Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PATRINUS

PATRINUS, Ἀνάδοχος, Sponsor, qui levat aliquem de sacro fonte, vel intromittit in Ecclesiam, apud Jo. de Janua. Nostris Parrain. Higinus PP. de Consecr. dist. 4: In Catechismo, et in Baptismo, et in Confirmatione unus Patrinus fieri potest, si necessitas cogit. Non est tamen consuetudo Romana, sed per singulos singuli suscipiunt. Charta Pipini Reg. ann. 752. apud Calmet tom. 1. Hist. Lothar. col. 273: Sanctissimus vir Patrinus videlicet seu spiritualis pater noster Willibrordus, etc. Chronicon Urspergense ann. 1124: Infantes suos in Sabbato sancto Paschae et Pentecostes cum candelis, et cappa, quae dicitur vestis candida, et Patrinis comitantibus ad baptismum deferant,... ne etiam filios suos, et filias suas ad baptismum teneant, sed sibi Patrinos quaerant, Patrinis etiam fidem et amicitiam, ut carnalibus parentibus servent. Epistola 5. inter Francicas tom. 1. Historiae Francicae: Ipse ergo meus est Pater ex lavacro. Jesse Episc. Ambian. libello de Ord. baptismi cap. 1: Signent ipsos infantes in fontibus eorum susceptores viri vel feminae, id est, Patrini vel matrinae. Domnizo lib. 2. de Vita Mathildis cap. 1: Qui Pater in lavacro Regis fuerat sacrosancto. Leges Henrici I. Reg. Angl. cap. 79: Qui alicujus filiolum, vel Patrinum occiderit, erga eum et parentes mortui conjunctim reus sit, et crescat emendatio secundum weram, sicut manbota secundum dominum. Adde Concilium Calchutense ann. 786. cap. 2. Walafridus Strabon. lib. de Reb. Eccl. cap. 26. Honorium Augustod. lib. 3. cap. 115. Fulbertum Carnot. Epist. 33. Leges Alfonsi IX. Regis Hispaniae part. 1. tit. 4. lege 7. etc. Vide Tenere.

In aliquot Conciliis et Synodis plures statuuntur adhiberi Patrini, in levatione scilicet maris, duo mares et una femina, in feminae vero levatione unus mas et duae feminae, in Eboracensi ann. 1195. cap. 4. Sarisberiensi ann. 1217. cap. 19. Wigorniensi ann. 1240. cap. 5. Coloniensi ann. 1280. cap. 4. Synodo Santoniensi ann. 1280. cap. 6. Exoniensi ann. 1287. cap. 2. etc. Adde Statuta Odonis Episcopi Parisiensis cap. 3. § 5.

Varia fuit hac in re Ecclesiae disciplina. Unum patrinum praecipiunt Statuta Eccles. Biterr. ann. 1368. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 644: Item, praecipimus plures ad suscipiendum infantem de sacro fonte non accedent. Sit autem unus Patrinus tantum in baptismo, sive vir, sive mulier, et alius si voluerit in catechismo. Idem definiunt Statuta Eccles. Cadurc. etc. ibid. col. 685. ut et Eccl. Nemaus. col. 1026. Sistaric. col. 1080. et Trecor. ann. 1457. col. 1161. Duos susceptores adhiberi posse permittunt Statuta Eccl. AEduensis ann. 1468. ibid. col. 505: Inhibetur quod ad levandum puerum de sacro fonte, ne ultra recipiantur. Idem legitur in Statutis Eccles. Catalaun. ann. 1393. ibid. col. 669. Tres vero admittunt Statuta Eccl. Trecor. cap. 8. ibid. col. 1098: Item, ad levandum infantem de sacro fonte duae personae vel tres tantummodo admittantur.

Ab officio patrini excluduntur Regulares, excommunicati, poenitentes publici, et nondum confirmati. Concil. Paris. VI. cap. 34: Illos tamen specialiter ab his officiis removendos judicamus ne alios de sacrosancto fonte baptismatis suscipiant, nec etiam ad percipiendum S. Spiritus donum aliorum patroni existant, qui et communione canonica privati et poenitentiae publicae sunt subacti. Statuta Eccles. Cadurc. etc. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 685: Prohibemus etiam districte ne in Patrinum Regularis aliquis admittatur, nec aliquis alius qui in sententia est positus vel ligatus excommunicationis vel interdicti, vel qui non est confirmatus. C. 103. D. iv. de cons.

Patrini, in Confirmatione pueri. Concilium Sarisberiense ann. 1217. cap. 74: In hoc Sacramento contrahitur proximitas spiritualis, sicut in Baptismo, inter illos qui suscipiunt pueros, et illos quorum sunt pueri, et inter pueros susceptos.

Quid vero requiratur ut in Confirmatione patrinus quis esse possit, docent Articuli Paris. ann. 1586. a Marten. editi tom. 4. Anecd. col. 1202: Nulli praeterea Patrini vel susceptores, ad susceptionem adhibeantur, nisi sacro chrismate inuncti, confirmatique sint, ac nisi ejusdem sexus, cum mulieres a viris suscipi e re non esse, nisi urgente necessitate, compertum sit: ac ne parentes aut conjuges, fratresve sint, aut eorumdem qui confirmantur in baptismo susceptores fuerint.

Patrini officium praestare non debet pater aut mater confirmandi, ex Stat. synod. Guill. Duprat episc. Claromont. ann. 1537: Confirmati alios procurent habere Patrinos, quam Patrem aut matrem.

Patrini eorum, qui in monachos attondebantur. Vide Glossar. med. Graecit. voce Ἀνάδοχος, col. 67.

Patrini, in baptismate campanarum. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Grospathen col. 756.

Patrini appellati, qui duello privato testes aderant. Vide supra in Duellum.

Patrinus, idem qui Confessarius et Pater spiritualis. Ritus publ. poenit. impon. Homicid. in eccl. Senensi an. circ. 1220. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. aevi col. 767: Feria quarta in capite Quadragesimae, poenitentes qui pro homicidio sponte commisso carcerem subire tenentur, debent prius a Patrinis suis poenitentiam recipere de omnibus aliis peccatis. Et postea cum ipsis Patrinis venire ad episcopalem ecclesiam ante archipresbyterum vel poenitentiarium canonicum. Et tunc ipse quaeret ab eo, si de aliis peccatis, quae commisit, fecerit confessionem... Postea loco carceri ordinato, ipse poenitentiarius canonicus vel Patrinus ejus vadit cum eo ad carcerem, etc.

Patrinus, pro Patronus, in Testam. Bertichramni Episc. Cenoman. tom. 3. Analect. pag. 127: Ut basilica quae in honore beatissimi ac Peculiaris Patrini nostri Martini sancti Episcopi, etc.