Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PASTOR

PASTOR Ecclesiasticus, Laicus. Vide Advocatus.

Pastorum Officium, quod in Ecclesia Rotomagensi celebratum statim post Nocturnale officium Natalitii Christi, sic describit Ordinarius MS. ejusdem Ecclesiae: Finito Te Deum laudamus, peragatur Officium Pastorum hoc modo secundum Rothomagensem usum. Praesepe sit paratum retro altare, et imago S. Mariae sit in eo posita. In primis quidam puer ante chorum in excelso in similitudinem Angeli Nativitatem Domini annuntians ad quinque Canonicos quindecim marcharum et librarum, vel ad eorum vicarios de secunda sede, Pastores intrantes, per magnum ostium chori, per medium chorum transeuntes, tunicis et amictis indutos, hunc versum ita dicens, Nolite timere, ecce enim usque in praesepio. Sint plures pueri in voltis Ecclesiae, quasi Angeli, qui alta voce incipiant, Gloria in excelsis Deo, et cantent usque voluntatis. Haec audientes Pastores, ad locum in quo paratum est praesepe, accedant cantantes hunc versum, Pax in terris totum. Quod dum intraverint, duo Presbyteri dalmaticati de majori sede, quasi obstetrices, qui ad praesepe fuerint, dicant, Quem quaeritis, usque dicite. Pastores respondeant, Salvatorem Christum, usque Angelicum. Item obstetrices cortinam aperientes, Puerum demonstrent, dicentes, Adest hic parvulus, usque Isaias dixerat Propheta. Hic ostendant matrem pueri, dicentes, Ecce Virgo, usque qui natus est. Tunc eo viso, inclinatis cervicibus adorent Puerum, et salutent, dicentes, Salve Virgo singularis, usque frui natus visione. Deinde vertant se ad chorum redeuntes, et dicentes, Alleluia Alleluia jam vere scimus, usque cum Propheta dicentes. Hoc finito, incipiatur Missa, et Pastores regant chorum. Dom. Archiepiscopus, si praesens fuerit, cantet Missam.