Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ANNUS

ANNUS, Non quae apud veteres, qui Christum praecesserunt, anni ratio, sed quam diversa etiam post Christum natum apud omnes fere gentes fuerit, hic disquirere videtur operae pretium: cum absque hacce notione in perlegendis mediae aetatis Scriptoribus plerisque tenebrae offundantur; dum suam quique annos numerandi, et eorum initia auspicandi rationem servant: quod quidem breviter prosequemur, indicatis auctorum locis qui hac de re ex professo commentarios ediderunt, ut ex iis lectoribus haurire liceat quae pluribus pertractare Glossarii institutum non patitur.

Graecorum computos, aerasque praecipuas esse tres inter eruditos convenit. Nam aliam esse dicunt quae ab initio rerum ad Christi in uterum adventum aut natalem annos computat 5943. aliam quae annos numerat 5501. tertiam quae 5509. constituit. Primam Antiochenam appellabant aliqui, secundam AEthiopicam, tertiam Alexandrinam; priorem vero Petavius Alexandrinam, tertiam Romanam. Secundam amplectitur Synodus VII. Act. 6. pag. 405. Edit. Labbei, ut et Cyrillus Scythopolitanus in Vita S. Euthymii num. 109. Georgius Syncellus, Theophanes, Auctor Miscellae, et aliquot alii. Postrema vero utuntur Scriptores alii Byzantini. Vide Petavium in Auctario lib. 8. cap. 1.

Annos mundi, ut et indictiones, auspicantur Graeci, seu Byzantini Scriptores a Kal. Septemb. uti passim observare est apud Cedrenum, Scylitzem, Pachymerem, Cantacuzenum, Phranzem, etc. unde ejusmodi Indictio Constantinopolitana dicitur apud Petavium, etc.

Anni Martyrum, seu Epochae Diocletianeae, ab AEgyptiis Christianis Ecclesiae Alexandrinae hactenus usurpatae, initium desumitur a persecutione Diocletiani, quam in annum 302. vel 303. vulgo conjiciunt Chronologi: qua de re extant virorum doctissimorum conjecturae ex Concilio Cirthensi potissimum desumptae, Baronii, Scaligeri, Petavii, et novissime V. Cl. Joannis Broei, in ea Disquisitione, quam de initio persecutionis Diocletianeae et Epocha Concilii Cirthensis inscripsit. Ab hac autem aera Martyrum, Alexandrini, Abyssini, et alii annos suos auspicantur. Vide Adonem Viennensem in Chron. initio Constantini, et ann. 527. Chronicon Orientale pag. 85. 109. 124. 125. 127. 146. 202. et doctissimum Henschenium in Exegesi praeliminari ad t. 5. Martii c. 2. n° 11.

Anni Seleucidarum, quibus Judaei plurimum usi sunt, postquam sub dominatu Graecorum esse coeperunt, a Seleuci Regis exordio initium sumunt, quod ab illo anno procedere, qui ante Christianam aeram putatur 312. et est periodi Julianae 4402. quo 117. Olympias iniit. Duplex est horum annorum initium; nam alias a verno tempore, et a Nisan Judaïco, alias ab autumno et Tisri progrediuntur. Rursus interdum lunares anni, interdum Juliani usurpantur et fixi. Judaei in annis contractuum (ita annos Seleucidarum vocant) lunares adhibent. Syromacedones, sive Antiocheni post Julianam anni formam editam solares adsciverunt, atque ab Hyperbereteo, sive Octobri Juliano duxerunt exordium. Haec fere Petavius, quem consule.

Annos praeterea Antiocheni peculiari ratione putabant, a mense Octobri ducto eorum initio, et ab anno mundi 3935. et Periodi Julianae 4665. qua quidem aera, quam χρηματισμὸν τῆς Αντιοχείας vocat, utitur prae caeteris Euagrius lib. 2. cap. 12. lib. 4. cap. 9. Vide eumdem Petavium lib. 10. de Doctr. temp. cap. 62. et lib. 3. Ration. cap. 14.

Anni Gratiaequibus multi saeculo xii. usi sunt dicti quod a Natali Christi initium sumant, ut auctor est Josephus Scaliger in Canonibus isagog. pag. 275. ubi observat AEthiopes aeram Martyrum dupliciter putare, aut ab annis expansis Diocletiani, aut a periodis Dionysianis: ab annis enim Diocletiani abjectis omnibus 532. reliquos esse annos gratiae. Vide eumdem de Emendat. tempor. pag. 693.

Annos ab Christi Incarnatione numerandi primus auctor fuit Dionysius cognomento Exiguus, qui Justiniano imperante, et cum Cassiodoro familiarissime saeculo Christi sexto vixit. Scribit Petrus Gassendus in Kalendario Romano cap. 5. Dionysium, cum annorum series in Canone beati Cyrilli ab anno Diocletiani 153. incoepta, nihil aliud foret quam eorumdem annorum Diocletianorum consecutio, indignum existimasse circulis sacris innectere impii Tyranni, persecutorisque memoriam, satiusque duxisse seriem annorum ab ipsa Christi Domini Incarnatione adhibere. Sed cum is cyclum suum ad Christi Incarnationem accommodasset, et primum ejus annum nominasset eum, in quo Christus conceptus et natus erat, qui Dionysium secuti sunt, cum viderent hominum vitam non ab eorum conceptione, sed ab ortu vulgo putari, animadverterentque praeterea Nativitatem Christi non longe abesse a fine anni Juliani, et Circumcisionem ipsis Kl. Januarii celebrari, communi fere consensu constituere, ut primus Christi annus ab ejus Nativitate duceret exordium. Unde factum est deinde, ut aera communis ininvaluerit uno anno inferior aera Dionysii, servato tamen toto cyclo Dionysiano in caeteris, id est Luna, Litera Dominicali, et indictione, solo excepto capite, quod pridem observatum a Petavio lib. 12. de Doctrina tempor. cap. 2. 3. et in Appendice pag. 890. et lib. 4. part. 2. Ration. 2. cap. 1. et Jacobo Grandamico de die Natalis Christi pag. 84.

Scribit denique AEgidius Bucherius in Chronologia Regum Francorum sect. 1. supputationem annorum a Christo nato in antiquis historiis ante 750. circiter vix usurpatam: deinceps vero sub Pipino Rege ejusque filio Carolo M. paulatim invaluisse: quod ex Annalibus, quos edidit Duchesnius, plane colligere licet.

Anni Secundum Evangelium. Gervasius Dorobernensis: Est alia inter Compotistas et Chronicorum scriptores error, et dissonantia. Nam inter supputationem Dionysii, et illam quae secundum Evangelium esse dicitur anni reperiuntur 22.... si quis autem annos Domini qui secundum Evangelium dicuntur esse conscripti, nosse desiderat, supputationi Dionysii, quem imitamur, 22. annos apponat: haec est enim de annis Domini inter Evangelium, et praefatum Dionysium dissonantia, sicut in suis Chronicis testatur Marianus Scotus, spatium scilicet annorum viginti duorum. Utraque supputatione utitur Florentius Wigorniensis.

Francos annum olim auspicatos a Kl. Martiis videtur innuere Decretum Tassilonis cap. 2. § 12. et Lex Alemann. tit. 18. § 5: Nec in mallo publico transactis tribus Kalendis Martiis post haec ancilla permaneat in perpetuum. Et Concil. Vernense ann. 755. cap. 4. ut bis in anno Synodus fiat. Prima Synodus mense primo, quod est Kalend. Martiis, etc. Vide Notas Sirmondi ad Concil. I. Aurelianense.

Observat Henschenius in Exegesi de Genealogia Regum Dagobertinorum cap. 1. n. 3. Gregorium Turonensem et Fredegarium annos a Natali Domini visos inchoasse, aut saltem Romano more Kalendis Januarii, necdum, inquit, recepta consuetudine, quae deinde paulatim per omnes Francorum ditiones propagata est, a Paschate ad Pascha annos computandi. Sed Mabillonius lib. 2. de Re Diplomatica cap 23. n. 4. ex Gregorio ipso, aliisque conficit Gallos saeculis vi. et vii. a Martio annum incipere solitos fuisse. Deinde sibi objicit unum ejusdem Gregorii locum ubi mensis Maius quintus dicitur, ex quo consequens est Januarium anni fuisse initialem. Ad hanc difficultatem solvendam duplicem annum distinguit vir eruditus, solarem unum a Januario incipientem, lunarem alterum a Martio. Unde inquit, etsi Gallis in usu erat annum incipere a Martio; non tamen desinebant anni initium a Januario repetere, habita ratione cursus solaris. Sic apud Romanos, quibus annum a Jano ducere mos erat ex dicendis, Martius non raro dicebatur mensis primus, September septimus, December decimus, ut apud S. Leonem in Sermonibus, quos de jejunio primi, septimi ac decimi mensis scripsit; cujusmodi locutionis rationem vide apud eumd. Mabill. loco citato.

Iidem tamen et alii e veteribus Scriptoribus annos a Passione Domini interdum numerasse videntur. Gregorius nempe Turonensis in Historia Francorum sub finem librorum 1. 3. et 10. Fredegarius in Historia Epitomata cap. 73. Victor Tunensis in fine Chronici, et auctor Historiae Francorum jussu Childebrandi Comitis scriptae cap. 109. Leguntur Chartae tres in Tabulario Conchensis Abbat. In Ruthenis, quarum prima, quae est 19. sic clauditur: Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini 1062. a Passione 1029. Altera, quae est 20: Ista Ecclesia dedicata est, et donus iste firmatus est 15. Kalendas Decemb. die Jovis, Luna 22. anno ab Incarnat. Dom. 1060. a Passione 1028. etc. Tertia est 64: Anno ab Incarnat. Dom. 1093. a Passione 1059 etc. Legi nuper Chartam originalem Tetbaldi Palatii Comitis, ex Tabulario Ecclesiae Carnotensis, quae sic clauditur: Data 5. Idus Januarii, Indictione 6. anno a Passione Domini millesimo 83. Regni autem Philippi 23. scripta manu Ingelrami Carnotensis Ecclesiae Decani et Cancellarii. At hic evidenter Passio sumitur pro Incarnatione: nam ann. 1083. fuit 23. Philippi Regis, et Indict. 6. Adde Theotfridum Epternacensem in Florib. lib. 1. cap. 6. Rabanum lib. de Computo cap. 63. etc.

Charta Theoderici comit. Flandr. in Chartul. 5. Bertini fol. 51: Hoc autem factum est Brugis in camera Haketti castellani anno a passione Domini 1133.

Pro anno Passionis nonnunquam habetur annus trabeationis, id est, annus quo Christus trabi affixus est, ut apud Baluz. tom. 2. Capitul. col. 630. et 633. et pro Anno Nativitatis seu Kal. Januarii annus Circumcisionis, ut in Italiae sacrae tomo 5. col. 914. et 1619. Haec emendantur in voce Trabeatio; ubi abunde probatur de Incarnatione seu Nativitate debere intelligi.

Annos a Transitu, seu morte sancti Martini non semel putat Gregorius Turonensis, quem mortuum anno 401. vel 402. probat Petavius lib. 11. de Doctr. temp. cap. 4. et parte 2. Rationarii lib. 4. cap. 12; anno vero 400. Petr. Franciscus Chiffletius in erudita illa, quam nuper edidit Dissertatione, de S. Martini Turonensis temporum ratione.

Sub altera Regum Francicorum stirpe annos a Christi Nativitate ordiuntur Scriptores omnes qui secundo et tertio Historiae Franciae volumine habentur: verbi gratia, Carolum M. Romae Imperatorem dictum aiunt die Christi Natalitio anno 801. qui more jam recepto adhuc erat 800. Poëta Saxonicus lib. 4: Festa dies caelis, eadem celeberrima terris, Virginei partus Christique refulserat ortus, Post octingentos, ex quo processerat, annos. Idem Carolus, in ejus Vita, obiisse dicitur 5. Kal. Febr. anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi 814. ubi annus Incarnationis intelligitur annus a Natali Domini incoeptus, ut apud Nithardum anno 813. in Chronici Fontannellensis Fragmento, et alibi passim. Breve Adalardi epocham hanc praefert: Anno Incarnationis 822. mense Januar. Indict. 15. Regni Ludovici 8. Vetus Charta Zuentebaldi sic clauditur apud Doubletum pag. 809: Data 11. Kal. Febr. anno Incarnat. Domini 896. Indict. 14. anno vero Domini Zuentebulchi primo. Concilium Valentinum III. in Praefatione, dicitur celebratum fuisse anno 855. ab Incarnatione, Lothario imperante 15. Indict. 3. mense Januario 6. Idus ejusdem mensis, etc. Ita Concilium Ticinense, Anno Incarnationis Dominicae 855. Indict. 3. mense Februario, die mensis 4. Synodus Ticinensis, Anno Incarnationis 876. Indict. 9. mense Februar. In quibus praeallatis locis conveniunt anni Christi a Nativitate incoepti cum indictionibus. Proinde evanescunt viri doctissimi conjecturae in nupera Conciliorum Editione tom. 7. pag. 1848. et tom. 8. pag. 39. 160. et alibi, qui annos Incarnationis a 25. Martii vel a Paschate ea tempestate numeratos fuisse existimat: quo in errore versatur etiam Beslius in Regibus Aquitanicis pag. 40.

Hic iterum existimat Mabillonius noster Diplom. cap. 23. n. 5. Duplex etiam tunc temporis fuisse anni initium: unum vulgare, commune et ubique receptum, habita ratione anni solaris, quem observabant plerique Historici veteres: aliud Gallicanum, ratione cursus lunaris, quem pauci sequebantur. Hujus calculi argumentum habeo, inquit, ex Historia translationis S. Huberti Episcopi Tungrensis, in qua Carolus M. decessisse dicitur Anno Incarnationis octingentesimo tertio decimo, cum constet eum decessisse more nostro anno 814.

Annus Natalicius, id est, Qui a Nativitate Computatur. Charta ann. 1162. ex Bibl. reg. cot. 19: Tali conditione, ut habeatis et possideatis praefatum pignus, donec duos fructus vindemiae inde recollectos habeatis. Quibus recollectis deinde habeatis et possideatis de anno in annum, scilicet Anno natalicio ad aliud, donec nos vel nostri universum praedictum debitum,.. integre persolvamus.

Annus a Partu Virginis, Eadem notione, inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 524: Hoc autem factum est in ipso castro de Seixac,... Anno a partu Virginis M. C. L.

At sub tertia Regum stirpe Franci nostri annorum exordium ab Domini Incarnatione, hoc est, a 25. Martii, putarunt, licet quando is mos coeperit, non plane liquet. Extat Charta in Spicilegio Acheriano tom. 11. quae sic clauditur: Acta sunt autem haec anno jam paene finito decimo post millesimo, Indictione 9. Epacta 14. mense Februarii, feria 2. Luna 20. sub Imperio Roberti clarissimi Regis Francigeni sive Aquitaniani. Ubi indictio incidit in annum 1011. anni exordio a Kl. Januarii desumpto.

Neque tamen obstitit, quin Kalendae Januariae primus anni dies semper habitae sint. Extat enim Charta Drogonis Ambianensis Dom. de Vinacourt, in Tabulario Vicedomini Ambian. fol. 69. cum hoc temporis adscripto charactere: Fait en l'an de l'Incarnation de Notre Seigneur Jesus-Christ 1183. el mois de Janvier lendemain du premier jour de l'an. Petrus Comestor in Histor. Scholast. cap. 13. Numer.: Tripliciter accipitur annus ab eis (Hebraeis) praeter naturalem. Annus usualis a Januario, quem habent communem nobiscum in contractibus suis, et negotiis communibus agendis, etc. Unde conficitur eo, quo Comestor vixit aevo, hoc est circa ann. 1160. annum putatum a Kl. Januarii. Lit. remiss. ann. 1455. in Reg. 189. Chartoph. reg. ch. 65: Le premier jour de Janvier, que on appelle communément le Premier jour de l'an.

Sed ut verum fatear, addubitari potest, an ea tempestate Franci nostri a 25. Martii. an vero a Paschate annos numerare coeperint, quod postremum labentibus saeculis obtinuisse constat: adeo ut si Pascha post 25. Martii. vel in mensem Aprilem incideret, ante vel post Pascha apponerent, secundum diem in quem incidebat dies Paschatis Dominicus, ita ut ante Pascha annum proxime elapsum; si post Pascha, apponeretur, annum subsequentem denotaret: verbi gratia, extat Charta data 4. Aprilis anno 1375. ante Pascha, quod extitit eo anno, secundum hodiernum annos putandi modum, 22. ejusdem mensis; ita perinde alia legitur data 20. Aprilis anno 1376. post Pascha, quod extitit 13. ejusdem mensis die, ipso anno, secundum hodiernum putandi annos morem. Vide Coquillium in Hist. Nivernensi pag. 262. et Mabillonium Diplom. lib. 2. cap. 23. n. 6. et 7. ubi Cl. Cangii dicta novis confirmantur exemplis, observato tamen Aquitanos a 25. Martii annum constanter duxisse, nulla Paschatis habita ratione. Exstat in Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 540. Epistola Henrici de Villariis Archiepiscopi Lugdunensis quae sic concluditur: Datum Romanis die vigesima nona Decembris 1347. a Nativitate, a qua ducebatur anni initium in Dalphinatu hoc aevo, ut observat et ibidem probat hujus Historiae Scriptor Cl. D. de Valbonays. In Statutis Synodal. Ecclesiarum Cadurcensis, Ruthenensis et Tutelens. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 764. D. habetur haec observatio: Nota quod numerus Lunaris et littera Dominicalis mutatur annuatim in festo Circumcisionis: anni vero Incarnationis Domini mutantur in terra ista in festo Annuntiationis Beatae Mariae, et in quibusdam regionibus in festo Nativitatis Domini. Haec autem statuta, ut ibidem legitur col. 766. E. publicata sunt anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo nono.

At cur Paschatis, primus anni dies fuerit apud nostros, vel certe initium anni, variae sunt sententiae. Josephus Scaliger. Epist. 226. ait, Gallos veteris Ecclesiae secutos consuetudinem, qui Pascha et Paschalem hebdomadam, novum annum vocabant, quae quidem probo vade indigent. Nec longe abest ab ea sententia Petrus Chiffletius in Dissert. de annis Dagoberti cap. 5. scribens, aevo Victorii obtinuisse, ut Paschalis primus fuerit anni dies; idque eruit ex ejusdem praefatione ad Canonem Paschalem, ubi sic loquitur: Pascha quippe, sicut omnimoda traditione cognoscitur, anni principio, non fine celebratur, quae tamen verba ita videntur intelligenda, non quod a Paschate initium annus duxerit; sed quod in primis anni mensibus, duntaxat celebretur. Ego vero, missis quae in hanc rem conferri possunt, existimaverim, id inde manasse, quod, ut ait Joannes Hocsemius, cujus verba mox dabimus, ab ipsis Ecclesiae fere primordiis, ea obtinuisset consuetudo, ut tabella Cereo Paschali appenderetur, in qua annus currens describeretur, indeque ejus initium putarent Franci: iis enim fuit mos iste proprius. Unde in Tabulario Lingonensi legitur diploma cum hac temporis nota: 12. mensis Februarii, Indict. 12. anno 1328. more Gallicano. Aliud: Anno Domini 1384. sumpto a Paschate more Gallicano, die 6. mensis Maii. Imo in ipsomet cereo annum fuisse inscriptum innuere videtur Caeremoniale vetus Ms. eccl. Carnot.: Ante Horas (Sabbati S.) clericus succentoris scribat in cereo, secundum tabulam Dionysii, annum incarnationis et cetera.

Hinc est quod a cerei benedictione, in quibusdam locis, novus annus computaretur, ut videre est in Charta scripta apud Villam-novam prope Avenionem le Samedi saint de Pasques, apres la benediction du cierge, le premier d'Avril de l'an 1363. in Monito ad tom. 4. Hist. Occit. pag. vij. Quae computandi ratio obinuit etiam in Atrebatibus, uti docet Apocha Ant. de Wavrans castel. Atrebat. apud Duchesn. inter Probat. Monmor. lib. 3. cap. 1. pag. 224: Le deux d'Avril nuit de Pasques communiaux, avant le Cierge beni l'an 1490. Quod alibi a benedictione fontium fiebat, ut colligitur ex Charta data 5. Aprilis ann. 1539. après fonts benis, apud Louverval. in Nobil. Picardiae.]

Sed tandem Caroli IX. Regis Edicto anni 1564. cautum est, ut in Galliis, in publicis privatisque tabulis ab Kl. Januarii annorum repeteretur exordium.

Gallorum exemplum secuti sunt Belgae ann. 1575. quo Olivarius de Wraeo, uti observat Mabillonius loco paulo superius citato, tradidit novum calculum mandato Philippi II. Prius a Paschate, ut Galli, annum exordiebantur. Hanc ante reformationem Historici nonnulli utrumque calculum non raro exprimebant, ut in historia Episcoporum Autissiodor. ubi Audoinus in cap. 76. translatus dicitur ad sedem Magalonensem anno quinquagesimo tertio (nempe post 1300.) more curiae Romanae in Nativitate Domini, more autem Gallicano anno quinquagesimo secundo; quem duplicem modum idem auctor distinguit etiam in seqq. cap. ad 80. atque inde evidens fit, annos Incarnationis apud Gallos, etsi a Paschate incoeptos, non praevertisse annos Nativitatis receptos a Romanis, sed trimestri spatio posteriores fuisse, quod maxime notandum est: tametsi Incarnatio Nativitatem novem mensibus praecesserit. Quippe Galli annos Incarnationis et Nativitatis, quin imo et Passionis promiscue adhibebant seu confundebant: quod exemplis probat idem Mabillonius cap. 23. n. 8. et 16.

Inveniuntur nihilominus quaedam Pontificum Diplom. inquit idem Auctor cap. 24. n. 9. quorum calculus recentiorem nostrum praevertit. Ejus generis duo Callisti II. nobis suppeditat eruditus Chiffletius in Hist. Trenorchiensi. Primum est Datum Albae per manum Grisogoni S. R. E. Diaconi Card. ac Bibliothecarii xv. Kal. Junii Ind. xiiij. Inc. Dominicae ann. mcxxii. pontificatus domini Callixti Papae anno iij. Alterum habet easdem notas. Atqui Indictio xiv. convenit, non anno 1122. secundum calculum nostrum, sed anno praecedenti. Unde idem Chiffletius in lemmate prioris privilegii notat, datum esse privilegium ann. 1122. a die 25. Martii deducto, scilicet quatenus Incarnatio novem mensibus praecedit: sed anno Dionysiano 1121. ut ostendit Indictio xiv. Alia ejus generis Pontificia Diplomata videntur. Verum quaedam reperiuntur, quorum calculus uno anno Dionysianum praecedit, non solum mensibus novem: quae proinde non possunt ad calculum Pisanum, de quo mox, accommodari. Exstat hujusmodi autographum non dubium in Archivo Dionysiano datum xij. Kal. April. Ind. x. Incarnationis Dominicae anno mciii. pontificatus autem domini Paschalis secundi Papae iij. Quae Indictio, sicuti annus Paschalis tertius anno 1102. conveniunt in Martio; nec sequenti anno convenire possunt, etiamsi calculus Pisanus admittatur: nisi integro anno dicatur hoc diploma Dionysianum praecessisse. Occurrit et aliud apud Puricellum pag. 512. ejusdem Paschalis plane consimile, Datum Laterani per manum Johannis S. R. E. Diaconi Cardinalis, xvi. Kal. Martii, Indict. x. Incarnationis Dominicae anno mciii. pontificatus autem domini Paschalis secundi Papae iij. Hic idem Cancellarius, eaedem chronologicae notae; quae eruditis discutiendae proponuntur, aliaeque similes haud raro occurrentes. Haec fere ad verbum ex Mabillonio, fusius quidem, sed haud inutiliter ad ostendendum non facile rejiciendas esse chartas, in quibus chronologicae difficultates occurrunt cum et in iis animadvertantur diplomatibus, quae nullo modo possunt in dubium revocari.

Ad solutionem propositi hic problematis circa notas chronologicas duarum Paschalis II. PP. bullarum, consule Auctores novi Tract. de re diplom. tom. 5. pag. 258.

Annos Reginarum nonnunquam inter notas Chartarum chronologicas fuisse annotatos, discimus ex Charta Ludovici VI. in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 1. fol. 88. r° col. 1: Actum Parisiis publice anno incarnati Verbi M. C. XXIIII. regni nostri XVIII. Adelaidis. X.

De Trevirensibus, haec habet Browerus lib. 18. Annal. Trevir. pag. 1052. 1. Edit.: Carolum IX. Gallorum Regem more veteri sublato ad annum 1567. edixisse constat, ut Januariae Kalendae annum deinceps aperirent, quod etsi hic et alibi passim obtineat, nescio tamen quid Notariis et Scribis Trevericis antiquitatis adhaereat, ut de stylo suo et jure non concedant, sed iis in publica scriptura 25. Martii sacratissimae Virginis Annunciationis sacer dies primus in anno Treverico maneat. Gesta Balduini Lutzemburg. Archiep. Trevirensis lib. 1. cap. 14. anno Domini 1307. sexto Id. Martii More Treverico scribi consueto, etc. Adde lib. 2. cap. 16. lib. 3. cap. ult. Vide Josephi Scaligeri Epistolam 226. pag. 484.

Beda de Ratione temporum cap. 13. auctor est veteres Anglos menses suos juxta Lunae cursum computasse, annumque auspicatos ab. 8. Kal. Januar. die, quo Natale Domini celebratur: quod testantur firmantque vetera Regum Anglosaxonum Diplomata apud Ingulfum, et in Monastico Anglicano, quae annos Incarnationis praeferunt, quos a Natali Christi orsos esse satis declarat Charta Edwardi Confessoris in eodem Monastico tom. 1. pag. 62. quae sic clauditur: Acta apud Westmonasterium v. Kalendas Januarii die sanctorum Innocentium, anno Dominicae Incarnationis mlxvi. Indictione iii. Nam hic annus 1066. 28. Decembris, secundum nostram annos ineundi rationem, esset tantum 1065, qui quod annus a Natali initium apud Anglos duceret, fuit 1066.

Idem etiam annos Incarnationis computandi mos servatus est in Anglia a Normannis, saltem Guillelmo ipso Notho regnante, ut ex aliquot Chartis colligitur in eodem Monastico tom. 1. pag. 43. 55. etc. Nam deinceps vix ulla in Anglicis diplomatibus annorum nota reperitur, cum Regia regni annos, caetera nullos fere praeferant.

Atque hinc fluxit, ut hos annorum characterismos Historiis et Chronicis suis Scriptores Anglici adscripserint. Gervasius Dorobernensis: Inter ipsos etiam Chronicae scriptores nonnulla dissensio est. Nam cum omnium unica et praecipua sit intentio annos Domini eorumque continentias supputatione veraci enarrare, ipsos Domini annos diversis modis et terminis numerant; sicque in Ecclesiam Dei multam mendaciorum confusionem inducunt. Quidam enim annos Domini incipiunt computare ab Annunciatione; alii a Nativitate, quidam a Circumcisione, quidam vero a Passione. Cui ergo istorum magis credendum est ? Annus solaris secundum Romanorum traditionem, et Ecclesiae Dei consuetudinem a Kal. Januarii sumit initium: in diebus Natalis Domini, hoc est, in fine Decembris sortitur finem. Quomodo ergo utriusque vera poterit esse computatio, cum alter in principio, alter in fine anni solaris annos incipiat Incarnationis ? Uterque etiam annis Domini unum eumdemque titulum apponit, cum dicit anno ab Incarnatione tanto vel tanto facta sunt illa et illa. His aliisque similibus ex causis in Ecclesia Dei orta est non modica dissensio. Idem Gervasius Dorobernensis: Hac, ut aestimo, ratione inducti sunt omnes fere qui ante me hujusmodi Chronicas scripserunt, ut a Natali Domini subsequentis anni sumerent initium... Hac ergo intentione postposita, praedecessores meos sequi cupio, et annos subscriptos a Natali Domini incipio.

Apud Germanos perinde Christi Nativitas annum aperuit. Wippo de Vita Chunradi Salici: Eodem anno, ut supra, id est, a Nativitate Salvatoris 1027. Indict. 10. etc. Descripsit Doubletus pag. 830. Chartam Henrici Imp. quae sic clauditur: Data 7. Kal. Febr. anno Dominicae Incarn. 1056. Indict. 9. Ubi indictio convenit eidem anno. Bruno de Bello Saxonico: Natalis Christi festivitatem, ubi 1076. annus ab Incarnatione Domini inchoatur, etc. Infra: Transacto vero Natali Domini proximo, qui 1081 ab Incarnatione Domini coeptus annus erat. Venericus Vercellensis in Apologetico Henrici IV. Imp.: Ubi tunc dimicatum est in ipsa Nativitatis Domini vigilia, quae tunc obvenerat die Dominica, quando terminum accepit annus ab Incarnatione Domini 1088. Joannes Hocsemius in Gestis Pontificum Leodiensium cap. 1: Et ne circa discretionem temporum, praecedentis videlicet et sequentis, error quicquam valeat perturbare, attendendum est, quod a tempore cujus memoria non existit, annorum Nativitatis Domini cumulatio, sive cujuslibet anni succrescentis initium in Cereo consecrato Paschali hactenus appensa depingi tabula consuevit, et ab illa hora annus Dominicus inchoabat. Sed quia Romana, et Coloniensis Ecclesiae Leodiensis Metropolitica sedes, in die Natalis Domini annorum ponebant principia singulorum, cujusmodi diversitate plures occurrebant difficultates, et frequentes errores; ne diutius in hoc irrationabiliter membrum a capite discreparet: statutum est, ut a Nativitate Domini nuper praeterita, quae 1333. usque ad Pascha sequens scribi juxta morem pristinum debuisset, anticipando tempus, anni deinceps initium capiatur. Adde cap. 7. 11. et Bedam de Tempor. Ratione cap. 40.

Non tamen id semper obtinuit: exstat enim apud Chiffletium in Beatrice Cabilonensi pag. 113. Charta Henrici Imp. cum hac temporis nota: Datum apud Bernum 5. Kal. Januarii, Indictione 13. anno Dominicae Incarnationis 1224. anni regni nostri 5. Quippe anno 1224. sumpto a Kal. Januarii initio. currebat Indictio 12. anno vero 1225. Indictio 13. Recte quidem, si Germanorum Indictio a Kl. Januarii incoepisset, sed cum ab viii. Kl. Octobris incoeperit, nihil ex Indictione laudata potest effici.

Apud Massilienses medio circiter 13. saeculo notariis praescriptum legimus, ut Chartas notis chronologicis distinguerent; quod vix antea factum fuisse constat ex iis quae supersunt. Stat. ann. 1253. ex Tabul. Massil.: Ordinamus ut omnes notarii Massiliae..... debeant scribere in omnibus cartis publicis vel instrumentis quae facient, amodo scribant diligenter millesimum seu numerum annorum Domini ab incarnatione, et indictionis, et calendarum, et nonarum, et yduum, et horam prout melius poterunt.

Leodienses ad annum 1333. Gallorum, morem, uti testatur Mabillonius Diplom. cap. 23. n. 10. secuti sunt, deinceps vero Germanorum.

Exstant in Hist. Lossensi part. 2. pag. 36. Literae datae Sub anno a Nativitate Domini 1335. Indictione 3. secundum usum et consuetudinem civitatis et dioecesis Leodiensis, quae renovatur ibidem in Nativitate Christi; et juxta juris formam, Indictione 4. mensis Novembris die 25. Pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri D. Benedicti divina providentia Papae XII. anno j.

In Italia annos a Nativitate auspicabantur, ut observat Covarruvias tom. 2. Resol. Variar. lib. 1. cap. 12. § 1. Concilium Coloniense ann. 1310. can. 23: Statuimus etiam ut ex nunc de caetero annus domini observetur, et in Nativitate Christi innovetur a quolibet anno, prout sacrosancta Romana Ecclesia id observat, quae est omnium Ecclesiarum caput et magistra: ut errores et difficultates, qui propter diversitatem incoeptionis anni Nativitatis ejusdem, multotiens evenerunt, de caetero evitentur. Charta ann. 1377: Anno a Nativitate Domini 1397. Ind. 1. secundum cursum et consuetudinem civitatis Mediolani, 2. Decemb. etc. Ita nempe Statuta ejusdem urbis parte 1. cap. 109: More Mediolanensi annus incipere consuevit, et de caetero incipiat in festo Nativitatis D. N. J. C. et hoc respectu instrumentorum publicorum, et actorum judicialium tantum, et indictio in Kalendis Septembr. Joan. Hocsemius cap. 7: Anno Domini 1272. parum ante Nativitatem Domini, vel 1273. post Natale, prout data tunc mutatur in Curia Romana, etc.

Charta Godefridi dom. Asperimontis ex Chartul. ejusd. fol. 43. v°: Donné l'an mil ccc. l. ledit an commensent à ceste Nativitei nostre Signour darrnerement passé à l'usage de Rome, xxv. jours ou moix de Janvier.

Pisani, inquit Covarruvias part. 2. Variar. Resol. lib. 1. cap. 12. n. 2. initium anni Incarnationis adsumunt novem mensibus ante Nativitatem: qua ratione annus a Nativitate quinquagesimus, erit et ejusdem numeri ab Incarnatione usque 25. diem Martii; et ab eo die, qui est quinquagesimus annus a Nativitate, erit quinquagesimus primus ab Incarnatione: qui quidem usus potius placuit quibusdam, quam is quo Florentini utuntur, tribus mensibus post Nativitatem incipientes numerum annorum Incarnationis: unde juxta computationem hanc annus quinquagesimus a Nativitate usque ad 25. diem Martii erit quadragesimus nonus Incarnationis, et ab eo die erit quinquagesimus Incarnationis simul Nativitatis, qui tandem usus apud Romanam Curiam omnino servatur, etc. Quod de Florentinis scribit Covarruvias, firmatur duabus Chartis ex Camera Comput. Paris. in quarum priore Populus Florentinus et Franciscus Sfortia Dux Mediolanensis, anno Incarnationis Christi 1451. indictione 14. secundum cursum et morem Florentinorum, die vero 11. mensis Septembris, Angelum Acciolum ad Carolum Regem Franciae legant, ad ineundam cum illo societatem, qua inita in Castro Montiliorum in Turonibus 21. die mensis Febr. ann. 1451. eadem a Florentinis et Duce Mediolanensi comprobatur 22. mensis Martii anno 1451. Indict. 15. secundum cursum et morem Florentinorum. Unde patet Florentinos quemadmodum Gallos annum a 25. Martii putasse; nam in altera Charta, qui annus 1451. dicitur, fuit nostro more 1452. quo currebat indictio 15.

Conventio inter Joan. le Meingre, dictum Boucicaut, et Gabr. Mar. de vicecom. Pisar. ann. 1404. in Reg. 158. Chartoph. reg. ch. 460: Actum Pisis.... anno Dominicae Nativitatis 1404. anno vero ab Incarnatione Domini 1405. Indictione xj. secundum cursum Januae et Indictione xij. secundum cursum Pisarum, die decima quinta Aprilis.

Ex quibus interpretari licet Diploma Nicolai II. PP. quod profert Baronius ann. 1060. n. 4. ubi sic clauditur: Datum Florentiae, 1. Idus Januarii anno ab Incarnatione Domini N. J. C. 1059. anno 1. Pontificatus ejusdem Nicolai, Indict. 13. Ex quo conficit annum Christi 1059. adhuc fuisse: sexagesimum enim annum Incarnationis a die Annunciationis numerandum fuisse, fuisseque adhuc et annum 1. Nicolai: secundum enim hoc anno, eodem mense Januario, numerari incoepisse, Indictionem vero 13. utrique convenire tempori notato, tam Pontificis, quam Domini Incarnationis. Proinde qui annus 1059. dicitur in hac Charta, erit annus 1060. anni initio ducto vel a Nativitate, vel a Kalendis Januarii. Quam quidem annos Christi putandi rationem obtinuisse in dioecesi Remensi, docet Charta Guidonis Abbatis Monasterii S. Basoli, quae sic clauditur: Datum et actum in Monasterio nostro S. Basoli praedicto, sub anno Domini secundum cursum Ecclesiae Remensis 1390. 13. die mensis Junii, Indictione 12. Pontificatus sanctissimi in Christo Patris ac Domini nostri, Domini Clementis, divina providentia Papae VII. anno 12. Qui quidem annus secundum nostrum putandi morem erat adhuc 1389. quo 12. Indictio currebat, et Clementis VII. Antipapae annus 12. Electus quippe fuerat a Concilio Basileensi 20. Septembr. ann. 1378.

Hic tripliciter errat Cangius, si fides Auctoribus novi Tract. de re dipl. tom. 5. pag. 597. 1°. ad ann. 1378. assignat Concilium Basileense, quod 23. Julii tantum ann. 1431. incoepit. 2°. Annus 12. Clementis VII. adhuc currebat ann. 1390. mense Junio. 3°. Supponendo putandi rationem, Florentinis vel Pisanis usitatam, obtinuisse in dioecesi Remensi.

Neque vero praetermitti debent notae chronologicae, quas exhibet Charta Raimundi vicecom. de Avorta ann. 1122. ex Tabul. Cagnotensi inter schedas Mabillonii: Secundo Idus Maii, vj. regulari, luna v. epacta vj. anno Dominicae Incarnationis m. c. xxij. indictione v. et Interstitio lunari xvij. termino paschali viij. Kal. Aprilis. Haec ad computorum amatores.

Annus a festo S. Andreae exordium ducens, in Stat. Taurin. ann. 1360. cap. 188. ex Cod. reg. 4622. A: Item quod omnes camparii debeant et teneantur custodire, tam rapas quam ravinellas et caetera bona et fructus, ad festum S. Andreae, et ibi incipiat Annus. Id est, annuum tempus, quo dominis terrarum fructus a colonis restitui debebantur.

Extat in MS. Codice Usaticorum Barcinonensium in Biblioth. Thuana fol. 234. 235. Charta Petri Regis Aragon. data Perpiniani 16. Decembr. ann. 1350. qua statuit in posterum annorum initium computandum a die Nativitatis Christi, et ut omissis Nonis, Idibus, atque Kalendis, numerus dierum describatur.

Cypri Regni incolae annum pariter a Nativitate putabant. Charta, cujus initium sic concipitur: Anno a Nativitate 1378. Indict. 1. septimo Martii secundum cursum Regni Cypri.

Islandi annum a festo Natalitiorum Domini ordiuntur veteri consuetudine, quam jus patrium retinere coegit, inquit Olaus Wormius lib. 1. Fastor. Danic. cap. 7. 12. at apud Suenonem in Legibus Castrensib. cap. 7. Circumcisionis dies dicitur novum annum inchoare.

De annis Mahumetanorum, vide in verbo Hegira.

De annis Hispanorum, vide AEra.

Atque haec summatim de variis annos putandi rationibus ad mediae aetatis Scriptores intelligendos scripta sufficiant: quae quidem ut faciliori methodo percipiantur, placuit primo tabellam a Christo nato ad annum 660. hocce loco inserere, Epochas Christi vulgarem Dionysianam, Periodi Julianae, Graecorum, Seleucidarum, aerae Hispanicae, Cyclos praeterea solis et lunae Julianos, Indictiones, Litteras Dominicales, et Paschatis dies, continentem: cui subjungimus aliam, continentem praeterea Chataicorum, Arabum, Persarum, ac Chowarezmiorum Epochas, ex traditione Ulug Beigi, ad Periodum Julianam et Epocham Christi vulgarem Dionysianam in annis expansis, a Joanne Gravio redactas. Ex quibus quidem tabulis et laterculis, Lectori statim ac solo intuitu percipere licebit, ad quem Christi annum ejusmodi minime protritae Epochae referendae sint.

Annus Boni Publici. Lit. remiss. ann. 1474. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1289: L'an mil cccc. lxv. qui fut l'an, que l'en disoit l'Année du bien publique, etc. Aliae ann. 1477. in Reg. 203. ch. 16: Comme l'année courant mil iiijc. lxv. ou environ, qui fut l'année des premieres guerres et divisions advenues en ce royaume du temps de nostre regne, qu'on a depuis appellé l'Année du bien public. Haec sufficiant in re caetero notissima.

Annus Embolismalis, id est, superexcrescens, qui 380. dies excedit, habens tredecim lunationes. Ita Gervasius Tilberiensis in suis Otiis Imperialibus apud Leibnitium Scriptor. Brunsvic. tom. 1. pag. 888. De anno Embolimeo supra dictum est.

Annus Emergens. Vide Annus usualis.

Annus Fatalis, Intra cujus cursum causae appellationum apud judices instruendae et terminandae sunt. Constitut. Petri III. reg. Aragon. ann. 1369: Ordinamus quod appellatio annum solum habeat ad appellationem suam prosequendam: ita quod Anno fatali contentus prorsus existat, nec quo (quod) ex causa ad altarem (alterum) fatale vel tempus alterius additum sibi facere extimat. Vide Fatalia.

Annus Gratiae. Concilium Coloniense ann. 1310. cap. 15: Nullus item (Clericus) Annis Gratiae abutens fructus annorum suorum spuriis, vel concubinis suis leget, aut donet. Annus gratiae dicebatur in quibusdam Ecclesiis, ac praesertim in Trevirensi et Coloniensi, annus ab obitu alicujus Canonici, cujus fructus vel ab aliis Canonicis retinebantur, vel ad utilitatem Ecclesiae impendebantur in damnum successoris: quod confirmat Concilium Trevir. ann. 1310. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 247: Cum ex Trevirensi provinciali Concilio... propter multas abusiones Annus gratiae fuerit alias revocatus, nos considerantes, quod hujusmodi revocatio in quandam dissuetudinem est deducta, sicque Cathedralium et Collegiatarum Ecclesiarum quam plurimi Canonici propriis commodis inhiantes in grave praejudicium successorum... fructus praebendarum suarum per annum unum et post eorum obitum sibi retinere et appropriare contendunt, annum talem qui juxta hoc pro successoribus et Ecclesiis bissextilis dici debet, Annum Cratiae nuncupantes... statuimus... ut nulli Canonico talem annum talisque anni reditus liceat retinere... sed ad instituendos successores Canonicos transeant pleno jure. Hist. Comitum Lossens. part. 2. pag. 33. in Charta Joannis Comitis Lossensis pro Capitulo Lossensi ann. 1274: Fructus anni immediate sequentis Annum Gratiae cujuslibet Canonici Lossensis Ecclesiae decedentis perpetuo concedimus et confirmamus, ut dictos fructus liceat vobis integraliter percipere, et in usus Ecclesiae vestrae Lossensis convertere, ut in eadem Ecclesia cultus divinus diligentius observetur.

Stat. Einbeccensia apud Ludewig. tom. 10. Reliq. MSS. pag. 117: Dicimus quod Annus gratiae vocatur totus a die obitus sui usque ad eandem diem anno revoluto, et comprehendit omnes fructus, qui dentur canonico residente et actu deserviente, in quibuscumque fructibus consistant. Stat. eccl. Tullens. MSS. ann. 1497. fol. 103. r°: Annum autem gratiae, ut alii habeant (leprosi) pro debitis solvendis vel in anniversariis constituendis, si in ecclesia sepeliantur.

Annus Legitimus. Vide Annus usualis.

Annus Lunae, Mensis. Dungalus epist. ad Carolum M. in Spicil. Acher. tom. 10. pag. 154: Ergo sicut Annus Lunae mensis est, et annus solis duodecim menses... ita mundanum annum quindecim millia annorum, quales nunc computamus, efficiunt. Mundanus autem dicitur, quia mundus proprie coelum vocatur. Annus Lunaris civilis, si communis sit, continet modo dies 354. modo, quod raro evenit, 353. Vide Clavii explicationem Calendarii Rom. pag. 102.

Annus Magnus. Qui planetis omnibus ad sua loca creationis reversis completur : quod fit demum post quingentos et tringenta annos. Gerv. Tilber. in Otiis Imperial. apud Leibnitium Scriptor. Brunsvic. tom. 1. pag. 888.

Annus Malus, Anno mao, Lusit. annus 1124. Chart. vendit. ap. Sa Rosa de Viterbo in Supplemento Elucidarii pag. 9: Ista Carta fuit facta uno anno post annum malum.

Anni Minores, Infantia, aetas tenella. Rymer. tom 5. pag. 496: Sed praefatus Philippus... dictum regnum Franciae, dum sic eramus in Annis Minoribus constituti, sibi per potentiam contra justitiam usurpavit.

Annus Mundanus, Annorum quindecim millium revolutio, juxta eumdem Dungalum, qui addit ibid. pag. seq.: Mundani ergo anni finis est, cum stellae omnes, omniaque sidera quae aplanes habet a certo loco ad eumdem locum ita remeaverint, ut ne una quidem coeli stella in alio loco sit, quam in quo fuit... hoc autem, ut Phisici volunt, post annorum quindecim millia peracta contingit. Gervasius Tilberiensis in suis Otiis Imperialibus apud Leibnit. Scriptor Brunsvic. tom. 1. pag. 889. ait post Josephum id contingere, non post quindecim, sed post quinque annorum millia: qua de re judices sint Astronomi.

Annus Novus. S. Maximus Taurinensis Hom. de Kalendis Januarii: Gravi utique eorum cor est, atque omni impietate depressum, qui per sacrilegos logos divinis monitis illudentes, vana diligunt, et falsa sectantur, et post omnia ad offensionis plenitudinem dies ipsos Annum Novum vocant. Quamquam non inconvenienter secundum se, Novum appellant Annum: quoniam per nefandas ferias de honestate falsa turpitudo et perversitas innovatur. Novum vocant Annum, quasi novi aliquid aut coelum tunc ostendat, aut terra. Novum Annum Januarias appellant Kalendas, cum vetusto semper errore et horrore sordescant.

Annus Nubilis, Quo quis nubere potest, vel a tutela liber est. Charta ann. 1263. ex Tabul. Carnot.: Quod dicta Margareta, ex quo ad Annos nubiles devenerit, et dictus Gerardus.... singula praedicta volent, laudabunt, concedent et promittent.

Annus Par et Impar, Qui numero pari vel impari constat; quod Latine diceretur Alternis annis. Codex redit. episc. Autiss. ann. circ. 1290. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 73. col. 1: Denarii paratarum, Anno pari xxxvj. lib. Anno impari lx. sol. Consuet. Castellionis ad Sequanam ex Cod. reg. 9898. 2: Doit chacun messaige au terme de S. Martin d'yver quatre moitons aveine, une geline, cinq oeufs en l'An non per, et en l'An per, deux gelines, dix oeufs et trois courvées de bras.

Annus Pragensium seu Pragureiae, Annus scilicet 1440. quo Ludovicus Dalphinus, ex Ducum Alenconii et Borbonii impulsione, a patre rege defecit. Lit. remiss. ann. 1469. mense Octobr. in Reg. 196. Chartoph. reg. ch. 63: Trente ans a ou environ, et en l'Année, que on appelloit l'Année des Pragois ou de la Praguerie, etc. Quae denominatio hinc ducta videtur, quod tunc fere temporis rebellaverunt Pragenses seu Bohemi, quorum rebellio haud felicem habuerat exitum. Vide Longueruana part. 1. fol. 102.

Anni Subditi. Concilium apud Theodonisvillam ann. 821. cap. 1: Si quis Subdiaconum calumniatus fuerit, vulneraverit, vel debilitaverit, et convaluerit, 5. quadragesimas sine subditis Annis poeniteat, etc. Ita can. 2. et 3. Canone vero 4: Si quis Episcopo insidias posuerit, comprehenderit, vel dehonestaverit, 10. quadragesimas cum subditis Annis poeniteat, etc. Ubi Anni Subditi. sunt subsequentes. Ibid. can. I: Si autem mortuus fuerit, singulas supradictas quadragesimas cum sequentibus Annis poeniteat.

Annus Viduitatis, Quo viduae ad secundas convolare nuptias non licet. Scacar. apud Cadom. ann. 1234. in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 27. v°. col. 1: Vidua super hereditate conventa habet Annum viduitatis; similiter ille, quem vidua convenit super hereditate.

Annus Usualis. Gervasius Tilber. in Otiis Imperial. apud Leibnit. Scriptor. Brunsvic. tom. 1. pag. 889: Judaei tres annos distinguunt, Usualem qui a Januario incipit; et hunc nobis communem habent in contractibus et negotiis agendis. Habent et Annum legitimum, quo utuntur in legitimis, quae agunt et distinguunt per lunationes, cujus est Aprilis lunatio prima. Habent et annum emergentem, quem in memoriam liberationis suae computant ab exitu AEgypti.

Annus et Dies in Chartis apponi solebant, ut vim haberent. Lex Alaman. tit. 43: Scriptura non valeat, nisi in qua Annus et Dies evidenter ostenditur. Adde Legem Bajuvar. tit. 15. § 13. Capit. Caroli Magni lib. 6. cap. 147. rec. 149, exscriptum ex lege Wisigoth. lib. 2. tit. 5. cap. 2. unde etiam sua hausit auctor leg. Bajuv. Leges Burgorum Scoticor. cap. 9. et legem 34. § 1. D. de Pignoribus et hypoth.

Annus et Dies, pro anno completo, An et jour. Lex Friderici I. Imperatoris, apud Usperg. ann. 1187: Fines Imperii per Annum et Diem abjuret Vide Grimmii Antiq. Jur. Germ. pag. 222. n. 6.

Annus et Dies, Practicis nostris, An et jour, Praescriptionis species in variis casibus usurpata; verbi gratia, in Lege Longob. lib. 2. tit. 43. § 3. Ludov. Pii 20.. res in bannum missa, si per Anni et unius Diei spatium illam esse in banno permiserit possessor, ad fiscum devolvitur. Similia habentur in Speculo Saxon. lib. 1. art. 38. § 2: Qui per Annum et Diem in proscriptione Imperatoriae majestatis steterit, ille juri erit alienus, et ejus feudum domino liberum vacabit, necnon ejus proprietas esse Imperii majestatis pronuntietur. Ubi Glossa Germanica annum et diem esse sex hebdomadas et annum unum annotat, forte in favorem absentis aut delinquentis. In formula venditionis servi, venditor stipulatur eum sanum usque Anno et Die, Galli dicerent garantir an et jour. In Libris feudorum, qui intra annum et diem, feudi investituram a domino non petit, feudum amittit. Occurrunt similia multa in Consuetudinibus municipalibus.

Annus et Vastum, vel Annus, Dies et Vastum, pars est praerogativae regiae, qua proficua terrarum et tenementorum ad eos spectantium, qui feloniae, aut proditionis minoris condemnantur, contra dominum feudi, ad annum et diem vendicat. et praeterea vastationem tam terrarum quam tenementorum hujusmodi, nisi dominus feudi eadem competenti pretio redemerit. Ita Cowellus, et Rastallus. Willelm. Thorn. pag. 2015: Habet.... catalla felonum et fugitivorum hominum et tenetium suorum, cum Anno et Vasto, in omnibus maneriis suis existentium ubicumque damnatorum. Infra: Hujusmodi catalla (fugitivorum) .... ad regem pertinere debent cum Anno et Vasto. Adde pag. 1898. Monastic. Anglic. tom. 1. pag. 977. et Fletam libro 1. cap. 28.

Jam vero circa etymon hujusce vocis ad Etymologicon Vossii remittendum satius duximus, ne actum agere videamur. Ne tamen studiosum Lectorem aliquid effugiat, exscribam quosdam versus qui in libello de anno Romano, auctore Jacobo Pinoa, p. 5. leguntur: Vox Am prisca sonat circum, quia volvitur annus In se, iteratque viam sua per vestigia semper, Serpentisque suam mordentis imagine caudam Pingitur.