Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARTICIPES

PARTICIPES, Jura et Consuetudines Normanniae cap. 26: Quidam sunt Participes principales, quidam secundarii. Principales sunt inter quos haereditas divisionem sustinet principalem, videlicet qui aequalem debet sustinere portionem, ut fratres et hujusmodi. Secundarii autem sunt, qui non aequalem expectant portionem, sed in aliqua portione portionem reclamant: ut liberi alicujus fratris defuncti in portione ad patrem pertinente suas debent percipere portiones. Gallica editio habet principaux perçonniers, et seconds perçonniers. Charta ann. 1259. in Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 98: Sciant omnes praesentes et futuri quod ego Radulfus dictus Hugo.... et Guillelmus dictus Gehen, et Ricardus dictus le Maniable Participes mei, vendidimus et concessimus, etc. Vide Parierii in Par et Parcennarii. Vide Haltaus. Glossar. German. voc. Ganerben et Gemeiner, col. 584. et 650.