Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PATRIA

PATRIA,² Familia. Charta Phil. de Sabaud. ann. 1331. tom. 1. Cod. Ital. diplom. col. 639: Quidam aemuli, volentes plus sapere quam oportet, asserunt et affirmant per Patriam inter nos et charissimos nepotes nostros... esse aliqualem discordiam. Lit. remiss. ann. 1395. in Reg. 149. Chartoph. reg. ch. 164: Respondit dictus Raymundus quod ea quae arrestaverat (bajulus), ipse desarestabat, et quod de ejus arresto aliud compotum non tenebat, quam de pejori fundo femoralium sive bracarum totius Patriae faciebat.