Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PARVUS

PARVUS, Paucus: Parvi, Pauci. Praefatio Legis Salicae: Gens Francorum Parva numero. Ita apud Gregorium Turon. lib. 4. cap. 30: Satius enim est ut Parvi contumaces pereant, quam ira Dei super omnem regionem dependeat innoxiam. Victor Tunnensis in Chronico: Illyriciani Episcopi praeter Parva monasteria Parvosque fideles, persecutiones passi consentiunt, etc. Anastasius Bibl. in Stephano III. PP.: Audiens itaque protervus ille Aistulfus Parvos fuisse Francos illos, qui ad custodiam propriarum advenerant clusarum, etc. Adalbero Episc. Laudun.: Qui Parvum meminit, non obliviscitur omnis.

Nostris Petit, eadem notione. Lit. remiss. ann. 1375. in Reg. 107. Chartoph. reg. ch. 238: Une bourse de cuir et un Petit d'espingles. Aliae ann. 1460. in Reg. 190. ch. 57: Après Petits jours,.... icellui Peyroton s'en ala à la porte de la maison du suppliant, etc. Prolog. in Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 152: Longue parole et confuse plait Petit à ceus qui l'escoutent. Bien petitet, pro Très-peu, Perexigue, in Mirac. B. M. V. Mss. lib. 2: En liu de porée au mouton, En liu d'espissez et de chars, Bien petitet et à escars Bis pain mange et noire tourte.