Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARTICIPO

PARTICIPO,² (PARTICIPARE) Societatem habere, consuetudinem cum aliquo jungere, Gall.: Fréquenter quelqu'un, avoir un commerce assidu; quo sensu Participer dixerunt nostrates. Lit. remiss. ann. 1395. in Reg. 148. Chartoph. reg. ch. 4: Cum exponens inhibuisset Petro Fabri presbitero.... ne in domo ipsius conquerentis et cum ejus uxore Participaret, et quia astinere (sic) nolebat, si (dele) participationem hujusmodi per judicem ecclesiasticum inhiberi fecisset, etc. Aliae ann. 1460. in Reg. 189. ch. 499: Le suppliant s'acointa d'une jeune fille,... avec laquelle il Participa et la tint par aucun temps. Vide Participium 1.

Participari. Charta pro Floriac. Monaster. tom. 3. Annal. Bened. pag. 712: Qualiscumque persona quidquam de hac nostra constitutione infringere tentaverit.... cum Eliodoro Participetur qui aerarium Domini infringere tentavit; id est, easdem, quas Eliodorus, poenas sustineat.