Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARADISUS

PARADISUS,³ Arbor quaedam Terrae sanctae. Jacobus de Vitriaco Hist. Orient. l. 3. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 279: Sunt ibi arbores quae dicuntur Paradisi, habentes folia unius cubiti longa, et medii lata, ferentes poma oblonga et in uno ramusculo centum sese tangentia, et melleum saporem habentia. Paradisi est genitivus casus.