Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARADISUS

PARADISUS,² fem. gen. Hortus cultus et amoenus, quae nativa est hujusce vocis notio. Baldricus apud Mabill. tom. 5. Annal. pag. 146: Admirabar Paradisum opimam, quae me inter mala sua granata diu nutrierat... praesertim quoniam horto illi ferme sex lustris custos et hortulanus extiteram.