Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARIES

PARIES,³ Limbus, ora, Gall. Lisiere, ni fallor. Haud scio an non melius, Par, Ital. Pari, Gall. Paire. Statuta Vercell. lib. 4. fol. 85: De mantiliis et toaliis strictis possint capere.... denarios octo pro Pariete, pro mediocribus solidos tres et denarios iv. pro Pariete, pro amplioribus solidos v. pro Pariete. De toaliis uxellatis pro qualibet Pariete solidos decem Pap.