap. 10. Vetus Charta in Hist. Parisiensi Brolii pag. 41. etc.

Eodem Paradisi nomine designata Canonicorum habitatio, quod in atrio, ut plurimum, ecclesiae, vel circa illud, aedificata esset; aliis claustrum dicitur. Constitutio B. Episc. Barchin. ann. 1298. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 607: Ordinamus, quod nullus Canonicus cujuscumque conditionis aut status existat, nullusque beneficiatus habens hospitium ab ecclesia praedicta, vel ratione sui beneficii in eadem ecclesia, possit hujusmodi hospitium locare, nec commodare, nec alio quovis modo concedere infra locum vocatum Paradisum alicui personae, nisi Canonico, vel alii clerico, qui sit ad divinum servitium ecclesia deputatus. Latius interdum patuit ejusdem vocis notio, cum ad totum territorium, quod ad ecclesiam vel monasterium pertinebat, extensa est. Id de monasterio S. Victoris Massil. ex variis ejusdem Instrumentis constare scribit Marten. in Gloss. ad calcem tom. 5. Anecdotorum.

Paravisus, in Charta laudata ab Hemeraeo de Academia Parisiensi pag. 13. ex Magno Pastorali Ecclesiae Paris.

Parvisius. Matth. Paris. ann. 1250: Unde pro illa substantiola persolvenda cogebatur ille pauperculus, multis diebus scholas exercens, venditis in Parvisio libellis, vitam famelicam et Codrinam protelare. Charta ann. 1542. tom. 2. Hist. Meld. inter Instrum. pag. 286: Usque ad Parvisium praefatae ecclesiae Meldensis a dicto choro et assistentium multitudine cum honore et reverentia conductus est.

Pervisus. Fortescut. de Laudibus legum Anglic. cap. 51: Sed placitantes tunc se divertunt ad Pervisum, et alibi consulentes cum servientibus ad legem, etc. De vocis paravisus etymo, vide quae habet Somnerus ad scriptores Anglicos v. Triforium, et an ejus conjectura probetur omnibus.