Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARADISUS

PARADISUS,⁴ Regio, tractus, Gall. Païs. Hist. Episc. Roman. apud Stephanot. tom. 7. Fragm. Hist. MSS: Alexander 11. cum esset Lucanus Episcopus, natione Mediolanus, concorditer est a Cardinalibus electus. Contra hunc fuit Candolus qui fuit Parmensis Episcopus, et fere ab omnibus episcopis Lombardiae in Papam est electus. Asserebant enim Papam non debere eligi nisi de Paradiso Italiae.