Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PATRIA

PATRIA, Pagus, provincia, regio, nostris, Pays: vox Virgilio lib. 1. AEneid. vers. 539. nota: Quod genus hoc hominum ? quaeque hunc tam barbara morem Permittit patria ? hospitio prohibemur arenae ? S. Augustinus lib. 1. contra Epist. Parmeniani cap. 7: Multae interjacent Patriae gentium. Arnobius Junior in Psalmum 104: In quibus linguis gentes sunt Patriarum quadringentae sex non diversarum linguarum, sed, ut dixi, diversarum Patriarum: verbi gratia, cum una lingua, Latina sit, sub una lingua diversae sunt Patriae, Brutiorum, Lucanorum, Apulorum,... et his atque hujuscemodi Patriis similia si dicamus. Gregor. Turon. lib. 5. Hist. cap. 1: Qui diversos reges interfecit, noxias gentes elisit, Patrias subjugavit. Epitaphium Johannis XIX. PP. apud Baron. ann. 1009. num. 2. ex Vegio: Doctrinis comptus sacris, et dogmate claro,   Per Patrias sancta semina fudit ovans. S. Bernardus de Morib. Episcop. cap. 7: Cum praesideant urbibus valde populosis, et totas, ut ita dicam, Patrias propriae dioecesis ambitu circumcludant, etc. Willelmus Brito lib. 8. Philippid.: Mox omnem Patriam sua Rex in jura reducens, etc. Utuntur Gesta Dagoberti Regis cap. 36. Liber 3. Capit. cap. 8. Synodus Vermeriensis ann. 752. cap. 14. Isidorus Pacensis in Chronico pag. 2. 13. 19. 20. Aimoinus lib. 1. de Miracul. S. Benedicti cap. 33. lib. 2. Hist. cap. 1. Vita S. Pauli Episc. Leonensis § 3. Thwroczius in Chron. Hungar. cap. 3. Hariulfus lib. 1. cap. 11. Simeon Dunelmensis ann. 786. Guillelmus de Baldensel in Hodoepor. pag. 111. etc.

Vide supra in Comes 2. Observat autem Just. Fontan. in vita Philippi a Turre, Patriae nomen praesertim orae Fori Julii adhaesisse, cujus populos M. A. Sabellicus inde Patrianos appellat. Hist. Venet. decad. 2. lib. 9. pag. 1327. tom. 2. edit. C. S. Curionis, ubi etiam legitur, nunc vulgo alii Forum Julii, ipsi incolae Patriam appellant.

Patria Consuetudinaria, Gall. Païs Coustumier, ut apte reddit V. CI. Secousse, in Litteris Caroli V. Reg. Franc. ann. 1366. tom. 4. Ordinat. pag. 686: Qua lite pendente, Nos ipsos exponentes coram Gentibus nostris, videlicet ad Sedem de Sancti-Petri-Monasterio, coram baillivo nostro ipsius loci, qui propinquior Judex regius est et erat dictorum exponentium, in Patria Consuetudinaria.

Per Patriam se Defendere, In Fleta lib. 1. cap. 31. § 2. 3. et alibi non semel, opponitur defensioni per corpus suum. Est autem genus defensionis, qua accusatus seu reus judicio totius patriae se submittit: idque in factis publicis locum habebat. Sunt autem 4. casus qui imponunt homini necessitatem, quod per patriam se defendat, ut est in cap. 34. § 25. regia nempe dignitas, cum patriam habeat pro campione, foemineus sexus, vitium mahemii, et aetas 60. annorum et ultra. Adde cap. 35. § 4. et Bractonum lib. 2. cap. 35. § 15. lib. 3. Tr. 2. cap. 19. § 6. cap. 22. § 6. cap. 25. § 1. Vide Phillips. Histor. Jur. Anglic. tom. 2. pag. 299.

Per Judicium et Bonam Patriam ab imposito crimine se purgare, in Regiam Majestatem lib. 4. cap. 5. § 10. id est, Skenaeo, per assisam ex bonis hominibus patriae. Inquirere per bonam Patriam super facto alicujus, cap. 28.

Per Patriae Testimonium contentio terminari dicitur in Charta ann. 1255. ex Tabular. Rothon. cum a pagensibus seu hominibus ejusd. pagi judicatur: Item si inter nos et dictum Oliverium aliqua contentio oriatur, hinc inde concessum est, quod per Patriae testimonium sine decasura feodi terminetur.