Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARIA

PARIA, Par, Gall. Paire. Charta ann. 1205. in parvo Chartular. S. Victoris Massil. fol. 150: Unam Pariam de ovibus potest Prior in territorio Sallernarum adducere ad luminaria S. Alexii. Vide Par.

De ovium grege potius intelligendum esse probat Inquisitio ann. 1268. ex sched. Pr. de Mazaugues: Item dixit quod vidit jacere Parias ovium hominum de Arelate in castro de Moreriis. Infra: Requisitus quorum erant dictae Pariae sive bailliae, etc. Pars, eodem sensu, in Charta Ludov. comit. Nivern. et Regitest. ann. 1304. ex Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 346: Item se uns fronx ou uns Pars d'oueilles trespasse par eschapée et est pris en autrui meffait, il sera en amende de deux soulz. Vide supra Baillia.