Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PATITUR

PATITUR, vocant Libellum aegrotanti praebendario concessum ut choro non intersit; est etiam signum quo notatur praebendarius absens ex morbo, vel ex licentia, quo fit ut reditibus consuetis non privetur. Regula consueta Toribii Archiepisc. Limae tom. 4. Concil. Hispan. pag. 677: Praebendarius qui petierit vel acceperit Patitur, dum infirmus est, et sine licentia domo egressus fuerit ad aliquam aliam partem civitatis et non ad ecclesiam, perdet in poenam Patitur totius temporis per quod non frequentavit ecclesiam. Concil. Mexicanum ann. 1585. ibid. pag. 408: De Patitur praebendatis aegrotantibus concesso. Pag. 409: Si quis capitularis personaliter in choro vel alibi existens sibi pro vespertino tempore vel sequenti die hoc signum Patitur apponi a punctatore petierit, illud non obtineat. Quod si obtinuerit, totidem dierum aut horarum quibus tale Patitur habuerit, emolumentis mandato praesidentis multetur. Si tamen aliquis ecclesiae actualiter praesens adverso aliquo accidenti vel indubitato morbo correptus fuerit, idque punctator insinuaverit, ejusdem Patitur signo in quadranti valide notetur. Quod esse ensigne dicitur, in Statutis Eccl. Leichefeld. tom. 3. Monastici Anglic. pag. 244.