Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARO

PARO,³ (PARARE) Vulnus medicamentis fovere, curare. Lit. remiss. ann. 1352. in Reg. 81. Chartoph. reg. ch. 494: Ivit ad domum barbitonsoris dictae villae ad faciendum videri et Parari parvam plagam, quam ex dicta percussione habuerat. Aliae ann. 1357. in Reg. 89. ch. 156: Dictus exponens pannum camisiae suae seu bracarum cepit vulnusque ejusdem Gileti ligavit et juxta posse suum Paravit eumdem. Vide supra, Paramentum in Parare 1.