Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARIO

PARIO,² (PARIARE) Solvere, Gall. Payer. Donatio dominae Onecae apud Jos. Moret. Antiquit. Navar. pag. 597: Quislibet homo qui haec conatus fuerit confringere, Pariet vobis Regi domno Sancio.... auri talenta duo. Charta Muniae Abbat. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 91: Si quis tamen homo.... ad irrumpendum venerit.... pro damno temporali Pariet tibi vel uxori tuae, quantum tibi auferre conaverit, in duplo vel triplo. Quod a rationibus sumtum videtur; nam cum acceptum et expensum congruunt inter se, Pariari dicuntur, secus reliquari. Ulpianus leg. 4. D. de manumiss. (40,1.): Proinde et si nummos prorogavit emtor, cum ei Pariaverit, poterit ad libertatem pervenire. Hinc

Pariatio dicitur ea Scriptura qua apparet satisfactum esse creditori. Lex ult. § 3. Dig. de Condict. indebiti (12, 6.): Pactum quod in Pariationibus adscribi solet. Et

Pariator, Qui paria fecit, nec reliquator est, nostris Reliquataire. Lex 81. ibid.: An Sticho mortuo, antequam rationes redderet, vel Pariatore, vel reliqua habente, etc. Vide Parire.