Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARS

PARS, Schismatici qui in Ecclesia schisma amplectuntur, seu qui haereticis adhaerent. Ita hanc vocem usurpant passim Patres, qui alteram Ecclesiae nomine indigitant. Sic S. Augustinus non uno loco Partis Donati meminit ut et Optatus, Cyprianus in Epist. 72. Pelagius I. PP. in Epistola ad Viatorem edita ab Holstenio, etc. Epistola Episcoporum Italiae ad Illyricos in Fragm. Hilarii: Nicaeni tractatus adversus Arium Sabelliumque, cujus Photinus Partiaria haereditate damnatur, decreta servamus. Ita vocem hanc pro factione usurpat S. Hieronymus Epist. 7: Qui sub occasione partium clementissimi Principis saevissimus omnium extitit tyrannorum. Nostri Parti eadem notione dicunt.

Pars, Factio; unde Partes appellantur, qui factionem aliquam fovent. Charta ann. 1251. apud Cl. V. Garamp. in Ind. ad Hist. B. Chiarae pag. 537. col. 2: Quod nullam Partem recipient in civitate vel comitatu Tuderti, si contigerit ibi aliquam discordiam exoriri. Synod. ann. 1266. ibid.: Excommunicamus omnes, qui de cetero Partem foverint aut pacem ruperint. Will. Gemetic. tom. 10. Collect. Histor. Franc. pag. 187: Nigellum Constantiensem atque Rodulphum... cum eorum militibus custodes in ea (munitione) reliquit... Illico Partes ducis, Deo juvante, ita eos prostraverunt, ut, etc. Vide infra Partesanus.

Pars, pro Regione, quomodo dicimus partie, hac notione. Sulpitius Severus lib. 1. Histor.: Inde in Parte turris Gader tabernaculum fixit. Capitulum 3. ad legem Salicam cap. 5: De negotiatoribus qui Partibus Slavorum et Avarorum pergunt, etc. Elmham. in Vita Henrici V. Reg. Angl. edit. Hearnii cap. 33. pag. 86: Quod subditi eorumdem principum... merchandizare possint tam per terram quam per mare et aquas, solvendo custumas, gabella et deveria,... observando leges et consuetudines Partium ad quas applicare seu in quibus conversari contigerit.

Partes Latinae, pro Italia, in Charta Conrad. ann. 1266. inter Probat. jur. domus Bavar. ad regna Hungar. et Bohem. pag. 10: Universa bona nostra, sive patrimonialia, sive feudalia, cum omnibus hominibus nostris utriusque sexus,.... tam in partibus Germaniae quam Latinis.

Hinc vulgaris illa dictio, hodieque nautis Rhodani usitata, qua pars Orientalis Rhodani a parte imperii; Occidentalis vero a parte regni nuncupatur. Quae distinctio ab illa opinione fluxit quae regnum Arelatense provinciasque ultra Rhodanum positas temere et falso Imperatoribus tribuebat.

Pars Virorum, Locus in Ecclesia ubi stant viri. Stabant autem ii in navi, ad Meridiem et ad dextram, mulieres ad Septentrionem et ad sinistram. Ordo Romanus: Diaconus stat versus ad Meridiem, ad quam Partem viri solent confluere. Amalarius lib. 3. de Eccles. Offic. cap. 2. 32: Masculi stant in Australi Parte, et foemineae in Boreali, etc. Adde Micrologum cap. 9. Honorium Augustod. libr. 1. cap. 145. lib. 3. cap. 66. Amalarium in Eclogis de Officio Missae pag. 1353. 1358. edit. Baluzii, Durandum lib. 1. Ration. cap. 1. num. 46. etc. Synodus Romana ann. 853. cap. 33: Et sicut discrete in Ecclesia singula videntur exposita, ita virorum Pars et mulierum Partibus suis contenta sit. Descripsit Baronius ann. 57. num. 125. hanc inscriptionem Christianam Vaticanam, Ad Sanctum Petrum Apostolum, Ante Regia, In Porticu Columna Secunda, Quando Intramus Sinistra Parte Virorum Lucillus et Januaria Honesta Foemina. Ex qua quidem inscriptione colligit idem Baronius viros sinistram templi partem ut tum digniorem habitam, mulieres vero dextram occupasse: quod quidem vix sibi constat. Nam cum vetera Christianorum templa ad Orientem exstructa fuerint, virique in iis ad Meridiem, mulieres ad Septentrionem locum habuerint, necesse est ut introeuntibus pars virorum dextra fuerit, quod videtur adversari inscriptioni: nisi quod revera reor, sinistra pars virorum, hoc loco sit, pars sinistra respectu partis virorum. Nam constat partem altaris, in quo legitur Evangelium, sinistrum cornu appellari.

Pars, Actor, vel reus, quomodo dicimus Partie. Lex Wisigoth. lib. 2. tit. 2. § 4: Pars utraque, id est, tam petentis, quam petiti, etc. Joannes Sarisber. Epist. 6: Cum ergo Partibus super hoc dies esset praefixa, etc. Quoniam attachiam. cap. 57. § 4: Et adveniente die quindeno, Pars prosequens compareat in Curia, et petat Partem suam, et faciat eam vocari per bedellum, etc. Charta Henrici IV. Reg. Angl. ann. 1401. apud Rymer. tom. 8. pag. 211: In rem suam propriam in hac parte (ut asserit) constitutum, Partem actricem ex parte una, et Joannem Shakel armigerum Partem ream ex altera. Passim. Vide leg. 6. Cod. de Part. interempt.

Pars Actorea et Citata, in Sententia Sigismundi III. Reg. Poloniae, apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 225: Partis utriusque tam Actoreae quam Citatae allegationibus, probationibus et exceptionibus accurate perpensis.

Pars, Advocatus, qui actoris, vel rei partes agit et tuetur. Instrum. ann. 1105. apud Le Blanc in Dissert. Hist. de Monet. pag. 52: Cumque statuto simul termino convenissent, Pars Oddonis agere coepit contra partem domini Abbatis,... At vero pars B. Mariae (Farfensis) enucleatius, veriusque ipsum perspiciens edictum, asserebat quod, etc. Pandect. lib. 32. leg. 97: Imperator interrogavit Partem legatarii.

Pars, Interventor, Practicis nostris, Partie intervenante: unde Partem facere, intervenire. Libert. Sarlati ann. 1370. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 342. art. 10: Sive procurator vel alii officiarii regii causam per se, pro jure regio, moveant, vel adjuncti cum aliis, Partem cum eisdem facientibus. Stat. ann. 1454. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 287. col. 1: Requirendo... procuratorem regium... quathinus cum eisdem consulibus se jungere contra dictum dominum viguerium, et Partem contra eundem facere haberet. Faire partie, eodem sensu, in Lit. ann. 1352. tom. 6. earumd. Ordinat. pag. 63. art. 17.

Pars Regia, Fiscus, aerarium regium. Charta Fern. reg. Hispan. aera 1210. apud Cenc. inter Cens. eccl. Rom.: Si quis igitur... hoc meum spontaneum factum irrumpere praesumpserit,... pro temerario ausu Parti regiae et nostrae centum libras auri persolvat. Vide mox Ad partem alicujus solvere.

Pars Divina. Vetus Charta MS.: Vineas vero... nos antea de Sargite quondam necutiante, Parte divina, cum terra comparavimus.

Pars Terrae, Sors haereditaria in praediis paternis aut maternis. Vulcatius in Cassio: Vivant in patrimonio parentum pro Parte donata. In Marco: Filii Cassii et amplius media Parte receperunt paterni patrimonii. Charta Gaufredi de Liziniano Dom. S. Hermetis ann. 1248. in Reg. Inculismensi Camerae Comput. Paris. fol. 49: Quod dictum castrum habebam et tenebam et expletebam ratione Partis terrae matris meae Hisabellis, etc. Exstat Charta S. Ludovici Regis Franciae ann. 1246. mens. August. in Regesto Cenomanensi fol. 10. num. 15. qua Carolo Comiti Provinciae fratri, et ejus haeredibus, ex consensu Comitum Atrebatensis et Pictavensis fratrum dat, et pro Parte terrae assignat Andegavensem Comitatum cum pertinentiis. In alia ejusdem Regis ann. 1260. mens. Junii de dotalitio reginae Margaretae uxoris: Et après ce nous eussions donné et assigné à nostre feeil Charle Comte de Provence et à ses hoirs la devant dite cité du Mans, avec ses appartenances, etc. Pars haereditatis, in Charta ejusdem S. Ludovici Regis pro Roberto Atrebatensi Comite fratre ann. 1237. apud Haraeum in Castellanis Insulensibus pag. 81. Vide Notas ad Stabilimenta ejusdem Regis lib. 1. cap. 8.

Pars, Divisio, partitio, Gall. Partage. Charta ann. 1172. in Chartul. Guill. abb. S. Germ. Prat. fol. 196. r°. col. 2: Presbyter primus missam cantabit, et capellanus ejus post eum, et sine Parte monachorum beneficium accipient. Galli diceremus, Sans partage avec les moines.

Pars, Latus, Gall. Côté. Inventar. ann. 1389. tom. 3. Cod. Ital. diplom. col. 363: Alae duae tafetalis viridis pro ponendo a Partibus altaris.

Pars, Pecuniae summa, Gall. Partie, eodem sensu, dicimus. Bulla Urbani PP. V. ann. 1467. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 385: Duo millia florenorum auri de Parte seu de partibus ad nos et praefatam cameram pro communi servitio contingentibus, authoritate praesentium tibi ecclesiaeque Magalonensi... remittimus et donamus. Parceau, eadem notione, in Charta Ludov. comit. Fland. Cam. Comput. Insul. ch. 573: Lesquels Parceaus de rente héritable nosdis renneurs nous ont jugiet à payer.

Pars, Recensio, descriptio, Gall. Rôle de finance. Lit. ann. 1373. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 656.: Quamplures financias, Partibus earum in cameram compotorum nostrorum Parisius per vos missis, declaraveritis, etc.

Pars, pro Lege, l. hac parte. C. de prox. sacr. scrin. lib. 12. l. nemo. 5. C. de malef. quae est Constantini. Etiamnum in Venetiis vulgo appellatur. Ita Pancirolus lib. 1. Thesauri var. lect. cap. 77.

Pars Decisa, Decretalium pars ex earumdem collectione detracta atque in Glossas inserta. Consule Hevin. in Arest. parlam. Brit. inter Addit. tom. 2. pag. 65. et Florent. in Praef. ad Comment. in novem priores lib. Decretal.

Partem Habere cum Rege, Formula usitata cum in associationem Rex vocabatur ab aliquo, ut bona sua facilius tutaretur, ejus patrocinio, quam ob rem Regi partem aliquam in eadem bona assignabat. Stabilim. ann. 1270. lib. 2. cap. 31: Sire, ma mere fu franche fame le Roy, et nul ne Part au Roy que Sainte Crois et Saint Agnen selonc l'usage d'Orleanois. Vide Pariagium in Par.

Partes dicuntur divinae Eucharistiae vel panis Eucharistici particulae, quae a Sacerdote inter Missae solemnia fractae in partes minutiores, fidelibus distribuebantur ad Communionem: Ἀγίαι μερίδες, Evagrio lib. 4. cap. 36. in Vita Lucae junioris pag. 985. et in Euchologio, ϰαὶ τίθησι τὴν μερίδα ἐν ἁγίῳ ποτηρίῳ. S. Augustinus apud Bedam in cap. 10. prior. ad Corinth. et apud Gratianum de Consecr. dist. 11. can. 58: Nec quando manducamus Partes de illo facimus: et quidem in Sacramento sic fit, et norunt fideles quemadmodum manducent carnem Christi: unusquisque accipit partem suam, unde et ipsa Gratia (i. ipsa Eucharistia) Partes vocantur. S. Cyprianus de Lapsis: Et alius, qui et ipse maculatus, sacrificio a Sacerdote celebrato, Partem cum caeteris ausus est latenter accipere, sanctum Domini edere et contrectare non potuit, cinerem ferre se apertis manibus invenit. Ubi observandum Eucharistiam olim fideles de manu Sacerdotis manu sua accepisse, quod etiam ex 21. Statuarum Chrysostomi colligitur, ubi δέχεσθαι τῇ χειρί ter habet. Apud Eusebium lib. 7. cap. 9. legitur χεῖρας εἰς ὑποδοχὴν τῆς άγίας τροφῆς προτείνειν. Utramque enim manum porrigebant, et cavo dextrae supposita sinistra panem suscipiebant, ut est apud Cyrillum in 5. Mystag. Rursum idem Cyprianus de opere et Eleemos.: Quae in Dominicum sine sacrificio venis, quae Partem de sacrificio quod pauper obtulit, sumis. Quem morem insinuat alibi non semel, Epist. 56. et lib. de Bono patient, ut et Cornelius PP. Epist. ad Fabium Antioch. S. Ambrosius Epist. ad Theodosium apud Theodorit. S. Hieronymus Epist. ad Theophilum. Obtinuit postea ut Sacramentum Laicis non in manus traderetur, sed in os insereretur, ut observat Balsamon ad canon. 101. Concilii in Trullo, idque cautum canone 2. Concil. Rothomag.

Quae porro supererant particulae sacrae Eucharistiae, pueris absumendae dabantur ex veteri more, ut testatur Evagrius loco citato, quem sua etiam aetate observatum testatur Nicephorus Callist. lib. 17. cap. 52.

Particulae, Eadem notione. Caesarius Heisterb. lib. 9. cap. 35: Nostis, domine, quod hic reposueritis Particulas ? Sic enim hostias vocare solent.

Partes autem vocabant veteres, quidquid e convivio decerpebatur, et ministris aut mittebatur, aut reservabatur. Lampridius in Alexandro Severo: Semper de manu sua ministris convivii, et panum Partes, aut olerum, aut carnis, aut leguminum dabat, etc. Vide Eckeardum juniorem de Casibus S. Galli cap. 2. pag. 51.

Pars, Lusio, Gall. Partie de jeu, in Regesto 80. Chartophylacii regii Ch. 509. ann. 1352.

Pars, pro Partie de guerre, videtur sumi apud Gauterium Antioch. de Bellis Antioch. pag. 457.

Partes, Rationes, qua notione dicimus etiam Parties. Charta ann. 1. Theodorici Reg. tom. 3. Analect. Mabill. pag. 225: De pagensis nostris unusquisque per manus nostras recipimus, vel adrecipere habemus, unde apud Hadingan vicedomino Partes exinde fecimus.

Partem Facere, Foedus cum aliquo facere, inire, Gall. Faire parti, se liguer. Litterae Roberti Comit. Flandr. ann. 1319. apud Rymer. tom. 3. pag. 771: Et si Scoti ad nostros portus declinant, et nostri homines ad Scotiae portus similiter declinaverint, intentionis nostrae et nostrorum non est eos propter hoc in errore fovere, nec in crimine cum eis participando comitare; set solum mercaturas exercendo, Partem minime facientes.

Faire pars, eodem intellectu, in Lit. ann. 1408. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 370. art. 5: Se sont efforciez et efforcent de faire Pars, tant par parolles et libelles diffamatoires, comme par eulx armer avecques aucuns des dessusdiz seigneurs ou leurs gens.

Partem Suam Facere, in Statutis Astens. Collat. 16. cap. 74. fol. 53: Compellere teneatur alium consortem illius domus vel edificii facere suam Partem seu solvere expensas dicte aptationis.

Trahere in Partem, Gall. Tirer à part, Aliquem e turba seducere, apud Eckeardum Jun. de Casib. S. Galli cap. 1. Caesarium lib. 2. cap. 6. Guill. in Vita S. Bernardi lib. 1. cap. 11. Herbertus lib. 2. de Mirac. cap. 41: Mater in Partem filiam traxit, et luridae tabis apparitionem innotuit. In partem secedere, in Collat. 1. Carthag. cap. 10. In partem ire, in Libello delati judicii apud Camillum Peregrinum lib. 1. Hist. Longobard. pag. 225. Secedere in partem, apud Victorem Uticens. lib. 3. et Gregor. Turon. de Vitis Patr. cap. ult. In partem stare, vel in parte, apud Faustum in Vita S. Mauri Abbatis num. 49. Vide Acta S. Dorotheae num. 8. 13. et Revelationem Stephani II. PP. In partem secedere, lib. 4. Chron. Casin. cap. 39.

Ad Partem, vel Ad Partes, a Gall. A part, Seorsum, separatim. Testam. Andreae de Luxemb. Camerac. Episc. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 295: Reservando tamen sibi plenam et omnimodam potestatem huic testamento suo... addendi, subtrahendi... per cedulas, codicillos aut literas clausas ad Partem factas, seu hujusmodi testamento incorporandas. Vita S. Yvonis tom. 4. Maii pag. 550: Episcopus et Cantor et alii convivantes non comedebant de oleribus, pisis vel fabis, quas iste comedebat, quia ista specialiter parabantur pro eo et ad Partem. Lobinell. Hist. Britan. tom. 2. pag. 555: Arma, gladii, enses, lanceae, quae inventa fuerint in monasterio S. Victoris, reponantur in aliqua camera deputata ad Partes. Limborch. Sent. Inquis. Tolos. pag. 181: Te merito suspectum fecimus poni ad Partem in carcere, ut certius veritas probaretur. Charta ann. circiter 1320. ex Regesto Noster fol. 440 v°.: Ordinatum est quod Esmelus judaeus non computetur cum aliis, sed solvat ad Partem secundum quantitatem bonorum suorum.

De Parte, Nomine, mandato, Gall. De la part. Annal. Bertin. ad ann. 863. tom. 7. Collect. Histor. Franc. pag. 81: Carolus rex de partibus trans-Sequanis regrediens, Lutardum Papiae episcopum de Parte Hludowici imperatoris Italiae, et Gebahardum Spirensem episcopum de Parte Hludowici fratris sui regis Germaniae, et Nantharium comitem de Parte Lotharii nepotis sui, accipit pro pace petentes, etc.

Pars Publica, Respublica. Lex Longob. lib. 3. tit. 13. § 2. Guido cap. 2.: A proprio Comite, vel a Publica Parte, id est, qui rempublicam agunt. Leg. Caroli M. apud Murator. tom. 1. part. 2. col. 1: Petre te appellat Martinus, qui est advocatus de Parte publica. Fredegarius in Chron. cap. 66: Cui (Heraclio) successit in Imperii gradum Constantinus filius ejus, cujus tempore Pars publica a Saracenis nimium vastatur. Pars reipublicae, eadem notione, in Epistolis 45. et 47. ex iis quae habentur tom. 1. Hist. Franc. Anastasius in S. Zacharia PP. pag. 78: Idem castrum et tertiam partem, quam pignoris causa detinebat, Parti reipublicae restitueret. Ita

Ad Partem Alicujus Solvere dicebant. Charta Dagoberti I. Reg. Franc. apud Miraeum tom. 1. pag. 241: Omnia et ex omnibus quidquam ad Partem nostram, vel fisco publico, de ipso mercado ex ipsa mercimonia exactare potuerit. Capitula Ludovici Pii ad Legem Salicam cap. 3: Ibi volumus ut 40. denariorum solutio quantitatem habeat, quam vel Saxo, vel Friso ad Partem salici Franci cum eo litigantis solvere debet. Charta ejusdem Ludovici pro Ecclesia S. Juliani Brivatensis: Et nemini cuilibet obsequium pro praedictis rebus fecissent, nisi tantum ad Partem Regis annuatim caballum unum cum scuto et lancea praesentassent, etc. Lex Ripuar. tit. 57. § 2: Aut si legibus eum non potuerit defensare, ad Partem Regis 200. sol. culp. jud. Lex. Bajwar. tit. 1. cap. 6. § 3: Ad Partem fisci pro fredo praebeat fidejussionem. Joannes VIII. PP. Epist. 302: Sciatis per unumquemque vestrum centum aureos dabitis nostrae Parti. Anastasius in S. Hadriano pag. 105: Ut antefatas quas abstulerat civitates, pacifice B. Petro redderet, et justitias Parti Romanorum faceret. Charta Hugonis Regis Italiae ann. 928. tom. 12. Spicilegii Acheriani: Neque aliquod servitium, quod ad publicam Partem pertinuisse visum fuit, etc. Charta Archembaldi Archiepisc. Turon. ann. 993. in Tabul. Major. Mon.: Concedo ut quidquid ex ipsis capellis ad Partem Episcoporum sive Archidiaconorum hactenus in annona, vino... exactum est, etc. Vide Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 175. et Mabillonium tom. 2. Annalium pag. 596.

Ex Parte. S. Eulogius lib. 2. Memorial. SS. cap. 1: Vivaci educatione literaria captus, nec non ex Parte linguae Arabicae cognitus, totam pene juventutem in praedicto coenobio exegit. Phrasis Hispanica, por Parte de lingua Arabica, id est, quod spectat ad linguam Arabicam, Galli dicerent, à l'égard de, etc.

Pro Parte, quomodo dicimus, de la part de, etc. Nomine vel mandato alicujus. Litterae ann. 1333. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 241: Petro de Ambello castellano de Laborello, pro Parte domini nostri Dalphini Viennensis salutem et dilectionem. Infra: Unde tibi praecipimus et districte mandamus, vice et nomine dicti domini Dalphini quatenus, etc.

De Parte in Partem Perforare, Phrasis Gallica, Percer de part en part, Transverberare. Lit. remiss. ann. 1370. in Reg. 100. Chartoph. reg. ch. 776: De gladio longo et acuto... ventrem de Parte in Partem perforavit.

Ex Parte Diaboli, Gall. De par le Diable. Charta official. Autiss. ann. 1338. in Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 40: Incoepit fortius clamare et sibi dicere, Surgatis ex Parte Diaboli, etc.

In Partem Deducere, Excipere, Gall. Réserver. Charta ann. 1318. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 405: Acto etiam inter praedictos et in Partem deducto quod dictus dominus archiepiscopus suis expensis in dicta villa assignet locum idoneum... ad faciendam halam praedicto foro et nundinis tenendis.

In Parte Deponere, Ponere sequestro, Gall. Mettre à part, en séquestre. Charta Otton. comit. Ravensberg. ann. 1166. inter Probat. tom. 2. Annal. Praemonstr. col. 698: Ac si praeter jus et licitum, id est in tempore, quando marchia in sequestro, id est, in Parte deposita est, quidquid illi duo villici, juxta sententiam complicum suorum componant.

Partes Edere, Partitiones orationis facere, orationem per partes ac verba singula examinare. Quintilianus lib. 1. cap. 14: Et illa quidem minora praestare debebit, ut Partes orationis reddi sibi soluto versu desideret, etc. Ejusmodi sunt Prisciani Partitiones 12. primorum versuum AEneidos. Gotofridus Viterb. part. 16. Panth.: Nunc quoque Grammaticae summus Donatus in arte, Hieronymus cum discipulo docet edere Partes.

Nescio an huc pertineat vetus Inscriptio Placentiae, apud Petrum Mariam Campum lib. 14. Hist. Eccl. Placentinae: V. F. C. Terentius. Fructus. Sibi. et. Attico. Ser. Qui. Vixit. Ann. xx. Litteratus. Graecis. et. Latinis. Librarius. Partes. Dixit. ccc. in. Fr. P. xv. in Ag. P. xxv.

Exstat in Biblioth. Sangermanensi Codex MS. cum hoc titulo: Incipit tractatus in Partibus Donati, cujusdam Presbyteri Zmaragdi. Statuta MSS. Augerii Episc. Conseran. ann. 1280: Districte inhibemus ne quis in civitate vel dioecesi nostra docere vel scholas tenere in quacumque facultate praesumat absque nostra licentia speciali; et alphabetum tamen et psalterium tantum ecclesiasticum, et Donatum seu Partes unusquisque libere docere possit. Joan. Molinetus pag. 117: ... Sçait ses Pars et son cathonnet. Sic Burgundionibus aliisque vocatur liber, in quo rudimenta seu prima Litterarum elementa traduntur: quo sensu accipiendum videtur Epitaphium a Naudaeo editum: Hic Jacet Judocus, Qui fuit Romae coquus, Magister in Artibus, Et doctor in Partibus, Et de gratia speciali Mortuus in hospitali. Adde Mascurat. pag. 6. Rabelaisius lib. 1. cap. 14: Hugutio, Flebar, Grecisme, le Doctrinal, les Pars, le Quid est, etc. Hanc Grammaticae partem, qua docentur adolescentes scripta intelligere et probare, ut est apud Martian. Capellam lib. 3. σχεδογραφίαν vocat Anna Comn. lib. 14. Alexiad. pag. 485. aitque recentiorem fuisse inventum, praecipuos in ea nescio quos nominans magistros, Stylianos, Longobardos, seu Italos, quos Glaber lib. 2. cap. 12. et Paulus Warnefrid. lib. 6. de Gest. Longob. cap. 7. Grammaticae prae ceteris operam impensius dedisse testantur. Atque ea notione σχεδογραφεῖν, pro edere partes, usurpat Basilius lib. Περὶ γυμνασίας γραμματιϰῆς, ut et σχέδος pro partibus idem Scriptor et Manuel Moschopulus, qui hanc potissimum Grammaticae partem illustraverunt, posterior libro quem περὶ σχεδῶν inscripsit.