Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARO

PARO, (PARARE) Ornare, Gall. Parer. Charta Caroli M. ann. 795. tom. 1. Hist. Occitan. inter. Instr. col. 29: Aliquid exinde dilecto filio nostro obtulit, equum, optimum, et brunia optima, et spatam Indiam cum techa de argento Parata. S. Valerianus de Bono disciplinae cap. 8: Una cum assistente sapientia, coelum suspenderat, terram Pararat. Acta Synodi Pontigonensis ann. 876: Mane circa horam nonam venit Imperator Graecanico more Paratus et coronatus, etc. Supra: Venit Dominus Imperator Carolus in vestitu deaurato, habitu Francico, etc. Anonymus in Episcopis Eystetensibus in Gerocho: Veterem illam Evangeliorum capsam ex electro et auro purissimo, gemmisque pretiosis Parari fecit. Hariulphus lib. 2. cap. 19: Paravimus capsam majorem auro et gemmis ornatam, in qua posuimus partem suprascriptarum reliquiarum. Infra: Capsas minores auro argentoque pretiosis honestissime Paratas. Helgaudus in Roberto Rege: Invenit ibi suam lanceam a conjuge gloriosa bene argento Paratam. Chron. Casin. lib. 3. cap. ult.: Dalmaticae Paratae 8. tunicae Paratae 5. etc. Willelmus Andrensis in Chronico ann. 1161: Vidimus eum aliquando incappatum, et calcaribus circa pedes redimitum atque Paratis equis exire Paratum. Ceremoniale Romanum cap. 33. sect. 3: Si vero Episcopus sit, qui cruce non utatur, stans in altari, vel in sede sua cum mitra, vel si non sit Paratus. Occurrit passim.

Paramentum, Ornatus, ornamentum: Gallis Parement. Annales Francor. Bertin. ann. 868: Cum corona auro et gemmis ornata, sed et cum omni Paramento regio cultu exculto. Bulla Alexandri IV. PP. ann. 1255: Libros, calices, et Paramenta ad alia loca transferre. Charta ann. 1367: Item quod nulla domicella audeat portare aliquod Paramentum cum perlis et margaritis aut lapidibus pretiosis. Paramenta seu incourtineamenta, in Charta ann. 1352. ex Regest. 80. Chartophyl. regii Ch. 785. Adde Concilium Ravennense ann. 1311. cap. 8. etc.

Dicitur etiam de rebus omnibus, quae ad cultum divinum pertinent, et maxime de altarium ornamentis et sacerdotum vestibus. Stat. crimin. Saonae cap. 48. pag. 103: Quod si rem non sacram, sed cultui divino dicatam, veluti thuribulum, crucem, missale, antiphonarium, breviarium, ornamenta altaris vel indumenta sacerdotalia, quae vulgariter Paramenta dicuntur, etc.

Paramentum, Phrygium opus auratis, argenteis aliisve filis intextum, Gall. Orfroy. Gesta Guillelmi Episc. Cenoman. tom. 3. Analect. Mabill. pag. 375: Albas undecim, quatuor solemnes cum Paramentis aureis duas alias paratas non ita solemnes, et quinque absque Paramentis.

Paratura, Eadem notione. Charta ann. 1239. in Tabular. S. Barthol. Betun. fol. 42: Ejusdem custodis officii est ipsorum pannorum dissuere Paraturas. Gesta Gaufredi de Loduno Episc. Cenoman. tom. 3. Analect. Mabill. pag. 390: Quinque paria cerotecarum, et duas Paraturas argenteas deauratas ad opus earumdem cerotecarum.

Gall. Pareure. Necrol. eccl. Paris. MS. ad Id. Jun.: Dedit etiam (Adela regina Franc.) albam, cujus Paratura cum stola et manipulo simili opere et laudabili auri broudatura facta sunt. Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Noster fol. 196. v°.: Item piéces de texus ouvrez à perles et à pierretes pour faire estole et fanon,... et la bele Pareure de toalle. Parure, in Invent. eccl. Camerac. ann. 1371: Une autre albe parée de unes Parures batue à or, à cascune vj. ymages de broudure. Hinc

Paratus, Opere Phrygio ornatus. Testam. Everardi Comit. ann. 837. apud Miraeum tom. 1. pag. 20: Vestitum unum de auro Paratum, mantellum unum de auro Paratum, cum fibula aurea. Chron. Cavense apud Murator. tom. 7. col. 951: Pluviales rubeos Paratos x. nigros Paratos xii... annulum pontificalem 1. cum chirothecis Paratis, aliud par chirothecarum non Paratarum.

Paramentum. Hincmarus Remensis ad Carolum Regem, de coercendis militum rapinis: Et ad aliquem diem jubeatis venire Fideles vestros, dicentes, quia eis adcognitare vultis undecumque vobis placet dicere, et antequam de Paramento vestro ad mansiones redeant, commonete eos secundum sapientiam vobis a Deo datam. Infra: Ut si tales sunt, qui antea hanc admonitionem non audierint, eis quotidie, quando ad Paramentum vestrum venerint, relegat. Ubi Paramentum, videtur esse tribunal paratum, seu adornatum. Vide Camera paramenti.

Paramentum, Apparatus sive bellicus, sive alius quivis, rerum necessarium copia, instructio. Testamentum Everardi Comit. ann. 837. apud Miraeum tom. 1. pag. 20: De paramento autem nostro volumus ut habeat primogenitus noster Unroch spatam unam, cum aureis hilcis et cuspide aurea, etc. Oberti cancellarii Annal. Genuens. lib. 2. apud Murator. tom. 6. col. 297: Armavit quidem septem galeas et tres naves majores, quibus milites et arcatores et omnia Paramenta istorum portabantur. Jac. Auriae Annal. Genuens. ad ann. 1293. ibid. col. 606: Viderunt galeas iv. Venetorum per Templarios pro custodia insulae Cypri armatas, in quibus erat armamentum vi. galearum tam de hominibus quam de Paramentis. Rolandinus Patav. de Factis in marchia Tarvis. lib. 6. cap. 1. apud eumdem Murator. tom. 8. col. 253: Et in ipso praedicto die missi sunt homines de Monte Silice cum suis omnibus Paramentis et armis ad Solexinum. Agnellus in Vita S. Maximiani apud eumdem tom. 2. pag. 106: Tunc jussu Pontificis nocte una tanta allata sunt omnia Paramenta, calces et latercula, petras et bisalos, etc. Vide Praeparamentum.

Hinc Parail appellatur, quidquid navi instruendae necessarium est, vulgo Agrez, apparaux. Lit. Phil. VI. ann. 1345. in vol. 2. arestor. parlam. Paris.: La moitié d'une des nefs, avec le Parail et biens d'icelle, sera vendue au profit desdits marchands.

Paramentum, Gall. Appareil, Comparata ad vulneris curationem medicamenta. Lit. remiss. ann. 1360. in Reg. 89. Chartoph. reg. ch. 411: Dictus Robertus visitatus per cirurgicos fuit et paratus; sed Paramenta sibi facta amovit. Vide infra Parare 3.

Paratura, Idem quod Paramentum, Gallice Parure: Paratus, Tertulliano de Corona militis. Solinus cap. 53: Gemmarum adhibent Paratum 2. Paralip. cap. 5: Portaverunt Levitae arcam, et intulerunt eam, et omnem Paraturam tabernaculi. Ubi Gr.: Καὶ τὴν σϰηνὴν τοῦ μαρτυρίου. Gregorius M. lib. 10. Epist. 36: Modo autem de benedictione ejusdem S. Petri transmisimus fraternitati vestrae Paraturam unam, etc. Pontius Diac. in Vita S. Cypriani: Nolo nunc describere loci gratiam: et deliciarum omnium Paraturam interim transeo. Chronicon Monasterii Sublacensis, de Petro tertio Abbate: Hic Abbas sanctus fecit in Monasterio libros, Paraturas optimas, et haereditates multas acquisivit. Eckehardus Junior de Casibus S. Galli cap. 8: Paraturas vero Sanctuarii ille, quas secum inconsiderate carissimas sumpsit, furto amisit. Adde cap. 10. pag. 82. Monachum Sangall. lib. de Carolo M. cap. 26. Conradum de Fabaria de Casibus S. Galli cap. 4. extremo, Regulam Magistri cap. 81. Vitas Abbatum S. Albani pag. 35. Chartam donationis factae Eccl. Cornutianensi edit. a Suaresio, Leges Palat. Jacobi II. Reg. Majoric. tom. 3. Junii pag. lxxv. Annal. Bened. tom. 4. pag. 747. etc.

Paratura Missatica, Ornamenta ad Missam celebrandam. Vita S. Udalrici saec. 5. Bened. pag. 446: Sanctus Episcopus in Deum confidens, Paratura missatica se indui festinavit, et litore fluminis cum suis comitibus Missam devote celebravit. Occurrit praeterea ibid. pag. 453. et 456. S. Wilelmi Constitut. Hirsaug. lib. 2. cap. 15: Cum Missam celebrare voluerit, sacrista ei solito meliorem Paraturam accommodabit. Paramentum Sacerdotale, in Actis Consecrat. Eccl. de Epeia ann. 1186.

Parura, Eadem notione, ex Gallico Parure. Vitae Abbatum S. Albani: Albas habentes Paruras auro, et aurifrigio, et acu plumario decoratas. Charta ann. 1425. apud Rymer. tom. 10. pag. 346: Unam Paruram positam cum perreia et armis Angliae, tres cappas de velvet rubeas, cum rosis aureis. Vide Gobonatus et Spatularia.