Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARO

PARO, Festus: Parones, navium genus, ad cujus similitudinem Myoparo vocatur. Ugutio et Jo. de Janua: Paro, onis, navis piratarum. Parunculus, parva navicula piratarum. Gloss. Sax. AElfrici: Paro, Scaðena Scip, i. hostilis navis. Myoparo, Hið Scip . Parunculus: Pleg Scip. i. conflictus navis, vel etiam Lusoria. Isidorus lib. 19. cap. 1: Myoparo, quasi minimus Paro, idem et Carabus, etc. Ebrardus in Graecismo cap. 10: Barcha, Celox, Paro detur, Musculus, et Mioparo. Florentius Wigorn. ann. 893: Hasteinus Rex paganus cum 80. Paronibus ostium Thamesis fluminis intrans, etc. Occurrit etiam in lib. Miraculor. S. Wlfranni Episc. n. 8. et in Histor. Obsid. Jadrensis ann. 1345. lib. 1. cap. 25. lib. 2. cap. 21. etc. Vide Turnebum lib. 3. Advers. cap. 1. De vocis etymo multa disputant Scaliger, Vossius, Martinius, Schefferus, et alii. Vide Myoparo.

Paro. Charta 39. inter Alamannicas Goldasti: Et in Insola ipsa mancipios tres, et Parones quatuor. Vide Baro et Parschalcus.