Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PATER

PATER, Papias: Genitor naturae vocabulum est, Pater dignitatis. Quod quidem discrimen observare est in Epistola Theodeberti Regis ad filium Mauricii Imperatoris: Et quia ad serenissimum atque piissimum Patrem nostrum, genitorem vestrum Mauricium Imperatorem... legatarios direximus, etc. Vide Dissertat. 23. ad Join villam pag. 288.

Eo potissimum titulo, honoris et observantiae causa donati seniores a junioribus, qui vicissim ab eis ad animi paterni testimonium filii vocabantur; eodem praeterea utebantur inferiores erga superiores suos; sed et pares dignitate interdum iis titulis sese invicem compellant: sic Jacobus IV. Rex Scotor. Henricum VII. Regem Angliae patrem nominat, in Epist. apud Rymer. tom. 13. pag. 50: Excellentissimi et illustrissimi principis Patrisque et consanguinei nostri carissimi Henrici... Regis Angliae, etc. Et Henricus Jacobum filium vocat, in Epist. apud eumdem ibid. pag. 56: Illustrissimi principis consanguinei et Filii nostri carissimi Jacobi Scotorum Regis, etc. At, quod notandum est, Abbas Certensis Henricum Reg. Angliae eodem Patris nomine compellat, in lib. nigro Scaccarii pag. 62: Venerabili karissimo domino suo Henrico Dei gratia Angliae Regi... frater A. indignus minister Certes, salutem et orationes. Sciat diligentia vestra, karissime Pater et domine, quod, etc.

Pater, et Pater Monasterii, Abbas. S. Augustinus lib. 1. de Morib. Eccl. Cath. cap. 31: Illi autem Decani cum magna sollicitudine omnia disponentes,... traditionem tamen etiam ipsi reddant uni, quem Patrem vocant. Gregorius M. lib. 1. Dial. cap. 1: Monasterium construxit, in quo ducentorum ferme monachorum Pater extitit. Adde lib. 2. cap. 3. lib. 3. cap. 23. 33. Caesarium Arelat. in sermonibus non semel, Regulam S. Fructuosi cap. 15. Isidorum Hispal. Epist. ad Leudefred. Cordub. Episc. Regularum Concord. Anglicae nationis apud Selden. ad Eadmer. pag. 150. 153. etc. Sic et Abbatissa Mater monasterii dicitur. Vide, Mater.

Pater, Patrinus. Poenitentiale Theodori Cantuar. cap. 4: In Catechumenae et baptismate et confirmatione unus potest esse Pater, si necesse sit. Ruffinus lib. 1. in S. Hieronym.: Quorum alter nunc Presbyter beatae memoriae Valeriani, alter Archidiaconus, alius Diaconus, simulque Pater mihi et doctor symboli ac fidei fuit.

Pater Fidei, Patrinus, ut videtur. Charta ann. 1215: Guillenus quondam filius Adae de Goumercourt recognovit Patrem suum fidei.

Pater Abbas, seu Abbas domus illius quae alteram genuerit, qui Abbas majoris Ecclesiae dicitur, in Charta Charitatis Cisterciensis cap. 5. Rainardus Abbas Cisterc. in Constitutionib. ejusdem Ordinis cap. 65: Defuncto Abbate, Pater Abbas vocetur, et si qui sunt Abbates quos domus illa genuerit. Qui quidem Abbas jus superioritatis et visitationis habebat in monasteriis quae genuerat, ut habent institutiones Capituli General. ejusd. Ordin. distinct. 1. cap. 4. 6. dist. 5. cap. 3. 18. 19. 22. dist. 17. cap. 1. 2. dist. 15. cap. 4. Ejus vero respectu dicuntur alii Abbates Filii. Idem Rainardus cap. 77: Abbas filius qui Abbatem suum eum corripientem de ordine suo contempserit, etc. Et jus superioritatis, paternitas appellatur in Antiquis definitionibus ejusdem Ordinis distinct. 15. cap. 1. et in novis, distinct. 14. cap. 1.

Eadem appellatione donabatur abbas cujus regimini altera domus volens se se subjecerat, licet illius monasterio originem suam minime acceptam referret, ut colligitur ex Charta Sancii abbatis S. Salvatoris in Hispania, quam abbatiam non genuerat Cluniacensis, in Chartul. Cluniac. ch. 247. ann. 1265: Quando autem ad praedictum monasterium S. Salvatoris Cluniacensem abbatem contingerit declinare, eum tanquam Patrem abbatem, nos abbas et conventus S. Salvatoris praedicti et successores nostri honorifice cum processione tenebimur recipere in capite et in membris, et ad ipsum in sedili, sibi in claustro parato, sedentem omnes venient, et singuli manus suas inter manus ipsius Cluniacensis abbatis ponentes, recipientur ad pacis osculum ab eodem. Ubi notanda prorsus ratio recipiendi abbates, monasteria sibi subjecta visitantes.

Eodem quoque titulo, licet ejusmodi appellatio ad abbatem Praemonstratensem, totius ordinis caput, potiori jure pertineat, apud Praemonstratenses compellantur ii abbates, qui in aliis monasteriis visitatorum jurisdictionem exercent. Bulla Alex. III. PP. ann. 1177. inter Privil. Mss. Praemonst. ordin.: Sane si abbas aliquis vestri ordinis infamis vel inutilis, aut ordinis sui praevaricator inventus fuerit; et prius per Patrem abbatem suum, aut per nuntios ejus ammonitus suum corrigere et emendare delictum neglexerit,... auctoritate generalis capituli deponatur.... Id ipsum et alio tempore, si necesse fuerit, et capitulum sine scandalo vel periculo expectari nequiverit, per abbatem Praemonstratensem et Patrem abbatem et alios abbates, quos vocaverit, fieri licebit, etc. Alia Innoc. IV. PP. ibid.: Quare volumus et mandamus ut in qualibet ecclesia ipsius ordinis abbas loci, vel negligente abbate proprio, Pater abbas, aut utroque cessante, visitatores qui pro tempore fuerint, etc. Stat. ejusd. ordin. Mss. dist. 4. cap. 2: Abbas filius non faciat abbatiam, nisi assensu Patris abbatis. Et cap. 3: Pater abbas monasterium filii abbatis visitans, non ejus canonicum vel novitium ad obedientiam vel professionem recipiet.

Pater Civitatis. Synodus Mopsuestana in quinta Synodo Constantinopolitana collat. 5: Comitas Agens in rebus et Pater civitatis dixit, etc. Vide Glossar. med. Graecit. col. 1131. Idem qui alias Quinquennalis vel Curator. Vide Savinii Histor. Jur. Rom. med. temp. tom. 1. § 107. et 112.

Paterfamilias, Qui sui juris est, a paterna potestate liber. Charta Caroli IV. Reg. Franc. ann. 1325. tom. 8. Spicileg. Acher. pag. 263: Ludovicum aetatis septem annorum vel circa emancipare possit, et a potestatis paternae vinculis liberare.... ad finem quod extunc dictus ejus filius Ludovicus, in quantum ad paternam attinet potestatem, existat sicut Paterfamilias sui juris... Agat idem Ludovicus et contrahat, ceteraque faciat sicut Paterfamilias, sui juris existens, potestate paterna sibi extunc in antea non obstante.

Pater Imperatoris, πατὴρ Βασιλέως, Βασιλεοπάτωρ, Dignitas qua donatus Romanus Lecapenus, priusquam Imperator dictus fuisset, apud Luithprandum lib. 3. cap. 7. 8. et Tzautzas Stylianus socer Leonis Philosophi Imperatoris, apud Zonaram, Cedrenum, Leonem Grammaticum, et alios. Constantinus Manasses de Romano: Πατέρα ϰαὶ προφύλαϰα ποιεῖ τῆς βασιλείας. Ita πατὴρ τοῦ ϰοινοῦ, Suidae dicitur Patricius, ut Pater Imperii, Corripo. Dignitas vero ipsa Βασιλεοπατορία, Georgio Pachyneri lib. 1. Hist. cap. 27. pag. 44. ubi de Michaele Palaeologo, qui junioris Lascaris tutelam exceperat. Et sane aliam nec diversam esse a Patriciatu plerique censent; cum ab ipsa ferme istius dignitatis origine Patricii Patres Imperatorum compellati legantur. Philostorgius lib. 11. cap. 4. et ex eo Nicephorus lib. 13. cap. 1. de Rufino Eunucho Patricio, Arcadio imperante: Ἀλλ᾽ ἐπειδήπερ αὐτὸν ἡ ἐϰτομὴ τῆς ἀλουργίδος ἀπεστέρει, πείθει Βασιλέα Πατρίϰίον τε ϰαὶ ὑπατὸν ἀναγράφειν, ϰαὶ ἦν λοιπὸν Πατὴρ ὁ ευνουχος Βασιλέως, ὁ μηδὲ τὸν τυχόντα παῖδα φῦναι δυνάμενος. Majorianus Nov. 3: Cum Patre Patricioque nostro Richimere, etc. Hinc sancitum a Theodosio juniore, μὴ εἰσέρχεσθαι εἰς Πατριϰίου ἀξίαν εὐνοῦχον, apud Cedrenum, et Suidam in εὐνοῦχος, quod tamen non obtinuit, cum alii legantur deinceps Eunuchi apud Cedrenum et Luitprandum in Legatione. Claudianus lib. 2. in Eutropium perinde Eunuchum prolog. vers. 49: Direptas quid plangis opes quas natus habebit,   Non aliter poteras Principis esse Pater. Alibi de eodem Eunucho lib. 2. vers 68: ... praesidium legum, Genitorque vocatur Principis, et famulum dignatur regia Patrem. Et Sozomenus lib. 8. cap. 7. de eodem ὑπατοῦ ϰαὶ πατρὸς Βασιλέως ἀξίᾳ ἐτιμήθη. Justinianus lib. I. Inst. Quibus modis jus patriae potestatis solvitur, de dignitate patriciatus: Quis enim patiatur patrem quidem posse per emancipationis modum potestatis suae nexibus filium liberare, Imperatoriam autem celsitudinem non valere eum quem sibi Patrem elegit, ab aliena eximere potestate ? Idem leg. 5. C. de Consul. (12, 3.): Ne videantur qui a nobis loco Patris honorantur, alieno juri esse subjecti. Corrippus lib. 4. vers. 333: Patricius senio fulgens Calinicus honore, Qui pater Imperii meruit jam factus haberi. Theophylactus Simocatta lib. 1. cap. 10: Οἱ ταῖς ϰορυφαῖς τῶν ἀξιωμάτων περιλαμπόμενοι, οὓς ϰαὶ γονεῖς ἀποϰαλεῖν Βασιλεὺς οὐϰ ἀπηξίωσεν. Huc denique pertinet Anonymi Epigramma lib. 4. Anthol. cap. 4: Οὗτος ὁ ϰοσμήσας ὑπάτων θρόνον, τὸν τρισέπαρχον, Καὶ Πατέρα Βασιλῆες ἑὸν ϰαλέσαντο μέγιστοι. Nescio an eo etiam respexerit vetus Interpres Juvenalis Sat. 10: Tutor haberi Principis, Patricius fieri: nam is post Constantinum, a quo inventa Patricii dignitas, vixit, uti observatum a Petro Pithoeo ejus editore. Ut porro parentes, ita et patres compellabant, summos magistratus, ut est in Passione S. Savini n. 2. Vide Gloss. med. Graecit. in Πατήρ col. 1131.

Pater Maternus, Matris gerens affectum. Gerardus in Vita S. Adalardi n. 36. saec. 4. Bened. part. 1. pag. 354: Sed non est permissus, a filiis suis scilicet, quorum erat spes maxima post Deum, et Pater maternus.

Pater Naturalis, Genitor. Formula inter Sirmondicas 23: Dum peccatis meis facientibus orbatus sum a filiis, mihi placuit ut illum una cum consensu patris sui in civitate illa cum curia publica de potestate Patris naturalis discedentem et in meam potestatem venientem in loco filiorum adoptassem.

Pater Patrum, Titulus concessus summo Pontifici ab Africanis Episcopis in Epist. ad Theodorum PP. quae exstat in Synodo Lateran. sub Martino I. PP. act. 2. a Cyro Episcopo Phasidisin Epistola ad Sergium PP. quae legitur in sexta Synodo act. 13. a Patribus Concilii Constantinopolitani Hormisdae PP. apud Baron. ann. 520. n. 41. ab Anastasio Bibl. in Epist. ad Adrianum PP. seu praefat. ad VIII. Concilium Oecumenicum, in Reclamatione Hincmari Laudunens. in Concilio Trecassino ann. 878. Epist. 9. etc. Will. Brito lib. 9. Philipp.: Audet Apostolicis dare sub pietatis amictu Verba viris qui sunt a Cardine nomen adepti, Et Patrum Patri blando supplicare precatu. Ita lib. 10. pag. 223. 226. lib. 12. pag. 245. et Ordericus Vital. lib. 12. pag. 861. 895. Papa patrum, in Diurno Romano cap. 3. tit. 1. qui cap. 5. tit. 3. Pater patrum. Gregorius IV. PP. in Epist. ad Episcopos Regni Francorum, queritur quod frater et Papa ab iis compellatus fuerit, cum Patrem appellare debuissent: Romano Pontifici scribentes contrariis eum in praefatione nominibus appellastis Fratrem videlicet et Papam, dum congruentius esset solam ei Paternam reverentiam exhibere. Vide Durandum lib. 2. Ration. cap. 1. n. 18. Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 162. Savaronem ad Sidonium lib. 6. Epist. 1. Browerum lib. 11. Annal. Trevir. num. 70. Masarum in Hist. Patr. pag. 148. Goarum ad Eucholog. pag. 313. Glossar. med. Graecit.

Eodem titulo donati etiam interdum Episcopi. In Conc. Nicaeno II. sess. 6. tom. 5. Gregorius Nyssenus dicitur ab omnibus appellatus πατὴρ πατέρων. Sic et apud Athanasium in Epist. ad Solitar. Osius Cordubensis Episcopus πατὴρ τῶν ἐπισϰόπων dicitur.

Pater Patrum Sanctus Benedictus dicitur Andreae Floriac. in Praefat. ad 1. Mirac. ejusdem.

Pater Religionis, Antistes, qui iis, quae ad Religionem spectant, praeest. Arnobius lib. 4. adv. Gent.: Quid dicitis, o Patres magnarum Religionum et potestatum ? ergone a vobis Deos violari et negligi sacrilege clamitatis, quiritaminique contemni ?

Pater Spiritualis, dicitur Sacerdos, illius cui baptismi Sacramentum impertiit. Avitus Viennensis in homilia de Rogationib.: Praedecessor namque meus, et spiritalis a baptismo Pater, Mamertus Sacerdos, etc. Petrus Damianus lib. 2. Epist. 14. pag. 200: Senex quidam Presbyter, Severus nomine, qui nimirum spiritualis ejus Pater extiterat. Vita S. Rictrudis Abbat. cap. 6: Mauronto siquidem... Richarius Pater extitit spiritualis, eumque per sacrum baptisma Deo regeneravit. Vita S. Trudonis cap. 14: Baptizavit illum, et a sacro fonte suscepit in utroque Pater illi spiritualis effectus. Sed et Patrinus. Homilia Anonymi in Ascensu Domini: Et certe dignum est, ut qui peccato carnalium parentum polluuntur, fide spiritualium Parentum salventur. MS. ubi de Richardo: Dex crainst et ama le Pere esperital.

Hac notione nequaquam intelligendus Pere esperital ex Poemate Vaccii, sed Deus Pater.

Pater Spiritualis, Qui a Confessionibus est, Confessor: Wigorniensi, loco laudando, Pater confessionum. Petrus Damiani lib. 4. Epist. 7. de Hildebrando Comite Tusciae: Hic Presbyterum quemdam, religiosum videlicet et honestum virum, spiritualem sibi fecerat patrem, a quo et poenitentiam ex more percipiebat. Leo Ost. lib. 2. cap. 30. de Lucio Abbate: Reversus ad Principem.... cui dudum et Pater spiritualis, et familiaris super omnes extiterat, etc. De Confessione etiam videtur intelligenda Regula Tarnatensis cap. 3: Spiritualem se fieri Patrem sine Abbatis imperio nullatenus acquiescat. Ita Graeci πνευματιϰὸν πατέρα indigitant, ut Anonymus Combefisianus in Lacapeno n. 58. et Pachymeres lib. 2. cap. 27. lib. 4. cap. 2. quem interdum πατέρα nude vocant. ut idem Pachymeres lib. 6. cap. 10. lib. 8. cap. 10. Vide Christophorum Angelum lib. de Hodierno Graecorum statu Graece edito Londini ann. 1619. cap. 22. et Glossar. med. Graecit voce Πνευματιϰός, col. 1186.

Beau-pere, eodem sensu, in Testam. Cathar. de Burg. ducissae Austr. ann. 1404. inter Probat. tom. 3. Hist. Burg. pag. 234. col. 1: Donnons à frere Jehan Beguinet cordelier, nostre Beau-pere, vingt frans pour une fois.

Pater Confessionum, Qui vulgo Confessarius, apud Florentinum Wigorniensem pag. 604.

Vita S. Bertini tom. 2. Sept. pag. 588. col. 1: Huic vero Waldberto et conjugi suae Pater. confessionum beatus fuit Bertinus.

Pater-Noster, Ital. Paternostro, nostris Patenotre, Sacer globulus, seu corolla precatoria ex his globulis composita, Gall. Chapelet. Computus ab ann. 1333. ad ann. 1336. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 275: Pro pectinibus sex et speculis sex et duobus filis de paternostris de ambro, et duobus filis de Paternostris de curallo, et duobus filis de Paternostris de vitro.... Item, in quatuor filis de Paternostris de cristallo, etc. Litterae Henrici IV. Reg. Angl. ann. 1402. apud Rymer. tom. 8. pag. 277: Duo paria cultellorum, unum parvum par de Paternosteres auri, etc. Chron. Mellic. pag. 435: Verum Moniales in Goss praesentaverunt Paternoster de corallis et annulos. Vita B. Columbae Reatinae tom. 5. Maii pag. 389 *: Genuflexi oravimus ipsam habitum de poenitentia vestitam, zona cinctam, velato capite, floribus redimitam, cruce munitam ac Paternostris et liliis. Filum unum Paternostrorum argenti, etc. in Anonymi Annal. Mediolan. apud Murator. tom. 16. col. 808. Statuta Monialium S. Salvat. Massil. ann. 1400: Moniales annulos in digitis non habeant, quae sacratae non fuerint. Devotiones etiam quae Patrenostres vulgariter nuncupantur ad collum non portent. Testam. B. Johannae tom. 5. Spicileg. Acher. pag. 630: Et veux qui dient les heures telles qui sont ordonnées pour les freres lays en leur regle, c'est à sçavoir.... Ave Maria et Patenotes.

Cujus corollae crassior praesertim globulus ita appellatur: nostri quamlibet precationem, precumve libellum Pastenostres dixerunt. Lit. remiss. ann. 1399. in Reg. 154. Chartoph. reg. ch. 735: Le suppliant... trouva une huche ou huchel, et ou cheston de ladite huche ou huchel.... unes Pastenostres de saint Nicolas. Paterlie, eadem, ni fallor, notione, in Mirac. Mss. B. M. V. lib. 1: N'ai nul talent, c'a piece die Pater nostre, ne Paterlie, Ne prieres, ne misereles.