Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARIO

PARIO, (PARIARE) Parem facere, esse. Tertullianus de Resurr. carnis cap. 6: Et Sermo enim Deus, qui in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit Pariari Deo. Idem lib. de Anima cap. 30: Quia nec Pariasset commeatus hic vitae milliario tempori. Nicolaus de Braia in Ludovico VIII. de Sathana: Quem quia proposuit Actori se Pariari, Ultro digna Dei submisit in igne jehennae.