Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARVULUS

PARVULUS, Hac voce non puerulus, sed puer etiam 14. vel 15. annorum significatur. Flodoard. lib. 4. Hist. cap. 5: Arnulfo Regi Transrhenensi litteras mittens (Fulco Archiep. Rem.) pro causa Regis Caroli (Simplicis) quem Parvulum adhuc unxerat in Regem. Erat autem Carolus, cum inauguratus est, 14. fere annorum. Egbertus in Excerptis can. 99: Parvulus, usque ad annos quindecim pro delicto corporali disciplina castigatur. Vide Menag. in Hist. Sabol. lib. 3. cap. 9.