Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PASCUA

PASCUA,
AE, pro Pascuum. Glossae Graec. Lat.: Νομή, ἡ βοσϰή, pastus, pastio, pascua. Charta Ludovici VI. Reg. Franc. ann. 1154. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 34: Terra est, quam mariscos vocant, in usum communis Pascuae constituta. Hist. Novient. Monast. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1132: Usum vero lignorum et Pascuam porcorum in Westerholz habere debet. Histor. Mediani Monast. pag. 269: Sibi retinens usum sylvae Pascuaeque per totum allodium suum. Usurpant versio vulg. Psalm. 22. Tertullian. Apologet. cap. 22. Arnobius in Psal. 22. et 106. Edictum Rotharis Regis Longob. tit. 108. 363. etc.