Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARIA

PARIA,² Societas, confoederatio, clandestinum consilium, Gall. Pratique secrete. Litterae Amalrici Ducis Narbon. ann. 1221. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 885: Ipsi autem cives similiter nobis juraverunt, quod nobis et heredibus nostris quicumque nobis succedant, in perpetuum adherebunt,... nec permittent aliquem de inimicis Ecclesiae et nostris in civitatem Agennensem ingressum habere, vel Pariam cum eisdem; sed ipsam civitatem deffendent firmiter contra ipsos. Paulo supra: Ecclesiae inimicis proposuerunt adherere. Vide supra Pareria 2.